Posts

Beáta viscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium, allelúja, alleluia...

Alleluia, Dóminus in Sina in sancto, ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem, allelúja, alleluia....

Psállite Dómino, qui ascéndit super cœlos cœlórum ad Oriéntem, alleluia, alleluia...

Ego te clarificávi super terram: opus consummávi, quod dedísti mihi, ut fáciam: et nunc clarífica me tu, Pater, apud temetípsum, claritáte, quam hábui, priúsquam mundus esset, apud te...

Omnis enim qui pétiit, áccipit: et qui quærit, invénit: et pulsánti aperiétur, allelúja, alleluia...

Exaudívit de templo sancto suo vocem meam, allelúja: et clamor meus in conspectu ejus, introívit in aures ejus, allelúja, allelúja...

Venit hora, cum jam non in provérbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiábo vobis...