Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta, alleluia...
Deus, qui nos concédis sanctórum Mártyrum tuórum Plácidi et Sociórum ejus natalítia cólere: da nobis in ætérna beatitudine de eórum societáte gaudére. Per Dóminum.
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut ad meliórem vitam beatórum Mauri et Placidi Confessórum tuórum exémpla nos próvocent; quaténus, quo rum memóriam ágimus, étiam actus imitémur. Per Dóminum.
Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde: ut mente et córpore páriter expedíti, quæ tua sunt, líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum.
Today is Monday in the 19th week post Pentecosten, the 1st of October. It is the feast of Saint Placid and his Companions, Martyrs. The Mass is Salus autem iustorum a Domino. At Le Barroux, the commemoratio is of Saints Maurus and Placidus, Disciples of the Most Holy Father Saint Benedict, with the Mass Confiteantur tibi Domine omnia opera tua-- although the Mass actually online is yesterday's, repeated, or at least the first few minutes of it, ahem.
The Roman Martyrology today, for tomorrow October 6th, the day before the Nones of October.
Introitus. Ps. 36, 39. Salus autem justórum a Dómino et protector eórum est in témpore tribulatiónis. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui nos concédis sanctórum Mártyrum tuórum Plácidi et Sociórum ejus natalítia cólere: da nobis in ætérna beatitudine de eórum societáte gaudére. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Hebr. 10, 32-38.
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapinam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere! confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necéssaria est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.
Graduale. Ps. 33, 18-19. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. ℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 1-8.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in
ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locuti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui, postquam occídent, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numerári sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confiténtur illum coram Angelis Dei.
Offertorium. Sap. 3, 1, 2 et 3. Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiae: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.
Secreta. Múnera tibi, Dómine, nostræ devotiónis offérimus: quæ et pro tuórum tibi grata sint honóre Justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Matth. 10, 27. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
Postcommunio. Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: intercedentibus sanctis Martýribus tuis Plácido et Sóciis ejus; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
The Mass Confiteantur tibi Domine omnia opera tua of Saints Maurus and Placidus, Disciples of the Most Holy Father Saint Benedict.
Introitus. Ps 144, 10-11. Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua, et Sancti tui benedícant tibi: glóriam regni tui dicent, et poténtiam tuam loquéntur. Ps. ibid., 1. Exaltábo te, Deus meus, Rex: et benedícam nómini tuo in sǽculum, et in sǽculum sǽculi. ℣. Glória Patri.
Introitus. Ps 144, 10-11. Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua, et Sancti tui benedícant tibi: glóriam regni tui dicent, et poténtiam tuam loquéntur. Ps. ibid., 1. Exaltábo te, Deus meus, Rex: et benedícam nómini tuo in sǽculum, et in sǽculum sǽculi. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut ad meliórem vitam beatórum Mauri et Placidi Confessórum tuórum exémpla nos próvocent; quaténus, quo rum memóriam ágimus, étiam actus imitémur. Per Dóminum.
Alia Oratio. Deus, qui nos beatórum Mauri et Placidi Confessórum tuórum méritis et intercessióne lætíficas: concéde propítius; ut, qui tua per eos benefícia póscimus, dono tuæ grátiæ consequámur. Per Dóminum.
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 2, 7-13.
Metuéntes Dóminum, sustinéte misericórdiam ejus: et non deflectátis ab illo, ne cadátis. Qui timétis Dóminum, credite illi: et non evacuábitur merces vestra. Qui timétis Dóminum, speráte in illum: et in oblectatiónem véniet vobis misericórdia. Qui timétis Dóminum, diligite illum: et illuminabúntur corda vestra. Respícite, Fílii, natiónes hóminum: et scitóte, quia nullus sperávit in Dómino, et confúsus est. Quis enim permánsit in mandátis ejus, et derelíctus est? aut quis invocávit eum et despéxit illum? Quóniam pius et misericors est Deus, et remíttet in die tribulatiónis peccáta: et protéctor est ómnibus exquiréntibus se in veritáte.
Graduale. Ps. 30, 24-25. Dilígite Dóminum, omnes Sancti ejus, quóniam veritátem requíret Dóminus, et retríbuet abundánter faciéntibus superbiam. ℣. Viríliter agite, et confortétur cor vestrum, omnes qui sperátis in Dómino.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 9. 11. Sperent in te, qui novérunt nomen tuum: quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 35-40.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens
ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium. Ps. 67, 4. Justi epuléntur et exsúltent in conspéctu Dei, et delecténtur in lætítia.
Secreta. Hóstias ad altare tuum offeréntibus, Dómine, da nobis illum pietátis afféctum, quem beátis Mauro et Placido Confessóribus tuis infudísti: ut pura mente ac férvido corde rei sacræ attendámus, et sacrifícium tibi plácitum nobísque profícuum immolémus. Per Dóminum.
Alia Secreta. Múnera, Dómine, obláta sanctífica: et intercedéntibus beátis Mauro et Placido Confessóribus tuis, nos per hæc a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Luc 12, 37. Beáti servi illi, quos, cum vénerit Dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis.
Postcommunio. Tríbuat nobis, omnípotens Deus, suffragántibus beatórum Mauri et Placidi Confessórum tuórum précibus, refectio sacra subsídium: ut et castitátis mundítiam observémus in córpore, et lumen veritátis exhibeámus in ópere. Per Dóminum.
Alia Postcommunio. Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, quos tuis réficis sacraméntis, intercedéntibus beátis Mauro et Placido Confessóribus tuis, tibi étiam plácitis móribus dignánter tríbuas de servíre. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur asséqui quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri




--solesmes.png)





Comments
Post a Comment