Posts

Caro mea est cibus, et sánguis meus vere est potus: qui mánducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo, alleluia...

Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlorum: et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit, alleluia...

Euge, serve bone et fidélis, quia in pauca fuísti fidélis, supra multa te constítuam, intra in gáudium Dómini tui...

Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es Mater Salvatóris: Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo...

Quotiescúmque manducábitis panem hunc et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat: itaque quicúmque manducáverit panem vel bíberit calicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini, allelúja...

Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde, alleluia, alleluia...

Dixit Jesus discípulis suis: Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me: et vos testimónium perhibébitis, quia ab inítio mecum estis...

Mitte manum tuam, et cognósce loca clavórum, allelúja: et noli esse incrédulus, sed fidélis, alleluia, allelúja...