Omnis enim qui pétiit, áccipit: et qui quærit, invénit: et pulsánti aperiétur, allelúja, alleluia...
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus; contra advérsa ómnia, tua semper protectióne muniámur. Per Dóminum.
Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Bedæ Confessóris tui atque Doctóris eruditióne claríficas: concéde propítius fámulis tuis; ejus semper ilustrári sapiéntia et méritis adjuvári. Per Dóminum.
Today is Tuesday in the 5th week post Pascha, that is Tuesday in Rogationibus; the Mass is of the Rogations, Exaudivit de templo sancto suo. Today at Le Barroux the feast of Saint Bede the Venerable is commemorated. The livret for Holy Mass at Saint-Eugène is here; we shall see if the Holy Doctor (Saint Beda) or the Holy Martyr (Pope Saint John I) is commemorated.
M le Curé is celebrating the Rogation Mass today (M Gubitoso did yesterday). An aside; I don't understand how the Procession is now approaching the church doors for the tour outside whereas, on the other laptop where I opened YouTube in order to more easily access the livret, the Procession left through the doors three? minutes ago. 'Live-streaming' indeed.
Kyrie.
Oratio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus; contra advérsa ómnia, tua semper protectióne muniámur. Per Dóminum.
Oratio. Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Bedæ Confessóris tui atque Doctóris eruditióne claríficas: concéde propítius fámulis tuis; ejus semper ilustrári sapiéntia et méritis adjuvári. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli.
Jac. 5, 16-20.
Caríssimi: Confitémini altérutrum peccáta vestra, et oráte pro invicem, ut salvémini: multum enim valet deprecátio justi assídua. Elías homo erat símilis nobis passíbilis: et oratió ne orávit, ut non plúeret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. Et rursum orávit: et cœlum dedit plúviam et terra dedit fructum suum. Fratres mei, si quis ex vobis erráverit a veritáte et convérterit quis eum: scire debet, quóniam, qui convérti fécerit peccatórem ab erróre viæ suæ, salvábit ánimam ejus a morte, et opériet multitúdinem peccatórum.
Two Alleluias (both very beautiful) were sung at Le Barroux (not the single one that is in the 1920 Missale Romanum).
This is what is in the 1920 Missale. (And-- I failed to note this yesterday-- it is what was sung at Saint-Eugène.)
Allelúja. ℣. Ps. 117, 1. Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 11, 5-13.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Quis vestrum habébit amícum, et íbit ad illum média nocte, et dicet illi: Amíce, cómmoda mihi tres panes, quóniam amícus meus venit de via ad me, et non hábeo quod ponam ante illum: et ille deíntus respóndens, dicat: Noli mihi moléstus esse, jam óstium clausum est, et púeri mei mecum sunt in cubíli, non possum súrgere et dare tibi. Et si ille perseveráverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amícus ejus sit, propter improbitátem tamen ejus surget et dabit illi, quotquot habet necessários. Et ego dico vobis: Pétite, et dábitur vobis: quǽrite, et inveniétis: pulsáte, et aperiétur vobis. Omnis enim, qui petit, áccipit: et qui quærit, invénit: et pulsánti aperietur, Quis autem ex vobis patrem pétii panem, numquid lápidem dabit illi? Aut piscem: numquid pro pisce serpéntem dabit illi? Aut si petíerit ovum: numquid pórriget illi scorpiónem? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare fíliis vestris: quanto magis Pater vester de cœlo dabit spíritum bonum peténtibus se?
Offertorium. Ps. 108, 30-31. Confitébor Dómino nimis in ore meo: et in médio multórum laudábo eum, qui ástitit a dextris páuperis: ut salvam fáceret a persequéntibus ánimam meam, allelúja.
Secreta. Hæc múnera, quǽsumus, Dómine, et víncula nostræ pravitátis absólvant, et tuæ nobis misericórdiæ dona concílient. Per Dóminum.
Secreta. Sancti Bedæ Confessóris tui atque Doctoris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.
Præfatio Paschalis.
Postcommunio. Vota nostra, quǽsumus, Dómine, pio favóre proséquere: ut, dum dona tua in tribulatióne percípimus, de consolatióne nostra in tuo amóre crescámus. Per Dóminum.
Postcommunio. Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Beda Conféssor tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat. Per Dóminum.
Introitus. Ps. 17, 7. Exaudívit de templo sancto suo vocem meam, allelúja: et clamor meus in conspectu ejus, introívit in aures ejus, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 2-3. Díligam te, Dómine, virtus mea: Dóminus firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus. ℣. Glória Patri.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed in hoc potíssimum gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Luc. 11, 9-10. Petite, et accipiétis: quǽrite, et inveniétis: pulsáte, et aperiétur vobis: omnis enim qui pétiit, áccipit: et qui quærit, invénit: et pulsánti aperiétur, allelúja.
Communio. Luc. 11, 9-10. Petite, et accipiétis: quǽrite, et inveniétis: pulsáte, et aperiétur vobis: omnis enim qui pétiit, áccipit: et qui quærit, invénit: et pulsánti aperiétur, allelúja.
Postcommunio. Vota nostra, quǽsumus, Dómine, pio favóre proséquere: ut, dum dona tua in tribulatióne percípimus, de consolatióne nostra in tuo amóre crescámus. Per Dóminum.
Postcommunio. Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Beda Conféssor tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri
Comments
Post a Comment