Vos estis corpus Christi et membra de membro, dixit Apostolus, alleluia...

Omnípotens sempitérne Deus, qui hujus diei venerándam sanctámque lætítiam in beáti Apóstoli tui Bartholomǽi festivitáte tribuísti: da Ecclésiæ tuæ, quǽsumus; et amáre quod crédidit, et prædicáre quod dócuit. Per Dóminum.

Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur asséqui quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum.









Today is Monday in the 13th week post Pentecosten, of the 4th Sunday of August, and it is the feast of the Apostle Saint Bartholomew. The Mass is Mihi autem nimis honorati sunt amici tui.

The Roman Martyrology today, for tomorrow August 25, the 8th day before the Kalends of September.

Introitus. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum. Ps. ibid., 1-2. 
Dómine probásti me et cognovísti me: tu cognovisti sessiónem meam et resurrectionem meam. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Omnípotens sempitérne Deus, qui hujus diei venerándam sanctámque lætítiam in beáti Apóstoli tui Bartholomǽi festivitáte tribuísti: da Ecclésiæ tuæ, quǽsumus; et amáre quod crédidit, et prædicáre quod dócuit. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
1. Cor. 12, 27-31.
Fratres: Vos estis corpus Christi et membra de membro. Et quosdam quidem pósuit Deus in Ecclésia primum apóstolos secúndo prophetas tertio doctores, deinde virtútes, exinde grátias curationum, opitulatiónes,gubernatiónes, genera linguarum, interpretatiónes sermonum. Numquid omnes apóstoli? numquid omnes prophétæ? numquid omnes doctóres? numquid omnes virtútes? numquid omnes grátiam habent curationum? numquid omnes linguis loquúntur? numquid omnes interpretántur? Æmulámini autem charísmata melióra.

Graduale. Ps. 44, 17 et 18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. V. Pro patribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.





Allelúja, allelúja. V. Te gloriósus Apostolórum chorus laudat Dómine. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 6, 12-19.
In illo témpore: Exiit Jesus in montem oráre, et erat pernóctans in oratióne Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discípulos suos, et elégit duódecim ex ipsis quos et Apóstolos nominávit: Simónem, quem cognominávit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacóbum et Joánnem, Philíppum et Bartholomǽum, Matthǽum et Thomam, Jacóbum Alphǽi et Simónem qui vocátur Zelótes, et Judam Jacóbi, et Judam Iscariótem qui fuit próditor. Et descéndens cum illis, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes.

Credo.

Offertorium.
Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.





Secreta. Beáti Apóstoli tui Bartholomǽi sollémnia recensentes, quǽsumus, Dómine: ut ejus auxílio tua benefícia capiámus, pro quo tibi laudis hóstias immolámus. Per Dóminum.

Præfatio de Apostolis.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Matth. 19, 28. Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël, dicit Dóminus.





Postcommunio. Sumptum, Dómine, pignus redemptiónis ætérnæ: sit nobis, quǽsumus; interveniénte beáto Bartholomǽo Apóstolo tuo, vitæ præséntis auxílium páriter et futúræ. Per Dóminum.


✠    ✠     ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.


Laus Deo Virginique Matri





Comments