Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es Mater Salvatóris: Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo...

Fámulis tuis, quǽsumus, Dómine, cœléstis grátiæ munus impertíre: ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium; Visitatiónis ejus votiva sollémnitas, pacis tríbuat increméntum. Per Dóminum.

Deus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cujus commemoratiónem cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus. Per Dóminum.

Deus, qui beáto Petro Apóstolo tuo, collátis clávibus regni Cœléstis, ligándi atque solvéndi pontifícium tradidísti: concéde; ut, intercessiónis ejus auxílio, a peccatórum nostrórum néxibus liberémur. Qui vivis.








Today is Thursday in the 5th week post Pentecosten and the 4th day infra Octavam Sanctorum Apostolorum. In the traditional Rite it is the Feast of the Visitation of Our Blessed Lady, the Mass being Salve sancta Parens; this was celebrated at Le Barroux* and presumably will be at Saint-Eugène. It is also the Feast of the Martyrs Saints Processus and Martinianus, which Mass is generally reduced to a commemoration; it is Sapientiam Sanctorum narrent populi, infra.

*The title of yesterday's Redemisti nos Domine in Sanguine tuo was repeated this morning at Le Barroux's page and at YouTube. Were it not for the white vestments I would have moved on without investigating.

The Roman Martyrology today, for tomorrow July 3, the 5th day before the Nones of July.

Introitus. Sedulius. Salve, sancta Parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum. Ps. 44, 2. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Fámulis tuis, quǽsumus, Dómine, cœléstis grátiæ munus impertíre: ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium; Visitatiónis ejus votiva sollémnitas, pacis tríbuat increméntum. Per Dóminum.

Oratio. Deus, qui nos sanctórum Mártyrum tuórum Procéssi et Martiniáni gloriósis confessiónibus circúmdas et prótegis: da nobis et eórum imitatióne profícere, et intercessióne gaudére. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Cant. 2, 8-14.
Ecce, iste venit sáliens in móntibus, transíliens colles; símilis est diléctus meus cápreæ hinnulóque cervórum. En, ipse stat post paríetem nostrum, respíciens per fenéstras, prospíciens per cancéllos. En, diléctus meus lóquitur mihi: Surge, própera, amíca mea, colúmba mea, formósa mea, et veni. Jam enim hiems tránsiit, imber ábiit et recéssit. Flores apparuérunt in terra nostra, tempus putatiónis advénit: vox túrturis audíta est in terra nostra: ficus prótulit grossos suos: víneæ floréntes dedérunt odórem suum. Surge, amíca mea, speciósa mea, et veni: colúmba mea in foramínibus petra, in cavérna macériæ, osténde mihi fáciem tuam, sonet vox tua in áuribus meis: vox enim tua dulcis et fácies tua decóra.

Graduale. Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es Mater Salvatóris. V. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo.





Allelúja, allelúja. V. Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima: quia ex te ortus est sol justítiæ, Christus, Deus noster. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 1, 39-47.
In illo témpore: Exsúrgens María ábiit in montána cum festinatióne in civitátem Juda: et intrávit in domum Zacharíæ et salutávit Elísabeth. Et factum est, ut audivit salutatiónem Maríæ Elísabeth, exsultavit infans in útero ejus: et repléta est Spíritu Sancto Elísabeth, et exclamávit voce magna et dixit: Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut véniat Mater Dómini mei ad me? Ecce enim, ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. Et beáta, quæ credidísti, quóniam perficiéntur ea, quæ dicta sunt tibi a Dómino. Et ait María: Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo, salutári meo.

Credo.

Offertorium.
Beáta es, Virgo María, quæ ómnium portásti Creatórem: genuísti, qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo.





Secreta. Unigéniti tui, Dómine, nobis succúrrat humánitas: ut, qui, natus de Vírgine, Matris integritátem non mínuit, sed sacrávit; in Visitatiónis ejus sollémniis, nostris nos piáculis éxuens, oblatiónem nostram tibi fáciat accéptam Jesus Christus, Dóminus noster: Qui tecum vivit.

Secreta. Súscipe, Dómine, preces et múnera: quæ ut tuo sint digna conspéctu. Sanctórum tuórum précibus adjuvémur. Per Dóminum.

Præfatio de Beatissima Maria Virgine.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium.





Postcommunio. Súmpsimus, Dómine, celebritátis ánnuæ votiva sacraménta: præsta, quǽsumus; ut et temporális vitæ nobis remedia prǽbeant et ætérnæ. Per Dóminum.

Postcommunio. Córporis sacri et pretiósi Sánguinis repléti libámine, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quod pia devotióne gérimus, certa redemptióne capiámus. Per eúndem Dóminum.


✠    ✠    ✠


The Mass Sapientiam Sanctorum narrent populi of Saints Processus and Martinianus, Martyrs.

Introitus. Eccli. 44,15 et 14. Sapiéntiam Sanctórum narrent pópuli, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórumvivent in sǽculum sǽculi. Ps. 32, 1. Exsultate, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui nos sanctórum Mártyrum tuórum Procéssi et Martiniáni gloriósis confessiónibus circúmdas et prótegis: da nobis et eórum imitatióne profícere, et intercessióne gaudére. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Hebr. 10, 32-38.
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in altero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in altero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compás siestis, et rápinam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habére meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.

Graduale. Ps. 128. 7-8. Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium. V. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram.





Allelúja, allelúja. V. Ps. 67, 4. Justi epuléntur et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in lætítia. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 16, 14-27.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.

Offertorium. Ps. 149, 5-6. Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum, allelúja.





Secreta. Súscipe, Dómine, preces et múnera: quæ ut tuo sint digna conspéctu. Sanctórum tuórum précibus adjuvémur. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Luc. 12, 4. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.





Postcommunio. Córporis sacri et pretiósi Sánguinis repléti libamine quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quod pia devotióne gérimus, certa redemptióne capiámus. Per eúndem Dóminum.


✠    ✠    ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.




Laus Deo Virginique Matri

Comments