Beátus vir, sanctus Martínus, urbis Turónis Epíscopus, requiévit: quem suscéperunt Angeli atque Archángeli, Throni, Dominatiónes et Virtútes, alleluia, alleluia...

 Deus, qui cónspicis, quia ex nulla nostra virtúte subsístimus: concéde propítius; ut, intercessióne beáti Martíni Confessóris tui atque Pontíficis, contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Mennæ Martyris tui natalítia cólimus, intercessióne ejus, in tui nóminis amóre roborémur. Per Dóminum.

Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietáte custódi: ut, quæ in sola spe grátiæ cœléstis innítitur, tua semper protectióne muniátur. Per Dóminum.








Today is Wednesday in the 24th week post Pentecosten, the 2nd of November, and it is the feast of the Confessor Saint Martin of Tours, whose Mass is Statuit ei Dominus testamentum pacis. It is also the feast of the Martyr Saint Mennas, whose Mass (ordinarily and in most places commemorated) is Laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo.

Whether by intention or oversight, the video-recording of Holy Mass at Le Barroux also included Sext (Terce precedes Mass daily but the other Hours are only available in audio). 

At Saint-Eugène, M l'Abbé Grodziski is offering Holy Mass on Saint Martin's feast; the Schola is singing the Mass.





The Roman Martyrology today, for tomorrow November 12th, the day before the Ides of November.





From the 3rd chapter of the Vita Sancti Martini of Sulpicius Severus.



'Divisio chlamydis', work of the Nauburg Master in the Cathedral of Mainz, ca 1240-1250, now kept at Bassenheim in the parish church of Saint Martin

Quodam itaque tempore, cum iam nihil praeter arma et simplicem militiae uestem haberet, media hieme, quae solito asperior inhorruerat, adeo ut plerosque uis algoris extingueret, obuium habet in porta Ambianensium ciuitatis pauperem nudum: qui cum praetereuntes ut sui misererentur oraret omnesque miserum praeterirent, intellexit uir Deo plenus sibi illum, aliis misericordiam non praestantibus, reseruari. Quid tamen ageret? Nihil praeter chlamydem, qua indutus erat, habebat: iam enim reliqua in opus simile consumpserat. Arrepto itaque ferro, quo accinctus erat, mediam diuidit partemque eius pauperi tribuit, reliqua rursus induitur. Interea de circumstantibus ridere nonnulli, quia deformis esse truncatus habitu uideretur: multitamen, quibus erat mens sanior, altius gemere, quod nihil simile fecissent, cum utique plus habentes uestire pauperem sine sua nuditate potuissent. Nocte igitur insecuta, cum se sopori dedisset, uidit Christum chlamydis suae, qua pauperem texerat, parte uestitum. Intueri diligentissime Dominum uestemque, quam dederat, iubetur agnoscere. Mox ad angelorum circumstantium multitudinem audit Iesum clara uoce dicentem: Martinus adhuc catechumenus hac me ueste contexit. Vere memor Dominus dictorum suorum, qui ante praedixerat: quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis {Matth. 25, 40}, se in paupere professus est fuisse uestitum: et ad confirmandum tam boni operis testimonium in eodem se habitu, quem pauper acceperat, est dignatus ostendere...

Introitus. Eccli. 45, 30. Státuit ei Dóminus testaméntum pacis et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. Ps. 131, 1. Memento, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui cónspicis, quia ex nulla nostra virtúte subsístimus: concéde propítius; ut, intercessióne beáti Martíni Confessóris tui atque Pontíficis, contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

Oratio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Mennæ Martyris tui natalítia cólimus, intercessióne ejus, in tui nóminis amóre roborémur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 44, 16-27; 45, 3-20.
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est inventus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictionem omnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.

Graduale. Eccli. 44, 16. Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. V. Ibid., 20. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excelsi.





Allelúja, allelúja. V. Beátus vir sanctus Martínus, urbis Turónis Epíscopus, requiévit: quem suscéperunt Angeli atque Archángeli, Throni, Dominatiónes et Virtútes. Allelúja.




Sequentia of the venerable Adam de Saint-Victor for the feast of Saint Martin.

Gaude, Sion, quæ diem récolis,
Qua Martínus, compar Apóstolis,
Mundum vincens, junctus cœlícolis
Coronátur.

Hic Martínus, pauper et módicus,
Servus prudens, fidélis víllicus,
Cœlo dives, civis angélicus,
Sublimátur.

Hic Martínus, jam catechúmenus
Nudum vestit, et nocte prótinus
Insequénti, hac veste Dóminus
Est indútus.

Hic Martínus, spernens milítiam
ínimicis inérmis óbviam
Ire parat, baptísmi grátiam
Assecútus.

Hic Martínus, dum offert hóstiam,
Intus ardet per Dei grátiam:
Supérsedens appáret étiam
Globus ignis.

Hic Martínus, qui cœlum réserat,
Mari præest et terris ímperat,
Morbos sanat et monstra súperat,
Vir insígnis.

Hic Martínus, nec mori tímuit,
Nec vivéndi labórem réspuit,
Sicque Dei se totum tríbuit
Voluntáti.

Hic Martínus, qui nulli nócuit,
Hic Martínus, qui cunctis prófuit,
Hic Martínus, qui trinæ plácuit
Majestáti.

Hic Martínus, qui fana déstruit,
Qui gentíles ad fidem ímbuit,
Et de quibus eos instítuit
Operatur.

Hic Martínus, qui tribus mórtuis
Méritis dat vitam præcípuis,
Nunc moméntis Deum contínuis
Contemplátur.

O Martíne, pastor egrégie,
O cœléstis consors milítiæ,
Nos a lupi deféndas rábie
Sæviéntis.

O Martíne, fac nunc quod gésseras,
Deo preces pro nobis ófferas,
Esto memor, quam nunquam déseras
Tuæ gentis.
Amen.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 11, 33-36.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nemo lucérnam accéndit, et in abscóndito ponit, neque sub módio: sed supra candelábrum, ut, qui ingrediúntur, lumen vídeant. Lucérna córporis tui est óculus tuus. Si óculus tuus fúerit simplex, totum corpus tuum lúcidum erit: si autem nequam fúerit, étiam corpus tuum tenebrósum erit. Vide ergo, ne lumen, quod in te est, ténebræ sint. Si ergo corpus tuum totum lúcidum fúerit, non habens áliquam partem tenebrárum, erit lúcidum totum, et sicut lucérna fulgóris illuminábit te.

Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.





Secreta. Sanctífica, quǽsumus, Dómine Deus, hæc múnera, quæ in sollemnitáte sancti Antístitis tui Martíni offérimus: ut per ea vita nostra inter advérsa et próspera ubíque dirigátur. Per Dóminum.

Secreta. Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Matth. 24, 46-47. Beátus servus, quem, cum venerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum.





Postcommunio. Præsta, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quorum festivitáte votíva sunt sacraménta, eórum intercessióne salutária nobis reddántur. Per Dóminum.

Postcommunio. Da, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætémur aspéctu. Per Dóminum.


✠       ✠       ✠




Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.

Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur asséqui quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saecula per ignem. Amen.




Laus Deo Virginique Matri








Comments