Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum, alleluia...
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut Beáti Remigii Confessóris tui atque Pontíficis veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum.
Deus, qui per Beáti Remígii documénta, gentem Francórum ab idolórum vanitáte ad veritátem tui cultus veníre tribuísti: da, quǽsumus; ut qui christiáno nómine gloriámur, fidem nostram dignis opéribus ostendámus. Per Dóminum.
Dírigat corda nostra, quǽsumus, Dómine, tuæ miseratiónis operátio: quia tibi sine te placére non póssumus. Per Dóminum.
Today is Thursday in the 18th week post Pentecosten, the 5th of September. It is the feast of Saint Remigius, Bishop and Confessor, Apostle of the Franks, whose Mass is Statuit ei Dominus testamentum pacis. He died on January 13, 533 and it is on the 13th January that his feast is celebrated in the Pauline Rite (today is the feast of Saint Thérèse of Lisieux therein, that is kept on the 3rd in the Traditional Rite). There is evidently a proper Mass in France for the Holy Confessor, Annuntiávi iustítiam tuam, Dómine, in Ecclésia magna, which I will add here infra.
It is the feast of the Dedication at Saint-Eugène-Sainte-Cécile, so the Mass Terribilis est locus iste hic domus Dei est et porta cœli will be celebrated there; the feast of the Holy Confessor is commemorated. The Schola Saint-Cécile's page for today is here [it may be that only the libellus was prepared, ahem], and the libellus for Holy Mass is here. Pater Thomas SJ is the priest, Fr Grodzinski the deacon, and N. (one of the parish's own) is acting as the subdeacon.
I just realised, as I was finishing with the Praefatio in Dedicatione here, that I put it and Adam of Saint Victor's sequentia in the Holy Confessor's Mass and not in the Mass of the Dedication, tsk. And, as it turns out, they were already on last year's page. Eh.
The Roman Martyrology today, for tomorrow the 6th day before the Nones of October.
Introitus. Eccli. 45, 30. Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. Ps. 131, 1. Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Remigii Confessóris tui atque Pontíficis veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum.
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 44, 16-27; 45, 3-20.
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invenit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
Graduale. Eccli. 44, 16. Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. ℣. Ibid., 20. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 109, 4. Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Secreta. Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficant: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus. Per Dóminum.
Praefatio in Dedicatione.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.
Postcommunio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Remigio Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.
Introitus. Ps. 39, 10-11. Annuntiávi iustítiam tuam, Dómine, in Ecclésia magna, veritátem tuam et salutáre tuum dixi: non abscóndi misericórdiam tuam et veritátem tuam a concílio multo. V. Ibid. 2. Exspéctans exspectávi Dóminum: et inténdit mihi. V. Gloria Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui per Beáti Remígii documénta, gentem Francórum ab idolórum vanitáte ad veritátem tui cultus veníre tribuísti: da, quǽsumus; ut qui christiáno nómine gloriámur, fidem nostram dignis opéribus ostendámus. Per Dóminum.
Léctio epístolæ Beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom. 15, 13-19.
Fratres : Deus autem spei repléat vos omni gaudio, et pace in credéndo : ut abundétis in spe, et virtúte Spíritus Sancti. Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectióne, repléti omni sciéntia, ita ut póssitis alterútrum monere. Audácius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memóriam vos redúcens : propter grátiam, quæ data est mihi a Deo, ut sim miníster Christi Jesu in géntibus : sanctíficans Evangélium Dei, ut fiat oblátio géntium accépta, et sanctificáta in Spíritu Sancto. Hábeo ígitur glóriam in Christo Jesu ad Deum. Non enim audeo áliquid loqui eórum, quæ per me non effícit Christus in obediéntiam géntium, verbo et factis : in virtúte signórum, et prodigiórum, in virtúte Spíritus Sancti.
Graduale. Jerem. 1, 9-10. Dixit Dóminus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo: ecce constítui te super gentes et super regna; ut evéllas, et déstruas, et dispérdas, et díssipes, et ædífices, et plantes. V. Ephes. 3, 8. Mihi data est grátia in géntibus, evangelizáre investigábiles divítias Christi.
Alleluia, alleluia. V. Rom. 9, 30. Gentes quæ non sectabántur iustítiam, apprehendérunt iustítiam, iustítiam autem quæ ex fide est. Allelúia.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.
Marc. 16, 15-18.
In illo témpore : Dixit Iesus discípulis suis : Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit, et baptizátus fúerit, salvus erit : qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur : In nómine meo dæmónia eiícient : linguis loquéntur novis : serpéntes tollent : et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit : super ægros manus impónent, et bene habébunt.
Offertorium. 1 Paralip. 16, 23, 26 et 29. Cantáte Dómino, omnís terra; annuntiáte de die in diem salutáre eius. Omnes enim dii populórum idóla : Dóminus autem cælos fecit : date Dómino glóriam nómini eius : leváte sacrifícium.
Secreta. Per hæc sancta, quæ tibi offérimus, omnípotens Deus, ad te reflécte corda nostra, beáti Pontíficis Remígii précibus exorátus: ad cuius præcéptum victórem regem persuasísti incéndere quod adoráverat, et quod incénderat adoráre. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. 2 Esdr. 9, 13-15. Dedísti, Dómine, pátribus nostris iudícia recta, et legem veritátis: et íegem præcepísti eis in manu servi tui: panem quoque de cælo dedísti eis.
Postcommunio. Pópulum tuum, Dómine, quem tibi beátus Póntifex Remígius subiécit, contra spirituália nequítiæ eius précibus perpétuo defénde et redde, percépti virtúte sacraménti, in data tibi fide stábilem. Per Dóminum.
The Roman Martyrology today, for tomorrow the 6th day before the Nones of October.
Introitus. Eccli. 45, 30. Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. Ps. 131, 1. Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Remigii Confessóris tui atque Pontíficis veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum.
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 44, 16-27; 45, 3-20.
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invenit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
Graduale. Eccli. 44, 16. Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. ℣. Ibid., 20. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 109, 4. Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
JERVSALEM et Sion fíliæ,
Cœtus omnis fidélis cúriæ,
Melos pangant jugis lætítiæ.
Allelúia.
CHRISTVS enim norma justítiæ
Matrem nostram despónsat hódie,
Quam de lacu traxit misériæ
Ecclésiam.
HANC sánguinis et aquæ múnere,
Dum pénderet in crucis árbore,
De próprio prodúxit látere
Deus homo.
FORMARETVR ut sic Ecclésia,
Figurátur in prima fémina,
Quæ de costis Adæ est édita
Mater Eva.
EVA fuit novérca pósteris;
Hæc est mater elécti géneris,
Vitæ portus, ásylum míseris,
Et tutéla.
HÆC est cymba qua tuti véhimur;
Hoc ovíle quo tecti cóndimur;
Hæc cólumna, qua firmi nítimur
Veritátis.
O sólemnis festum lætítiæ,
Quo únitur Christus Ecclésiæ,
In quo nostræ salútis núptiæ
Celebrántur.
JVSTIS inde solvúntur præmia,
Lapsis autem donátur vénia,
Et sanctórum augéntur gáudia
Angelórum.
AB æterno fons sapiéntiæ,
Intúitu solíus grátiæ,
Sic prævídit in rerum série
Hæc futúra.
CHRISTVS jungens nos suis núptiis,
Recréatos veris delíciis,
Intéresse fáciat gáudiis
Electórum. Amen.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 25, 14-23.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii item duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecuniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque super lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.
Offertorium. Ps. 88, 21-22. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus; Qui hanc oratiónis domum, quam ædificávimus, bonórum ómnium largítor inhábitas, et Ecclésiam quam ipse fundásti, incessábili operatióne sanctíficas. Hæc est enim vere domus oratiónis, visibílibus ædifíciis adumbráta; templum habitatiónis glóriæ tuæ, sedes incommutábilis veritátis, sanctuárium ætérnæ caritátis. Hæc est arca, quæ nos a mundi eréptos dilúvio in portum salútis indúcit. Hæc est dilécta et única sponsa, quam acquisívit Christus sánguine suo: quam vivíficat spíritu suo: cujus in sinu renáti per grátiam tuam, lacte verbi páscimur, pane vitæ roborámur, misericórdiæ tuæ subsídiis confovémur. Hæc fidéliter in terris, sponso adjuvánte, mílitat, et perénniter in cælis, ipso coronánte, triúmphat. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.
Postcommunio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Remigio Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui per Beáti Remígii documénta, gentem Francórum ab idolórum vanitáte ad veritátem tui cultus veníre tribuísti: da, quǽsumus; ut qui christiáno nómine gloriámur, fidem nostram dignis opéribus ostendámus. Per Dóminum.
Léctio epístolæ Beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom. 15, 13-19.
Fratres : Deus autem spei repléat vos omni gaudio, et pace in credéndo : ut abundétis in spe, et virtúte Spíritus Sancti. Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectióne, repléti omni sciéntia, ita ut póssitis alterútrum monere. Audácius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memóriam vos redúcens : propter grátiam, quæ data est mihi a Deo, ut sim miníster Christi Jesu in géntibus : sanctíficans Evangélium Dei, ut fiat oblátio géntium accépta, et sanctificáta in Spíritu Sancto. Hábeo ígitur glóriam in Christo Jesu ad Deum. Non enim audeo áliquid loqui eórum, quæ per me non effícit Christus in obediéntiam géntium, verbo et factis : in virtúte signórum, et prodigiórum, in virtúte Spíritus Sancti.
Graduale. Jerem. 1, 9-10. Dixit Dóminus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo: ecce constítui te super gentes et super regna; ut evéllas, et déstruas, et dispérdas, et díssipes, et ædífices, et plantes. V. Ephes. 3, 8. Mihi data est grátia in géntibus, evangelizáre investigábiles divítias Christi.
Alleluia, alleluia. V. Rom. 9, 30. Gentes quæ non sectabántur iustítiam, apprehendérunt iustítiam, iustítiam autem quæ ex fide est. Allelúia.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.
Marc. 16, 15-18.
In illo témpore : Dixit Iesus discípulis suis : Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit, et baptizátus fúerit, salvus erit : qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur : In nómine meo dæmónia eiícient : linguis loquéntur novis : serpéntes tollent : et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit : super ægros manus impónent, et bene habébunt.
Offertorium. 1 Paralip. 16, 23, 26 et 29. Cantáte Dómino, omnís terra; annuntiáte de die in diem salutáre eius. Omnes enim dii populórum idóla : Dóminus autem cælos fecit : date Dómino glóriam nómini eius : leváte sacrifícium.
Secreta. Per hæc sancta, quæ tibi offérimus, omnípotens Deus, ad te reflécte corda nostra, beáti Pontíficis Remígii précibus exorátus: ad cuius præcéptum victórem regem persuasísti incéndere quod adoráverat, et quod incénderat adoráre. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. 2 Esdr. 9, 13-15. Dedísti, Dómine, pátribus nostris iudícia recta, et legem veritátis: et íegem præcepísti eis in manu servi tui: panem quoque de cælo dedísti eis.
Postcommunio. Pópulum tuum, Dómine, quem tibi beátus Póntifex Remígius subiécit, contra spirituália nequítiæ eius précibus perpétuo defénde et redde, percépti virtúte sacraménti, in data tibi fide stábilem. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur asséqui quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri

--solesmes.png)

Comments
Post a Comment