Et vos igitur nunc quidem tristítiam habétis, íterum autem vidébo vos, et gaudébit cor vestrum: et gáudium vestrum nemo tollet a vobis...

 

Deus, qui errántibus, ut in viam possint redíre justítiæ, veritátis tuæ lumen osténdis: da cunctis, qui christiána professióne censéntur, et illa respúere, quæ huic inimíca sunt nómini; et ea, quæ sunt apta, sectári. Per Dóminum.

Deus, qui beátam Ioánnam Vírginem ad fidem ac pátriam tuendam mirabíliter suscitásti: da, quæsumus, eius intercessióne; ut Ecclesia tua, hóstium superátis insídiis, perpétua pace fruátur. Per Dóminum.







Today is the 3rd Sunday post Pascha; the Mass is Iubilate Deo omnis terra alleluia. At Saint-Eugène, the feast of Saint Jeanne d'Arc is being celebrated. Ordinarily, I can never remember when the feast of the Maid of Orléans is in the Kalendarium and when the 'civil solemnity' is but since the monks at Le Barroux sang a votive Mass of the Saint just the other day I have, that recently, looked at the Missale (her feast is the 30th): therefore, tomorrow's Mass marks the occasion of the 'civil solemnity', I suppose. So far as the Church is concerned, the same Mass is sung on both occasions, Cantemus Domino gloriose enim magnificatus est. I will add the Holy Virgin's Mass infra. The Liturgia page is here; the libellus for Holy Mass is here, and for Vespers and Benediction of the Most Blessed Sacrament, here. The Sunday is of course commemorated at both Mass and Vespers. 

Fr Maximilien-Marie du Sacré-Coeur observed, in 2011:
... The way in which the liturgical feast of Saint Joan of Arc is treated in the French liturgical calendar resulting from the 1969 reform is, strictly speaking, scandalous, since it is relegated to the rank of 'optional memorial' on May 30, and [what I have called 'the civil solemnity'] is completely absent, whereas these two feasts should have remained at the highest rank of liturgical celebrations.... 


What is done at Saint-Eugène (so long as my memory isn't betraying me) is that the feast of the Holy Virgin is indeed also observed on the 30th (the final Saturday of the month this year). 

Introitus. Ps. 65, 1-2. Jubiláte Deo, omnis terra, allelúja: psalmum dícite nómini ejus, allelúja: date glóriam laudi ejus, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 3. Dícite Deo, quam terribília sunt ópera tua, Dómine! in multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimíci tui. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio. Deus, qui errántibus, ut in viam possint redíre justítiæ, veritátis tuæ lumen osténdis: da cunctis, qui christiana professione censéntur, et illa respúere, quæ huic inimíca sunt nómini; et ea, quæ sunt apta, sectári. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
1. Petri 2, 11-19.
Caríssimi: Obsecro vos tamquam ádvenas et peregrínos abstinére vos a carnálibus desidériis, quæ mílitant advérsus ánimam, conversatiónem vestram inter gentes habéntes bonam: ut in eo, quod detréctant de vobis tamquam de malefactóribus, ex bonis opéribus vos considerántes, gloríficent Deum in die visitatiónis. Subjécti ígitur estóte omni humánæ creatúræ propter Deum: sive regi, quasi præcellénti: sive dúcibus, tamquam ab eo missis ad vindíctam malefactórum, laudem vero bonórum: quia sic est volúntas Dei, ut benefaciéntes obmutéscere faciátis imprudéntium hóminum ignorántiam: quasi líberi, et non quasi velámen habéntes malítiæ libertátem, sed sicut servi Dei. Omnes honoráte: fraternitátem dilígite: Deum timéte: regem honorificáte Servi, súbditi estóte in omni timóre dóminis, non tantum bonis et modéstis, sed étiam dýscolis. Hæc est enim grátia: in Christo Jesu, Dómino nostro.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 110, 9. Redemptiónem misit Dominus pópulo suo. 





Allelúja. ℣. Luc. 24, 46. Oportebat pati Christum, et resúrgere a mórtuis: et ita intráre in glóriam suam. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 16, 16-22.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Módicum, et jam non vidébitis me: et íterum módicum, et vidébitis me: quia vado ad Patrem. Dixérunt ergo ex discípulis ejus ad ínvicem: 
uid est hoc, quod dicit nobis: Módicum, et non vidébitis me: et íterum módicum, et vidébitis me, et quia vado ad Patrem? Dicébant ergo: Quid est hoc,
quod dicit: Modicum? nescímus, quid lóquitur. Cognóvit autem Jesus, quia volébant eum interrogáre, et dixit eis: De hoc quǽritis inter vos, quia dixi: Modicum, et non vidébitis me: et íterum módicum, et vidébitis me. Amen, amen, dico vobis: quia plorábitis et flébitis vos, mundus autem gaudébit: vos autem contristabímini, sed tristítia vestra vertétur in gáudium. Múlier cum parit, tristítiam habet, quia venit hora ejus: cum autem pepérerit púerum, jam non méminit pressúræ propter gáudium, quia natus est homo in mundum. Et vos igitur nunc quidem tristítiam habétis, íterum autem vidébo vos, et gaudébit cor vestrum: et gáudium 
vestrum nemo tollet a vobis.

Credo.

Offertorium.
Ps. 145, 2. Lauda, anima mea, Dóminum: laudábo Dóminum in vita mea: psallam Deo meo, quámdiu ero, allelúja.





Secreta. His nobis, Dómine, mystériis conferátur, quo, terrena desidéria mitigántes, discámus amáre cœléstia. Per Dóminum.

Præfatio Paschalis.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed in hoc potíssimum gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Benedictus.

Agnus Dei.

Communio. Joann. 16, 16. Módicum, et non vidébitis me, allelúja: íterum módicum, et vidébitis me, quia vado ad Patrem, allelúja, allelúja.





Postcommunio. Sacramenta quæ súmpsimus, quǽsumus, Dómine: et spirituálibus nos instáurent aliméntis, et corporálibus tueántur auxíliis. Per Dóminum.


✠    ✠    ✠


The Mass Cantemus Domino gloriose of the Virgin Saint Jeanne d'Arc, celebrated at Saint-Eugène.  

Introitus. Exod. 15, 1-2. Ps. 97, 1. Cantemus Domino * glorióse enim magnificátus est. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salutem. Alleluia, alleluia. Ps. Cantáte Dómino cánticum novum, * quia mirabília fecit. V. Glória Patri.

Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui beátam Ioánnam Vírginem ad fidem ac pátriam tuendam mirabíliter suscitásti : da, quæsumus, eius intercessióne ; ut Ecclesia tua, hóstium superátis insídiis, perpétua pace fruátur. Per Dóminum.

Lectio libri Sapientiae.
Sap. 8, 9-15.
Propósui sapiéntiam addúcere mihi ad convivéndum ; sciens quóniam mecum communicábit de bonis, et erit allocútio cogitatiónis et tædii mei. Habébo, propter hanc, claritátem ad turbas, et honórem apud senióres iúvenis : et acútus inveniar in iudício, et in conspéctu poténtium admirábilis ero, et fácies príncipum mirabúntur me. Tacéntem me sustinébunt, et loquéntem me respícient, et sermocinánte me plura, manus ori suo impónent. Prætérea habébo, per hanc, immortalitátem, et memóriam ætérnam his, qui post me futúri sunt, relínquam. Dispónam pópulos, et natiónes mihi erunt súbditæ. Timébunt me audiéntes reges horréndi. In multitúdine vidébor bonus, et in bello fortis.

Alleluia, alleluia. Iudith 15, 11. V. Fecísti viríliter et confortátum est cor tuum. Manus Dómini confortávit te, et ídeo eris benedícta * in ætérnum. 

Alleluia. V. Nunc ergo ora pro nobis, 
quóniam múlier sancta es et timens * Deum. Alleluia.

✠ Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Matth. 16, 24-27. 
In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim voluerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera eius.

Offertorium. Iudith 15, 10. Benedixérunt * eam omnes una voce, dicéntes: Tu glória Jerusalem, tu lætítia 
Israel, tu honorificéntia pópuli nostri, alleluia.

Secreta. Hæc hóstia salutáris, Dómine, illam nobis in rebus árduis cónferat fortitúdinem, cuius beáta Ioánna, sub tanta discríminum varietáte, tam insígnia prǽbuit exémpla: ut, ad inimícos repelléndos, étiam belli perícula subíre non dubitáverit. Per Dóminum.

Praefatio de Sanctis.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre nos tibi semper et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui glorificáris in concílio Sanctórum, et eórum coronándo mérita, corónas dona tua: Qui nobis in eórum præbes, et conversatióne exémplum, et communióne
consórtium et intercessióne subsídium: ut tantam
habéntes impósitam nubem téstium, per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen, et cum eis percipiámus immarcescíbilem glóriæ corónam: per Jesum Christum Dóminum nostrum, cujus sánguine ministrátur nobis intróitus in ætérnum regnum. Per quem majestátem tuam treméntes adórant Angeli et omnes Spirítuum cæléstium chori sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

Sanctus, Benedictus.

Agnus Dei. 

Communio.
 Ps. 22, 4. Si ambulávero in médio umbræ mortis, non
timébo mala, quóniam tu mecum es, Dómine Jesu, alleluia.

Postcommunio. Cælésti pane reféctos, qui tóties beátam Ioánnam áluit ad victóriam: præsta, quǽsumus, omnípotens Deus; ut hoc salútis aliméntum de inimícis nostris victóres nos effíciat. Per Dóminum.


✠    ✠    ✠



Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matri




Saint Ambrose, Charles de Courbes, Louis Gallet, Marcel Laurent, Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Saint-Eugène-Sainte-Cécile

Comments