Invéni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum...

Deus, qui nos beáti Eusebii Mártyris tui atque Pontíficis ánnua sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus. Per Dóminum.

Aurem tuam, quǽsumus, Dómine, précibus nostris accómmoda: et mentis nostræ ténebras, grátia tuæ visitatiónis illústra: Qui vivis.







Eusebius, natióne Sardus, Romanæ urbis lector, post Vercellénsis epíscopus, ad hanc regéndam ecclésiam mérito est créditus divino eléctus judício: nam quem numquam ante constitúti electóres cognoverant, posthábitis civibus, simul ut vidérunt, et probavérunt; tantumque intérfuit, ut probarétur, quantum ut viderétur. Primus in Occidéntis partibus in eadem ecclésia eosdem monachos instituit esse quos clericos, ut esset in ipsis viris et contemptus rerum, et accurátio levitárum. Ariánis impietátibus ea tempestáte per Occidéntem longe lateque traductis, advérsus eas viríliter sic dimicávit, ut ejus invicta fides Libérium summum Pontificem ad vitæ solatium erigeret. Quare hic sciens in ipso fervére Spíritum Dei, cum ei significasset ut penes imperatórem una cum suis legátis patrocinium fidei susciperet, mox cum illis profectus est ad Constántium; apud quem enixius agens, quidquid legatióne petebátur, obtinuit, ut episcopórum nempe cœtus celebrarétur.

Colléctum est Mediolani anno sequénti concílium, ad quod a Constantio invitátum Eusebium concupitúmque, ac vocátum a Liberii legatis, tantum abest, ut malignántium synagóga Arianórum contra sanctum Athanasium furéntium in suas partes adduceret, ut potius diserte statim ipse declarans, e præséntibus quosdam sibi compertos hæretica labe pollutos, Nicænam immo fidem proposúerit iis subscribéndam, ántequam cetera tractaréntur. Quod Ariánis acerbe irátis negántibus, nedum in Athanasium recusávit ipse subscribere, quin sancti Dionysii Mártyris, qui decéptus ab ipsis subscripserat, captivatam simplicitátem ingeniosíssime liberávit. Quam ob rem illi gráviter indignántes, post multas illatas injurias, exsílio illum mulctarunt: sed sanctus vir, excusso púlvere, nec cæsaris minas veritus, nec enses obstrictos, exsílium véluti sui ministerii offícium accépit; missusque Scythópolim, famem, sitim, verbera, divérsaque supplícia perpéssus, pro fide strenue vitam contempsit, mortem non metuit, corpus carnificibus trádidit.

Quanta in eum tunc Arianórum crudelitas fúerit ac effrons inverecúndia, ostendunt graves litteræ plenæ róboris, pietátis ac religiónis, quas e Scythópoli scripsit ad Vercellensem clerum et pópulum, aliosque finítimos; e quibus étiam est explorátum, ipsórum nec minis, inhumanáque sævítia potuísse umquam eum deterreri, nec serpentina blanda subtilitate ad eórum societátem perduci. Hinc in Cappadociam, postremoque ad superiores Ægypti Thebáidas pro constántia sua deportatus, exsilii rigores tulit ad mortem usque Constantii: post quam ad gregem suum reverti permissus, non prius redire vóluit, quam reparandis fidei jacturis ad Alexandrinam synodum sese conferret, postque médici præstántis instar, péragrans Oriéntis provincias, in fide infirmos ad integram valetúdinem restitúeret, eos instítuens in Ecclésiæ doctrina. Inde salubritate pari digresso in Illyricum, tandemque in Italiam delato, ad ejus réditum lúgubres vestes Italia mutávit: ubi postquam Psalmórum ómnium expurgatos a se commentarios Orígenis édidit, Eusebiíque Cæsareénsis, quos verterat de Græco in Latinum; demum tot egregie factis illustris ad immarcescíbilem glóriæ corónam tantis ærumnis proméritam, sub Valentiniáno et Valénte Vercellis migrávit.



Today is Tuesday in the 3rd week of Advent, and it is the feast of Saint Eusebius of Vercelli, Bishop and Martyr. His Mass is Sacerdotes Dei benedicite Dominum, all of it from the Common. At Le Barroux, Sunday's Mass Gaudete in Domino semper iterum dico gaudete will be sung.

The Roman Martyrology for today, for tomorrow December 17, the 16th day before the Kalends of January.

Introitus. Dan. 3, 84 et 87. Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum. Ibid., 57. Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
 Deus, qui nos beáti Eusebii Mártyris tui atque Pontíficis ánnua sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus. Per Dóminum.

Oratio. Aurem tuam, quǽsumus, Dómine, précibus nostris accómmoda: et mentis nostræ ténebras, grátia tuæ visitatiónis illústra: Qui vivis.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
2. Cor. 1, 3-7.
Fratres: Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra: ut póssimus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo. Quóniam sicut abúndant passiónes Christi in nobis: ita et per Christum abúndat consolátio nostra. Sive autem tribulámur pro vestra exhortatióne et salúte, sive consolámur pro vestra consolatióne, sive exhortámur pro vestra exhortatióne et salúte, quæ operátur tolerántiam earúndem passiónum, quas et nos pátimur: ut spes nostra firma sit pro vobis: sciéntes, quod, sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis: in Christo Jesu, Dómino nostro.

Graduale. Ps. 8, 6-7. Glória et honóre coronásti eum. ℣. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.





Allelúja, allelúja. ℣. Hic est Sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 16, 24-27.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim voluerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suae detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.

Offertorium. Ps. 88, 21-22. Invéni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.





Secreta. Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Eusebio Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde. Per Dóminum.

Secreta. Devotiónis nostræ tibi, quǽsumus, Dómine, hóstia júgiter immolétur: quæ et sacri péragat institúta mystérii, et salutáre tuum in nobis mirabíliter operétur. Per Dóminum. 

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso.





Postcommunio. Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beáto Eusebio Mártyre tuo atque Pontífice, cœléstis remédii fáciat esse consórtes. Per Dóminum.

Postcommunio. Implorámus, Dómine, cleméntiam tuam: ut hæc divína subsídia, a vítiis expiátos, ad festa ventúra nos prǽparent. Per Dóminum.


 ✠   ✠   ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.


Laus Deo Virginique Matri





Comments