Ait illi Dóminus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui...

Auxílium tuum nobis, Dómine, quǽsumus, placátus impénde: et, intercessióne beáti Ubaldi Confessóris tui atque Pontíficis, contra omnes diáboli nequítias déxteram super nos tuæ propitiatiónis exténde. Per Dóminum.






Today is Friday infra Hebdomadam IIIam post Pascha and, in the Missale Romanum, the feast of Saint Ubaldus, Bishop and Confessor. His Mass is Statuit ei Dominus testamentum pacis.

The Mass of the feast of Saint Gentius, Gens, Hermit, was celebrated at Le Barroux; it is a feast proper in the Diocese of Avignon. Let's see if I can identify the Mass parts.

At Saint-Eugène, M le Curé is indeed celebrating the Mass of the Holy Bishop Statuit ei Dominus today.

Introitus. Iustus ut palma florebit sicut cedrus Libani multiplicabitur: plantatus in domo Domini in atriis domus Dei nostri, alleluia, alleluia. V. Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo, Altissime. 





Some of the celebrants' pitch (if that is the correct term here) when singing the orations is too high for me to be able to discern the texts sung. 

Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli ad Philippenses.

Alleluia, alleluia. Beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius cupit nimis.





Alleluia. Iustus germinabit sicut lilium et florebit in aeternum ante Dominum. Alleluia.





✠ Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum.

Offertorium. In virtute tua Domine laetabitur iustus et super salutare tuum exsultabit vehementer: desiderium animae eius tribuisti ei, alleluia. 





Communio. Amen dico vobis quod vos qui reliquistis omnia et secuti estis me centuplum accipietis et vitam aeternam possidebitis, alleluia.






✠    ✠    ✠




The Mass of Saint Ubaldus, Bishop and Confessor.

Introitus. Eccli. 45, 30. Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum, allelúja, allelúja. Ps. 131, 1. Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio. Auxílium tuum nobis, Dómine, quǽsumus, placátus impénde: et, intercessióne beáti Ubaldi Confessóris tui atque Pontíficis, contra omnes diáboli nequítias déxteram super nos tuæ propitiatiónis exténde. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 44, 16-27; 45, 3-20.
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictionem omnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invenit grátiam coram óculis Domini. Magnificavit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 109, 4. Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. 





Allelúja. ℣. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 25, 14-23.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii item duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta,dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque super lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.

Offertorium. Ps. 88, 21-22. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum, allelúja.





Secreta. Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficent: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram, allelúia.





Postcommunio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Ubaldo Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.


✠    ✠    ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matri




Comments