Confundántur supérbi quia injúste iniquitátem fecérunt in me: ego autem in mandátis tuis exercébor in tuis justificatiónibus ut non confúndar, alleluia...
Deus, qui dedísti legem Móysi in summitáte montis Sínai et in eódem loco per sanctos Angelos tuos corpus beátæ Catharínæ Vírginis et Mártyris tuæ mirabíliter collocásti: præsta quǽsumus ut ejus méritis et intercessióne ad montem qui Christus est perveníre valeámus: Qui tecum.
Excita, quǽsumus. Dómine, tuórum fidélium voluntátes: ut, divíni óperis fructum propénsius exsequéntes; pietátis tuæ remédia majóra percípiant. Per Dóminum.
Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur asséqui quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saecula per ignem. Amen.
Today is Wednesday in the 24th and final week post Pentecosten, the last of the liturgical year, and it is the feast of the Virgin and Martyr Saint Catherine of Alexandria, whose Mass is Loquebar de testimoniis tuis.
M l'Abbé Grodziski is offering Holy Mass today at Saint-Eugène, the Mass Loquebar de testimoniis tuis of the Holy Martyr.
The Roman Martyrology today, for tomorrow November 26, the 6th day before the Kalends of December.
Introitus. Ps. 118, 46-47. Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. Ps. ibid., 1. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui dedísti legem Móysi in summitáte montis Sínai et in eódem loco per sanctos Angelos tuos corpus beátæ Catharínæ Vírginis et Mártyris tuæ mirabíliter collocásti: præsta quǽsumus ut ejus méritis et intercessióne ad montem qui Christus est perveníre valeámus: Qui tecum.
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 51, 1-8 et 12.
Confitébor tibi Dómine Rex et collaudábo te Deum Salvatórem meum. Confitébor nómini tuo: quóniam adjútor et protéctor factus es mihi et liberásti corpus meum a perditióne a láqueo línguæ iníquæ et a lábiis operántium mendácium, et in conspéctu astántium factus es mihi adjutor. Et liberasti me secúndum multitúdinem misericórdiæ nóminis tui a rugiéntibus præparátis ad escam de mánibus quæréntium ánimam meam et de portis tribulatiónum quæ circumdedérunt me: a pressúra flammæ quæ circúmdedit me et in médio ignis non sum æstuáta: de altitúdine ventris inferi et a lingua coinquináta et a verbo mendácii a rege iníquo et a lingua injústa: laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum: quóniam éruis sustinéntes te et líberas eos de mánibus géntium Dómine Deus noster.
Allelúja, allelúja. ℣. Ibid., 15 et 16. Adducántur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 25, 1-13.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Simile erit regnum cœlórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Horam autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines illae et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis ite pótius ad vendéntes et émite vobis. Dum autem irent émere venit sponsus: et quæ parátæ erant intravérunt cum eo ad núptias et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens ait: Amen dico vobis néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium. Ps. 44, 15 et 16. Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne: adducántur in templum Regi Dómino.
Secreta. Súscipe, Dómine, múnera, quæ in beátæ Catharínæ Vírginis et Mártyris tuæ sollemnitáte deférimus: cujus nos confídimus patrocínio liberári. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Ps. 118, 78 et 80. Confundántur supérbi quia injúste iniquitátem fecérunt in me: ego autem in mandátis tuis exercébor in tuis justificatiónibus, ut non confúndar.
Postcommunio. Auxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáta Catharína Vírgine et Mártyre tua, sempitérna fáciant protectióne gaudére. Per Dóminum.

Graduale. Ps. 44, 8. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem. V. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.

✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur asséqui quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saecula per ignem. Amen.
Laus Deo Virginique Matri

Comments
Post a Comment