Ego te clarificávi super terram: opus consummávi, quod dedísti mihi, ut fáciam: et nunc clarífica me tu, Pater, apud temetípsum, claritáte, quam hábui, priúsquam mundus esset, apud te...

Deus, a quo bona cuncta procédunt, largíre supplícibus tuis: ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt; et, te gubernánte, eadem faciámus. Per Dóminum.

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus; contra advérsa ómnia, tua semper protectióne muniámur. Per Dóminum.






Today is Wednesday in Rogationibus in Vigilia Ascensionis Domini. The Mass of the Vigil is Vocem iucunditatis annuntiate et audiatur, alleluia; the Rogation Mass Exaudivit de templo sancto suo is commemorated. The eagle-eyed will notice that, apart from the lessons and the orations, this is the Mass of the 5th Sunday post Pascha. At Le Barroux, the Rogation Mass Exaudivit de templo sancto suo will be sung with the commemoration of the Mass of the Vigil.

At Saint-Eugène, M l'Abbé Grodziski is celebrating the Mass Vocem iucunditatis annunciate et audiatur alleluia, as on the Vigil of the Ascension with commemorations in Rogationibus and of the feasts of Saint Germain of Paris and of Saint Augustine of Canterbury. M Rigot is at the organ today, presumably to honor the Holy Bishop and Confessor of Paris. Saint Venantius Fortunatus wrote a Vita Sancti Germani, which I may look about for; in prose evidently so it won't be in... well, there are mentions of Germanus in his poems. The conclusion of Venantius's Ad clerum Parisiacum, which is basically an encomium of the glorious divine worship performed at the cathedral by the clergy and people under the leadership of Saint Germanus:  

... Pontificis monitis clerus, plebs psallit et infans,
  unde labore brevi fruge replendus erit.
Sub duce Germano felix exercitus hic est.
  Moyses, tende manus et tua castra iuvas.

Michael Roberts's translation:

Instructed by their bishop, the clergy, people, and children sing psalms; though the effort is slight, it will bear ample fruit. Here is a happy army under the leadership of Germanus. Moses, stretch out your hands and bring aid to your forces.


Introitus. Is. 48, 20. Vocem jucunditátis annuntiáte, et audiátur, allelúja: annuntiáte usque ad extrémum terræ: liberávit Dóminus pópulum suum, allelúja, allelúja. Ps. 65, 1-2. Jubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini ejus: date glóriam laudi ejus. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, a quo bona cuncta procédunt, largíre supplícibus tuis: ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt; et, te gubernánte, eadem faciámus. Per Dóminum.

Oratio.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus; contra advérsa ómnia, tua semper protectióne muniámur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli A
póstoli ad Ephésios.
Ephes. 4, 7-13.
Fratres: Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Propter quod dicit: Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus. Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ? Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cœlos, ut impléret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres, ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi: donec occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi.

Allelúja, allelúja. ℣. Surréxit Christus, et illúxit nobis, quos rédemit sánguine suo.





Allelúja. ℣. Joann. 16, 28. Exívi a Patre, et veni in mundum: íterum relínquo mundum, et vado ad Patrem. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 17, 1-11.
In illo témpore: Sublevátis Jesus oculis in cœlum, dixit: Pater, venit hora, clarífica Fílium tuum, ut Fílius tuus claríficet te: sicut dedísti ei potestátem omnis carnis, ut omne, quod dedísti ei, det eis vitam ætérnam. Hæc est autem vita ætérna: ut cognóscant te, solum Deum verum, et quem misísti Jesum Christum. Ego te clarificávi super terram: opus consummávi, quod dedísti mihi, ut fáciam: et nunc clarífica me tu, Pater, apud temetípsum, claritáte, quam hábui, priúsquam mundus esset, apud te. Manifestávi nomen tuum homínibus, quos dedísti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedísti; et sermónem tuum servavérunt. Nunc cognovérunt, quia ómnia, quæ dedísti mihi, abs te sunt: quia verba, quæ dedísti mihi, dedi eis: et ipsi accepérunt, et cognovérunt vere, quia a te exivi, et credidérunt, quia tu me misísti. Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedísti mihi: quia tui sunt: et mea ómnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificátus sum in eis. Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te vénio.

Offertorium. Ps. 65, 8-9 et 20. Benedícite, gentes, Dóminum, Deum nostrum, et obaudíte vocem laudis ejus: qui pósuit ánimam meam ad vitam, et non dedit commovéri pedes meos: benedíctus Dóminus, qui non amóvit deprecatiónem meam et misericórdiam suam a me, allelúja.





Secreta. Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum: ut, per hæc piæ devotionis offícia, ad cœléstem glóriam transeámus. Per Dóminum.

Secreta. Hæc múnera, quǽsumus, Dómine, et víncula nostræ pravitátis absólvant, et tuæ nobis misericórdiæ dona concílient. Per Dóminum.

Præfatio Paschalis.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed in hoc potíssimum gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:


Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Ps. 95, 2. Cantáte Dómino, allelúja: cantáte Dómino et benedícite nomen ejus: bene nuntiáte de die in diem salutáre ejus, allelúja, allelúja.





Postcommunio. Tríbue nobis, Dómine, cœléstis mensae virtúte satiátis: et desideráre, quæ recta sunt, et desideráta percípere. Per Dóminum.

Postcommunio. Vota nostra, quǽsumus, Dómine, pio favóre proséquere: ut, dum dona tua in tribulatióne percípimus, de consolatióne nostra in tuo amóre crescámus. Per Dóminum.



✠    ✠    ✠



Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum. 

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.




Laus Deo Virginique Matri





Comments