O Adonái et Dux domus Israël, qui Móysi in igne flammæ rubi apparuísti, et ei in Sina legem dedísti: veni ad rediméndum nos in brácchio exténto...

Aurem tuam, quǽsumus, Dómine, précibus nostris accómmoda: et mentis nostræ ténebras, grátia tuæ visitatiónis illústra: Qui vivis.







De Isaía Prophéta.
Isa 33, 1-4, 5-12, 13-17.
1 Væ qui prædáris, nonne et ipse prædáberis? et qui spernis, nonne et ipse spernéris? cum consummáveris deprædatiónem, deprædáberis: cum fatigátus desíeris contémnere, contemnéris.
2 Dómine, miserére nostri, te enim exspectávimus: esto brácchium nostrum in mane, et salus nostra in témpore tribulatiónis.
3 A voce Angeli fugérunt pópuli, et ab exaltatióne tua dispérsæ sunt gentes.
4 Et congregabúntur spólia vestra sicut collígitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fúerint de eo.

5 Magnificátus est Dóminus, quóniam habitávit in excélso: implévit Sion judício et justítia.
6 Et erit fides in tempóribus tuis: divítiæ salútis, sapiéntia, et sciéntia: timor Dómini ipse est thesáurus ejus.
7 Ecce vidéntes clamábunt foris: ángeli pacis amáre flebunt.
8 Dissipátæ sunt viæ, cessávit tránsiens per sémitam, írritum factum est pactum, projécit civitátes, non reputávit hómines.
9 Luxit et elánguit terra: confúsus est Líbanus, et obsórduit: et factus est Saron sicut desértum: et concússa est Basan, et Carmélus.
10 Nunc consúrgam, dicit Dóminus: nunc exaltábor, nunc sublevábor.
11 Concipiétis ardórem, pariétis stípulam: spíritus vester ut ignis vorábit vos.
12 Et erunt pópuli quasi de incéndio cinis: spinæ congregátæ igni comburéntur.

13 Audíte qui longe estis, quæ fécerim, et cognóscite vicíni fortitúdinem meam.
14 Contérriti sunt in Sion peccatóres, possédit tremor hypócritas. Quis póterit habitáre de vobis cum igne devoránte? quis habitábit ex vobis cum ardóribus sempitérnis?
15 Qui ámbulat in justítiis, et lóquitur veritátem, qui próicit avarítiam ex calúmnia, et éxcutit manus suas ab omni múnere, qui obtúrat aures suas ne áudiat sánguinem, et claudit óculos suos ne vídeat malum.
16 Iste in excélsis habitábit muniménta saxórum sublímitas ejus: panis ei datus est, aquæ ejus fidéles sunt.
17 Regem in decóre suo vidébunt óculi ejus, cernent terram de longe.

Today is Thursday in the 3rd week of Advent and an Advent feria, a feria maior; the Mass of Sunday, Gaudete in Domino semper iterum dico gaudete, is here.





The grand antiphon, antiphona maior, at the Magnificat today; this is (I know I neglected to mention this yesterday) doubled i.e. it is sung in full both before and after the canticle of Our Blessed Lady. Ordinarily, the antiphon's incipit, in this case O Adonai, is sung before and the entire antiphon is sung after.

O Adonái et Dux domus Israël, qui Móysi in igne flammæ rubi apparuísti, et ei in Sina legem dedísti: veni ad rediméndum nos in brácchio exténto.






 ✠   ✠   ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matri




Comments