Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit, alleluia...

Fámulis tuis, quǽsumus, Dómine, cœléstis grátiæ munus impertíre: ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium Nativitátis ejus votíva sollémnitas pacis tríbuat increméntum. Per Dóminum nostrum.

Sanctus tuus, Dómine, Gorgónius sua nos intercessióne lætíficet: et pia fáciat sollemnitáte gaudére. Per Dóminum.

Ecclésiam tuam, Dómine, miserátio continuáta mundet et múniat: et quia sine te non potest salva consístere; tuo semper múnere gubernétur. Per Dóminum.









Today is Wednesday in the 15th week post Pentecosten, the 2nd of September, and the 2nd day infra Octavam Nativitatis Beatissimae Dominae. It is the feast of the Martyr Saint Gorgonius; his Mass is Laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo. At Le Barroux, the Mass Requiem aeternam dona eius Domine was sung, presumably the monthly Mass for relatives, friends and benefactors.

At Saint-Eugène, Holy Mass was offered today by M Grodziski, the Mass Laetabitur iustus in Domino of the Holy Martyr. He added the traditional commemoration of Our Lady and all the Saints as well as the commemoration of the Octave of her Nativity. 

The Roman Martyrology today, for tomorrow September 10, the 4th day before the Ides of September.

Introitus. Ps. 63, 11. Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. Ps. ibid., 2. Exáudi, Deus, oratiónem meam, cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Sanctus tuus, Dómine, Gorgónius sua nos intercessione lætíficet: et pia fáciat sollemnitáte gaudére. Per Dóminum.

Oratio. Fámulis tuis, quǽsumus, Dómine, cœléstis grátiæ munus impertíre: ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium; Nativitátis ejus votíva sollémnitas pacis tríbuat increméntum. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timotheum.
2. Tim. 2, 8-10; 3, 10-12.
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória cœlésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales perseditiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.

Graduale. Ps. 36, 24. Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam. ℣. Ibid., 26. Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit.





Allelúja, allelúja. ℣. Joann. 8, 12. Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris: sed habébit lumen vitæ ætérnæ. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 10, 26-32.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nihil est opértum, quod non revelábitur; et occúltum, quod non sciétur. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super
tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam. Nonne duo pásseres asse véneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capílli cápitis omnes numerári sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus melióres estis vos. Omnis ergo, qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in cœlis est.

Offertorium. Ps. 20, 4-5. Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.





Secreta. Grata tibi sit, Dómine, nostræ servitútis oblátio: pro qua sanctus Gorgónius Martyr intervéntor exsístat. Per Dóminum.

Secreta. Unigéniti tui, Dómine, nobis succúrrat humánitas: ut, qui natus de Vírgine, matris integritátem non mínuit, sed sacrávit; in Nativitátis ejus sollémniis, nostris nos piáculis éxuens, oblatiónem nostram tibi fáciat accéptam Jesus Christus, Dóminus noster: Qui tecum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Joann. 12, 26. Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit.





Postcommunio. Famíliam tuam, Deus, suávitas ætérna contíngat et végetet: quæ in Mártyre tuo Gorgónio Christi, Fílii tui, bono júgiter odóre pascátur: Qui tecum.

Postcommunio. Súmpsimus, Dómine, celebritátis ánnuæ votíva sacraménta: præsta, quǽsumus; ut et temporális vitæ nobis remedia prǽbeant et ætérnæ. Per Dóminum.



✠      ✠      ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.

Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur asséqui quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum.




Laus Deo Virginique Matri





Comments