Vidéte, ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in cœlis semper vident fáciem Patris mei, qui in cœlis est...

Deus, qui, miro ordine, Angelórum ministéria hominúmque dispénsas: concéde propítius; ut, a quibus tibi ministrántibus in cœlo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Dóminum.

Deus, qui beátam Joánnam Vírginem ad fidem ac pátriam tuéndam mirabíliter suscitásti: da, quǽsumus, ejus intercessióne; ut Ecclésia tua, hóstium superátis insídiis, perpétua pace fruátur. Per Dóminum.





Today is Thursday infra Hebdomadam IIam post Pascha, and the feast in Apparitione Sancti Michaelis Archangeli at Mount Gargano in Italy. The feast appears to have been suppressed by Ioannes XXIII from the Kalendarium but I suppose there is a ray of hope that Pater Thomas SJ will say the Mass of the feast, Benedicite Dominum omnes angeli eius, at Saint-Eugène later on (I don't recall what was done last year). At Le Barroux (and if I am reading the ordo correctly as I appear to have done) the votive Mass of Sainte Jeanne d'Arc will be sung; we shall soon see

Pater Thomas SJ is indeed celebrating the Mass of the Holy Archangel. Let us hope that this augurs well for the new reign.

Introitus. Ps. 102, 20. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui tácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus, allelúja, allelúja. Ps. ibidem, 1. Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui, miro ordine, Angelórum ministéria hominúmque dispénsas: concéde propítius; ut, a quibus tibi ministrántibus in cœlo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Dóminum.

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.
Apoc. 1, 15.
In diébus illis: Significávit Deus, quæ opórtet fíeri cito, mittens per Angelum suum servo suo Joánni, qui testimónium perhíbuit verbo Dei, et testimónium Jesu Christi, quæcúmque vidit. Beátus, qui legit et audit verba prophetíæ hujus: et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est. Joánnes septem ecclésiis, quæ sunt in Asia. Grátia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui ventúrus est: et a septem spirítibus, qui in conspéctu throni ejus sunt: et a Jesu Christo, qui est testis fidélis, primogénitus mortuórum et princeps regum terræ, qui diléxit nos et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo.

Allelúja, allelúja. V. Sancte Míchael Archángele, defénde nos in proelio: ut non pereámus in treméndo judício.





Allelúja. V. Concússum est mare et contrémuit terra, ubi Archángelus Míchaël descéndit de cœlo. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 18, 1-10.
In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cœlórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, expédit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis! Necésse est enim, ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum et projíce abs te: bonum tibi est ad vitam ingrédi débilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum et projice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte, ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in cœlis semper vident fáciem Patris mei, qui in cœlis est.

Credo.

Offertorium.
Apoc. 8, 3 et 4. Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua, et data sunt ei in cénsa multa: et ascendit fumus aromatum in conspéctu Dei, allelúja.





Secreta. Hóstias tibi. Dómine, laudis offérimus, supplíciter deprecántes: ut eásdem, angélico pro nobis interveniénte suffrágio, et placátus accípias, et ad salútem nostram proveníre concédas. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Dan. 5, 58. Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula, allelúja.





Postcommunio. Beáti Archángeli tui Michaélis intercessióne suffúlti: súpplices te, Dómine, deprecámur; ut, quod ore proséquimur, contingámus ei mente. Per Dóminum.



✠    ✠    ✠


The Mass of Saint Joan of Arc, sung at Le Barroux, found in the supplement to the Missale pro aliquibus locis under the date May 30.

Introitus. Exodi 15, 1 et 2. Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem, allelúja, allelúja. Ps. 97, 1. Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui beátam Joánnam Vírginem ad fidem ac pátriam tuéndam mirabíliter suscitásti: da, quǽsumus, ejus intercessióne; ut Ecclésia tua, hóstium superátis insídiis, perpétua pace fruátur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Sap. 8, 9-15.
Propósui sapiéntiam addúcere mihi ad convivéndum: sciens, quóniam mecum communicábit de bonis, et erit allocútio cogitatiónis et tǽdii mei. Habébo, propter hanc, claritátem ad turbas et honórem apud senióres júvenis: et acútus invéniar in judício, et in conspéctu poténtium admirábilis ero, et fácies príncipum mirabúntur me: tacéntem me sustinébunt, et loquéntem me respícient, et, sermocinánte me plura, manus ori suo impónent. Prætérea habébo, per hanc, immortalitátem: et memóriam ætérnam his, qui post me futúri sunt, relínquam. Dispónam pópulos: et nationes mihi erunt súbditae. Timébunt me audiéntes reges horréndi: in multitúdine vidébor bonus et in bello fortis.

Allelúja, allelúja. ℣. Judith 15, 11. Fecísti viríliter, et confortátum est cor tuum: manus Dómini confortávit te, et ideo eris benedícta in ætérnum.





Allelúja. ℣. Ibid. 8, 29. Nunc ergo ora pro nobis, quóniam múlier sancta es et timens Deum. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 16, 24-27.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicúique secúndum ópera ejus.

Offertorium. Judith 15, 10. Benedixérunt eam omnes una voce, dicéntes: Tu glória Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri, allelúja.





Secreta. Hæc hóstia salutáris, Dómine, illam nobis in rebus árduis cónferat fortitúdinem, cujus beáta Joánna, sub tanta discríminum varietáte, tam in sígnia prǽbuit exémpla: ut, ad inimícos repelléndos, étiam belli perícula subíre non dubitáverit. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Ps. 22, 4. Si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala, quóniam tu mecum es, Dómine Jesu, allelúja.





Postcommunio. Cœlésti pane reféctos, qui tóties beátam Joánnam áluit ad victóriam: præsta, quǽsumus, omnípotens Deus; ut hoc salútis aliméntum de inimícis nostris victóres nos effíciat. Per Dóminum.


✠    ✠    ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matri




Comments