Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri...
Concede, quǽsumus, omnípotens Deus, ut fidéles tui, qui sub sanctíssimæ Vírginis Maríæ Nómine et protectióne lætántur, ejus pia intercessióne a cunctis malis liberéntur in terris, et ad gáudia ætérna perveníre mereántur in cœlis. Per Dóminum nostrum.
Fámulis tuis, quǽsumus, Dómine, cœléstis grátiæ munus impertíre: ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium Nativitátis ejus votíva sollémnitas pacis tríbuat increméntum. Per Dóminum nostrum.
Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris, quas in beáti Nicolai Confessóris tui sollemnitáte deférimus: ut, qui nostræ justítiæ fidúciam non habémus, ejus, qui tibi plácuit, précibus adjuvémur. Per Dóminum.
Ecclésiam tuam, Dómine, miserátio continuáta mundet et múniat: et quia sine te non potest salva consístere; tuo semper múnere gubernétur. Per Dóminum.
Today is Thursday in the 15th week post Pentecosten, the 2nd of September, and the 3rd day infra Octavam Nativitatis Beatissimae Dominae. It is the feast of the Confessor Saint Nicolas of Tolentino, whose Mass is Iustus ut palma florebit. At Le Barroux, the Sunday Mass, Inclina Domine aurem tuam ad me et exaudi me, was sung.
Pater Thomas SJ is offering Holy Mass today at Saint-E., the Mass Iustus ut palma florebit sicut cedrus Libani multiplicabitur. There follows a solemn votive Mass of the Holy Name of Our Blessed Lady the Ever-Virgin Mary (her feast is Saturday, the 12th) in thanksgiving for the graces received by the work of SOS Chrétiens d'Orient. The celebrant of the Mass will be M l'Abbé Gauthier Guillaume FSSP, chaplain of SOS CdO. The Schola's page for this event is here and the livret for Holy Mass is here. The Mass is Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Fr Grodziski is subdeacon but I don't or don't yet recognise the cleric who is deacon... ah, it is Fr Gubitoso, Fr Cuchet's confrère in the Institut du Bon Pasteur, who was formerly vicar at Saint-E.
The Roman Martyrology today, for tomorrow September 11, the 3rd day before the Ides of September.
Introitus. Ps. 91, 13-14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. Ps. ibid., 2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris, quas in beáti Nicolai Confessóris tui sollemnitáte deférimus: ut, qui nostræ justítiæ fidúciam non habémus, ejus, qui tibi plácuit, précibus adjuvémur. Per Dóminum.
Oratio. Fámulis tuis, quǽsumus, Dómine, cœléstis grátiæ munus impertíre: ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium; Nativitátis ejus votíva sollémnitas pacis tríbuat increméntum. Per Dóminum nostrum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
1. Cor. 4, 9-14.
Fratres: Spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur et instábiles sumus et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndant vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. ℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 111, 1. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 32-34.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Offertorium. Ps. 20, 2-3. In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultabit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Secreta. Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostrae humilitátis oblátio et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet. Per Dóminum.
Secreta. Unigéniti tui, Dómine, nobis succúrrat humánitas: ut, qui natus de Vírgine, matris integritátem non mínuit, sed sacrávit; in Nativitátis ejus sollémniis, nostris nos piáculis éxuens, oblatiónem nostram tibi fáciat accéptam Jesus Christus, Dóminus noster: Qui tecum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Matth. 19, 28 et 29. Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis.
Postcommunio. Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Nicolao Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum nostrum.
Postcommunio. Súmpsimus, Dómine, celebritátis ánnuæ votíva sacraménta: præsta, quǽsumus; ut et temporális vitæ nobis remedia prǽbeant et ætérnæ. Per Dóminum.

✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur asséqui quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri

--solesmes.png)
--solesmes.png)
--solesmes.png)

Comments
Post a Comment