Posts

Beátus vir, sanctus Martínus, urbis Turónis Epíscopus, requiévit: quem suscéperunt Angeli atque Archángeli, Throni, Dominatiónes et Virtútes, alleluia, alleluia...

Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum...

Locus iste a Deo factus est, inæstimábile sacraméntum, irreprehensíbilis est, alleluia...

De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam: de profúndis clamávi ad te, Dómine....

Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei: in me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ, et virtútis, alleluia...

Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus, allelúja....

Beáti éritis cum vos óderint hómines et cum separáverint vos et exprobráverint et ejécerint nomen vestrum tamquam malum propter Fílium hóminis: gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim, merces vestra multa est in cœlo, alleluia....