Impropérium exspectávi Cor meum et misériam: et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non invéni...
Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris: concéde, quǽsumus; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eumdem Dóminum.
Deus, qui beátam Rosam sanctárum tuárum Vírginum collégio aggregáre dignátus es: tríbue nobis, quǽsumus; ut ejus précibus et méritis a culpis ómnibus explémur, et tuæ majestátis consórtio perfruámur ætérno. Per Dóminum.
Custódi, Dómine, quǽsumus, Ecclésiam tuam propitiatióne perpétua: et quia sine te lábitur humána mortálitas; tuis semper auxíliis et abstrahátur a nóxiis et ad salutária dirigátur. Per Dóminum.
Today is Friday in the 14th week post Pentecosten, the 1st of September. [It the feast of the Virgin Saint Rose of Viterbo, whose Mass is Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem with proper orations.] At Le Barroux, it being the First Friday, the Mass Cogitationes Cordis eius was sung (and I guess that it will be said at Saint-Eugène, also[, with commemoration of the feast of the Holy Virgin, hence I've omitted to include the texts of Dilexisti iustitiam; that Mass can be found on this page, in the second place]).
Don't ask how I managed to do this but the feast of Saint Rose of Viterbo is in fact included in the Missale's supplement pro aliquibus locis, ahem, not in the general Kalendarium.
The Roman Martyrology today, for tomorrow September 5, the Nones of September.
Introitus. Ps. 32, 11 et 19. Cogitatiónes Cordis ejus in generatióne et generatiónem: ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame. Ps. ibid., 1. Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris: concéde, quǽsumus; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eumdem Dóminum.
Oratio. Deus, qui beátam Rosam sanctárum tuárum Vírginum collégio aggregáre dignátus es: tríbue nobis, quǽsumus; ut ejus précibus et méritis a culpis ómnibus explémur, et tuæ majestátis consórtio perfruámur ætérno. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 3, 8-19.
Fratres: Mihi, ómnium sanctórum mínimo, data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit: ut innotéscat principátibus et potestátibus in cœléstibus per Ecclésiam multifórmis sapiéntia Dei, secúndum præfinitiónem sæculórum, quam fecit in Christo Jesu, Dómino nostro, in quo habémus fidúciam et accéssum in confidéntia per fidem ejus. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cœlis ei in terra nominátur, ut det vobis, secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem, Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti, ut póssitis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.
Graduale. Ps. 24, 8-9. Dulcis et rectus Dóminus: propter hoc legem dabit delinquéntibus in via. ℣. Díriget mansúetos in judício, docébit mites vias suas.
Allelúja, allelúja. ℣. Matth. 11, 29. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis Corde, et inveniétis réquiem animábus vestris. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 19, 11-37.
In illo témpore: Judǽi (quóniam Parascéve erat), ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura et alteríus, qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus. Et ille scit quia vera dicit, ut et vos credátis. Facta sunt enim hæc ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo. Et íterum alia Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt.
Offertorium. Ps. 68, 21. Impropérium exspectávi Cor meum et misériam: et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non invéni.
Secreta. Réspice, quǽsumus, Dómine, ad ineffábilem Cordis dilécti Fílii tui caritátem: ut quod offérimus sit tibi munus accéptum et nostrórum expiátio delictórum. Per eúndem Dóminum.
Secreta. Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum, se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Joann. 19, 34. Unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.
Postcommunio. Prǽbeant nobis, Dómine Jesu, divínum tua sancta fervórem: quo dulcíssimi Cordis tui suavitáte percépta; discamus terréna despícere, et amáre cœléstia: Qui vivis et regnas.
Postcommunio. Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove. cujus sollémnia celebrámus. Per Dóminum.

✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur asséqui quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri

Comments
Post a Comment