Ligátis mánibus et pédibus ejus, míttite eum in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium: multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti...

Deus, cujus Unigénitus per vitam, mortem et resurrectiónem suam nobis salútis ætérnæ prǽmia comparávit: concéde, quǽsumus; ut, hæc mystéria sacratíssimo beátæ Maríæ Vírginis Rosário recoléntes, et imitémur, quod cóntinent, et quod promittunt, assequámur. Per eúndem Dóminum nostrum.

Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde: ut mente et córpore páriter expedíti, quæ tua sunt, líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum.






Today is the 19th Sunday post Pentecosten, the 1st of October. The Mass is Salus populi ego sum dicit Dominus. At Saint-Eugène, the Mass of the Most Holy Rosary of Our Blessed and Ever-Virgin Lady will be sung, i.e. the 'external solemnity' of the feast is kept (which itself is celebrated on the 7th). The Schola Sainte-Cécile's page for today is here. The livret for Holy Mass is here, and that for Vespers and Benediction of the Most Blessed Sacrament is here. The page for the commemoration of the 2nd Vespers of the Sunday is here.

The Roman Martyrology today, for tomorrow October 5th, the 3rd day before the Nones of October.

Introitus. Salus pópuli ego sum, dicit Dóminus: de quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos: et ero illórum Dóminus in perpétuum. Ps. 77, 1. Attendite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde: ut mente et córpore páriter expedíti, quæ tua sunt, líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 4, 23-28.
Fratres: Renovámini spíritu mentis vestræ, et indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in justítia et sanctitáte veritátis. Propter quod deponéntes mendácium, loquímini veritátem unusquísque cum próximo suo: quóniam sumus ínvicem membra. Irascímini et nolíte peccáre: sol non occídat super iracundiam vestram. Nolíte locum dare diábolo: qui furabátur, jam non furétur; magis autem labóret, operándo mánibus suis, quod bonum est, ut hábeat, unde tríbuat necessitátem patiénti.

Graduale. Ps. 140, 2. Dirigátur orátio mea, sicut incénsum in conspéctu tuo, Dómine. ℣. Elevatio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.





Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 104, 1. Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 22, 1-14.
In illo témpore: Loquebátur Jesus princípibus sacerdótum et pharisǽis in parábolis, dicens: Símile factum est regnum cœlórum hómini regi, qui fecit núptias fílio suo. Et misit servos suos vocáre invitátos ad nuptias, et nolébant veníre. Iterum misit álios servos, dicens: Dícite invitátis: Ecce, prándium meum parávi, tauri mei et altília occísa sunt, et ómnia paráta: veníte ad núptias. Illi autem neglexérunt: et abiérunt, álius in villam suam, álius vero ad negotiatiónem suam: réliqui vero tenuérunt servos ejus, et contuméliis afféctos occidérunt. Rex autem cum audísset, iratus est: et, missis exercítibus suis, pérdidit homicídas illos et civitátem illórum succéndit. Tunc ait servis suis: Núptiæ quidem parátæ sunt, sed, qui invitáti erant, non fuérunt digni. Ite ergo ad exitus viárum et, quoscúmque invenéritis, vocáte ad núptias. Et egréssi servi ejus in vias, congregavérunt omnes, quos invenérunt, malos et bonos: et implétæ sunt núptiæ discumbéntium. Intrávit autem rex, ut vidéret discumbéntes, et vidit ibi hóminem non vestítum veste nuptiáli. Et ait illi: Amíce, quómodo huc intrásti non habens vestem nuptiálem? At ille obmútuit. Tunc dixit rex minístris: Ligátis mánibus et pédibus ejus, míttite eum in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium. Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti.

Credo.

Offertorium.
Ps. 137, 7. Si ambulávero in médio tribulationis, vivificábis me, Dómine: et super iram inimicórum meórum exténdes manum tuam, et salvum me fáciet déxtera tua.





Secreta. Hæc múnera, quǽsumus, Dómine, quæ óculis tuæ majestátis offérimus, salutária nobis esse concéde. Per Dóminum.

Praefatio Sanctissimae Trinitatis.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre quotídie, una voce dicéntes:


Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Ps. 118, 4-5. Tu mandásti mandáta tua custodíri nimis: útinam dirigántur viæ meæ, ad custodiéndas justificatiónes tuas.





Postcommunio. Tua nos, Dómine, medicinális operátio, et a nostris perversitátibus cleménter expédiat, et tuis semper fáciat inhaerere mandátis. Per Dóminum.



✠   ✠   ✠



The Mass Gaudeamus omnes in Domino of the feast of Our Blessed and Ever-Virgin Lady's Most Holy Rosary.

Introitus. Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrantes sub honóre beátæ Maríæ Vírginis: de cujus sollemnitáte gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei. Ps. 44, 2. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, cujus Unigénitus per vitam, mortem et resurrectiónem suam nobis salútis ætérnæ prǽmia comparávit: concéde, quǽsumus; ut, hæc mystéria sacratíssimo beátæ Maríæ Vírginis Rosário recoléntes, et imitémur, quod cóntinent, et quod promittunt, assequámur. Per eúndem Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Prov. 8, 22-24 et 32-35.
Dóminus possédit me in inítio viárum suárum ánte quam quidquam fáceret a princípio. Ab ætérno ordináta sum et ex antíquis ántequam terra fíeret. Nondum erant abýssi, et ego jam concépta eram. Nunc ergo fílii audíte me: Beáti, qui custódiunt vias meas. Audíte disciplínam et estóte sapiéntes et nolíte abjícere eam. Beátus homo, qui audit me et qui vígilat ad fores meas cotídie et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit invéniet vitam et háuriet salútem a Dómino.

Graduale. Ps. 44, 5, 11 et 12. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. V. Audi fília et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam.





Allelúja, allelúja. V. Sollémnitas gloriósæ Vírginis Maríæ ex sémine Abrahæ ortæ de tribu Juda clara ex stirpe David. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 1, 26-38.
In illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ cui nomen Názareth ad Vírginem desponsátam viro cui nomen erat Joseph de domo David et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce concípies in útero et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus et Fílius Altíssimi vocábitur et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce, Elisabeth cognáta tua et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sex tus est illi, quæ vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.

Credo.

Offertorium.
Eccli. 24, 25; 39, 17. In me grátia omnis viæ et veritátis, in me omnis spes vitæ et virtútis: ego quasi rosa plantáta super rivos aquárum fructificávi.





Secreta. Fac nos, quǽsumus, Dómine, his munéribus offerendis conveniénter aptári: et per sacratíssimi Rosárii mystéria sic vitam, passiónem et glóriam Unigéniti tui recólere ut ejus digni promissiónibus efficiámur: Qui tecum.

Præfatio de Beata Maria Virgine.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Sollemnitate beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Iesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem maiestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti iubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:


Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Eccli. 39, 19. Floréte, flores, quasi lílium et date odórem, et frondéte in grátiam collaudáte cánticum et benedícite Dóminum in opéribus suis.





Postcommunio. Sacratíssimæ Genetrícis tuæ, cujus Rosárium celebrámus, quǽsumus, Dómine, précibus adjuvémur: ut et mysteriórum quæ cólimus virtus percipiátur; et sacramentórum, quæ súmpsimus obtineátur efféctus: Qui vivis.



✠      ✠      ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.

Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur asséqui quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum.




Laus Deo Virginique Matri








Tomás Luis de Victoria, Henri de Villiers, Claudin de Sermisy, Flavien Martineau



Comments