The Roman Martyrology for the 8th day before the Kalends of September

Octávo Kaléndas Septémbris Luna nona Anno Dómini 2023

A Apud Cartháginem sancti Ludovíci Noni, Regis Francórum et Confessóris, vitæ sanctitáte ac miraculórum glória præclári, cuius ossa póstmodum Lutétiam Parisiórum sunt reláta (1270).

R Sancti Ludovici Noni, quem, regem Galliae, vel domi vel belli in christianorum defensionem gesti actuosa fides, iustitia in regendo, amor in pauperes et constantia in adversis illustraverunt. Matrimonio contracto, undecim habuit filios, quos optime pieque educavit. In colendam vero crucem, coronam ac sepulcrum Domini opes viresque et ipsam vitam impendit, donec peste correptus in castris apud Tunetem ad oram Africae septemtrionalis obiit (1270).
 

Romæ natális sancti Ioséphi Calasánctii, Presbýteri et Confessóris, vitæ innocéntia et miráculis illústris; qui, ad erudiéndam pietáte ac lítteris iuventútem, Ordinem Clericórum Regulárium Páuperum Matris Dei Scholárum Piárum fundávit. Eum Pius Duodécimus, Póntifex Máximus, ómnium Scholárum populárium christianárum ubíque exsisténtium cæléstem apud Deum Patrónum constítuit. Ipsíus tamen festívitas sexto Kaléndas Septémbris recólitur (1648).

R Sancti Iosephi de Calasanz, presbyteri, qui ad erudiendos pueros atque adulescentes in amore et sapientia Evangelii scholas populares instituit Ordinemque Clericorum Regularium 
Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum Romae fundavit (1648). 

A Itálicæ, in Hispánia, sancti Gerúntii Epíscopi, qui, Apostolórum témpore, Evangélium in ea província prædicávit, et, post multos labóres, in cárcere quiévit (s I tr).

R Italicae prope Hispalim in Baetica Hispaniae, sancti Geruntii, episcopi, qui in carcere traditur obiisse (s IV).

Romæ sanctórum Mártyrum Eusébii, Pontiáni, Vincéntii et Peregríni; qui, sub Cómmodo Imperatóre, primum in equúleo leváti, nervis quoque disténti, ac deínde fústibus cæsi sunt, flammis circa eórum látera appósitis; et, cum in laude Christi fidelíssime permanérent, plumbátis usque ad emissiónem spíritus sunt mactáti (a 192 tr).

Tarracóne, in Hispánia, sancti Magíni Mártyris (s II-III).

Romæ prætérea natális beáti Nemésii Diáconi, et fíliæ Lucíllæ Vírginis; qui, cum de fide Christi flecti nequáquam possent, decolláti sunt, iubénte Valeriáno Imperatóre. Ipsórum córpora, a beáto Stéphano Papa sepúlta, deínde a beáto Xysto Secúndo via Appia, prídie Kaléndas Novémbris, honéstius tumuláta, Gregórius Quintus in Diaconíam sanctæ Maríæ Novæ tránstulit, una cum sanctis Symphrónio, Olýmpio Tribúno, huiúsque uxóre Exsupéria et Theodúlo fílio; qui omnes, Symphrónii ópera convérsi et ab eódem sancto Stéphano baptizáti, martýrio coronáti fúerant. Eadem Sanctórum córpora, Gregório Décimo tértio Summo Pontífice, ibídem invénta, sub altári eiúsdem Ecclésiæ honorificéntius collocáta sunt sexto Idus Decémbris (a 260 tr).

In Sýria sancti Iuliáni Mártyris (s III tr).

A Areláte, in Gállia, Beáti item Genésii, qui, cum ímpia edícta, quibus Christiáni puniri iubebántur, exceptóris offício fungens, nollet excípere, et, proiéctis in públicum tábulis, se Christiánum esse testarétur, comprehénsus et decollátus est, atque ita martýrii glóriam, próprio cruóre baptizátus, accépit (303).

R Arelate in Provincia, Sancti Genesii Martyris, qui, adhuc catechumenus, exceptoris officio fungens, cum contra christianos agere recusavisset, fuga salutem petivit, sed a militibus comprehensus proprio cruore baptizatus est (303). 

Romæ sancti Genésii Mártyris, qui, primum sub Gentilitáte mimus, cum in theátro, spectánte Diocletiáno Imperatóre, Mystériis Christianórum illudéret, repénte, inspirátus a Deo, convérsus est ad fidem et baptizátus. Mox, Imperatóris iussu, fústibus crudelíssime cæsus, deínde suspénsus in equúleo, et ungulárum diutíssima laceratióne vexátus, lampádibus étiam adústus est; ac tandem, cum in fide Christi persísteret, dicens: « Non est Rex præter Christum, pro quo si míllies occídar, ipsum mihi de ore, ipsum mihi de corde auférre non potéritis », martýrii palmam obtruncatióne cápitis proméruit (a 305 tr).

*Agathae in Gallia Narbonensi, sancti Severi, abbatis monasterii ab ipso in hac urbe conditi (s V). 

A Constantinópoli sancti Mennæ Epíscopi (552).

R Constantinopoli, sancti Menae, episcopi, qui a sancto Agapito papa ordinatus, communione interdum suspensa cum Vigilio papa reconciliata, magnam ecclesiam ab imperatore Iustiniano aedificatam divinae Sophiae dedicavit (552). 

*Attani in pago Lemovicensi [Limoges] Aquitaniae, Sancti Aredii [Yrieix] Abbatis, qui pro coenobio, quod fundaverat, sapientem regulam composuit e praeceptis haustam variorum monasticae vitae institutorum (551). 

Neápoli, in Campánia, sanctæ Patríciæ Vírginis (665 tr).

A Traiécti sancti Gregórii Epíscopi (775).

R Ultraiecti in Geldria Austrasiae, sancti Gregorii, abbatis, qui adhuc adulescens sanctum Bonifatium ad Hassiae et Thuringiae conversionem pergentem continua secutus est, dein de ipsius mandato monasterium Sancti Martini abbas rexit et Ecclesiam Ultraiectensem gubernavit (775).  

A Apud Montem Falíscum, in Etrúria, sancti Thomæ Confessóris, qui Herfordiénsis Ecclésiæ, in Anglia, Epíscopus éxstitit (1282).

R Apud Montem Faliscorum in Tuscia, transitus sancti Thomae Cantelupe, episcopi Herefordiensis in Anglia, qui, eruditione clarus, in se severum, erga pauperes vero largitorem munificum se 
exhibuit (1282). 

*Scimabane in Iaponia, beatorum martyrum Michaelis Carvalho, e Societate Iesu, Petri Vazquez, ex Ordine Praedicatorum, Ludovici 
Sotelo et Ludovici Sasanda, presbyterorum, atque Ludovici Baba, religiosi ex Ordine Fratrum Minorum, qui pro Christi fide vivi combusti sunt (1624). 

*In freda actuaria in salo constituta ante oram Rupifortii in Gallia, beati Pauli Ioannis Charles, presbyteri et martyris, qui, prior Cisterciensis, gallica perturbatione saeviente, a sectatoribus propter sacerdotium de monasterio Septem Fontium ad navalia vincula ablatus, inedia morboque correptus occubuit (1794). 

*Cordubae in Argentina, beatae Mariae a Transitu Iesu Sacramenti, virginis, quae christianae institutioni pauperis derelictaeque infantiae summam dedit operam et Sorores missionarias e Tertio Ordine Sancti Francisci in Argentina instituit (1885). 

*Valentiae in Hispania, beati Aloysii Urbano Lanaspa, presbyteri ex Ordine Praedicatorum et martyris, qui pro Christo egregium peregit certamen (1936).

*In Macas in Aequatoria, Beata Maria Troncatti religiosa italiana, Filia ab Maria Auxiliatrice (1969). [béatifiée le 24 novembre 2012 par Benoît XVI]

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology Saint Bartholomew the Apostle and Saint Genesius the Comedian are eulogised today, August 25. 






LDVM



Octavo Kalendas Septembris

Sancti Ludovici Noni, quem, regem Galliae, vel domi vel belli in christianorum defensionem gesti actuosa fides, iustitia in regendo, amor in pauperes et constantia in adversis illustraverunt. Matrimonio contracto, undecim habuit filios, quos optime pieque educavit. In colendam vero crucem, coronam ac sepulcrum Domini opes viresque et ipsam vitam impendit, donec peste correptus in castris apud Tunetem ad oram Africae septemtrionalis obiit (1270). 

Sancti Iosephi de Calasanz, presbyteri, qui ad erudiendos pueros atque adulescentes in amore et sapientia Evangelii scholas populares instituit Ordinemque Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum Romae fundavit (1648). 

3. Arelate in Provincia, sancti Genesii, martyris, qui, adhuc catechumenus, exceptoris officio fungens, cum contra christianos agere recusavisset, fuga salutem petivit, sed a militibus comprehensus proprio cruore baptizatus est (303). 

4. Italicae prope Hispalim in Baetica Hispaniae, sancti Geruntii, episcopi, qui in carcere traditur obiisse (s IV). 

5*. Agathae in Gallia Narbonensi, sancti Severi, abbatis monasterii ab ipso in hac urbe conditi (s V). 

6. Constantinopoli, sancti Menae, episcopi, qui a sancto Agapito papa ordinatus, communione interdum suspensa cum Vigilio papa reconciliata, magnam ecclesiam ab imperatore Iustiniano aedificatam divinae Sophiae dedicavit (552). 

7*. Attani in pago Lemovicensi Aquitaniae, sancti Aredii, abbatis, qui pro coenobio, quod fundaverat, sapientem regulam composuit e praeceptis haustam variorum monasticae vitae institutorum (551). 

8. Ultraiecti in Geldria Austrasiae, sancti Gregorii, abbatis, qui adhuc adulescens sanctum Bonifatium ad Hassiae et Thuringiae conversionem pergentem continua secutus est, dein de ipsius mandato monasterium Sancti Martini abbas rexit et Ecclesiam Ultraiectensem gubernavit (775).  

9. Apud Montem Faliscorum in Tuscia, transitus sancti Thomae Cantelupe, episcopi Herefordiensis in Anglia, qui, eruditione clarus, in se severum, erga pauperes vero largitorem munificum se 
exhibuit (1282). 

10*. Scimabane in Iaponia, beatorum martyrum Michaelis Carvalho, e Societate Iesu, Petri Vazquez, ex Ordine Praedicatorum, Ludovici Sotelo et Ludovici Sasanda, presbyterorum, atque Ludovici Baba, religiosi ex Ordine Fratrum Minorum, qui pro Christi fide vivi combusti sunt (1624). 

11 *. In freda actuaria in salo constituta ante oram Rupifortii in Gallia, beati Pauli Ioannis Charles, presbyteri et martyris, qui, prior Cisterciensis, gallica perturbatione saeviente, a sectatoribus propter sacerdotium de monasterio Septem Fontium ad navalia vincula ablatus, inedia morboque correptus occubuit (1794). 

12*. Cordubae in Argentina, beatae Mariae a Transitu Iesu Sacramenti, virginis, quae christianae institutioni pauperis derelictaeque infantiae summam dedit operam et Sorores missionarias e Tertio Ordine Sancti Francisci in Argentina instituit (1885). 

13*. Valentiae in Hispania, beati Aloysii Urbano Lanaspa, presbyteri ex Ordine Praedicatorum et martyris, qui pro Christo egregium peregit certamen (1936).

*In Macas in Aequatoria, Beata Maria Troncatti religiosa italiana, Filia ab Maria Auxiliatrice (1969). [béatifiée le 24 novembre 2012 par Benoît XVI]

Octavo Kalendas Septembris

San Luis IX, rey de Francia, que, tanto en tiempo de paz como durante la guerra para defensa de los cristianos, se distinguió por su fe activa, su justicia en el gobierno, el amor a los pobres y la paciencia en las situaciones adversas. Tuvo once hijos en su matrimonio, a los que educó de una manera inmejorable y piadosa, y gastó sus bienes, fuerzas y su misma vida en la adoración de la Cruz, la Corona y el sepulcro del Señor, hasta que, contagiado de peste, murió en el campamento de Túnez, en la costa de África del Norte (1270).

San José de Calasanz, presbítero, que puso en marcha escuelas populares para instruir a niños y adolescentes en el amor y la sabiduría del Evangelio, y fundó en Roma la Orden de Clérigos Regulares Pobres de la Madre de Dios de las Escuelas Pías (1648).

3. En Arlés, de la Provenza, san Genesio, mártir, que todavía catecúmeno y desempeñando el oficio de escribano, al negarse a actuar contra los cristianos buscó la salvación en la huida, pero, detenido por los soldados, fue bautizado con su propia sangre (303).

4. En Itálica, cerca de Hispalis, en la provincia hispánica de Bética, san Geruncio, obispo, que, según la tradición, murió en la cárcel (s. IV).

5. En Agde, en la Galia Narbonense, san Severo, abad del monasterio que él mismo fundó en esta ciudad (s. V).

6. En Constantinopla, san Menas, obispo, que, ordenado por el papa san Agapito, restableció la comunión temporalmente rota con el papa Vigilio y dedicó la gran iglesia, construida por el emperador Justiniano, en honor a la Divina Sabiduría (552).

7*. En Attane, en el territorio de Limoges, en Aquitania, san Aredio, abad, que compuso una Regla llena de sabiduría para el cenobio que había fundado, extraída de los escritos de distintos autores de vida monástica (591).

8. En Utrech, de Gueldres, en Austrasia, san Gregorio, abad, que, siendo todavía un adolescente, siguió fielmente a san Bonifacio cuando intentaba la conversión de Hesse y Turingia. Posteriormente, y por mandado del mismo, dirigió como abad el monasterio de San Martín y gobernó la iglesia de
Utrech (775).

9. En Montefiascone, de la Toscana, muerte de santo Tomás Cantelupe, obispo de Hereford, en Inglaterra, quien, célebre por sus conocimientos, se mostró severo para consigo mismo, pero  excepcionalmente espléndido para con los pobres (1282).

10*. En Scimabara, de Japón, beatos mártires Miguel Carvalho, de la Compañía de Jesús; Pedro Vázquez, de la Orden de Predicadores; Luis Sotelo y Luis Sasanda, presbíteros, y Luis Baba, religioso de la Orden de los Hermanos Menores, que fueron quemados vivos a causa de su fe en Cristo (1624).

11*. En un viejo navío anclado ante la costa de Rochefort, en Francia, beato Pablo Juan Charles, presbítero y mártir, que siendo prior en la Orden Cisterciense, en el furor de la Revolución Francesa fue conducido por los perseguidores, por el hecho de ser sacerdote, desde el monasterio de las Sept Fonts a la cárcel naval, en donde murió consumido por el hambre y la enfermedad (1794).

12*. En Córdoba, ciudad de la República Argentina, beata María del Tránsito de Jesús Sacramentado Cabanillas, virgen, que se dedicó con empeño a la formación cristiana de la infancia pobre y abandonada, fundando en ese país el Instituto de las Hermanas Misioneras de la Tercera Orden de San Francisco (1885).

13*. En Valencia, de España, beato Luis Urbano Lanaspa, presbítero de la Orden de Predicadores y mártir, que llevó a cabo una gloriosa prueba por Cristo (1936).

Octavo Kalendas Septembris

Mémoire de saint Louis, roi de France, qui s’illustra dans son royaume et dans la guerre menée pour la défense des chrétiens par sa foi active, sa justice dans son gouvernement, son amour des pauvres et sa constance dans l’adversité. De son mariage avec Marguerite de Provence, il eut huit enfants, qu’il éleva parfaitement et avec piété. Pour honorer la croix, la couronne d’épines et le sépulcre du Seigneur, il dépensa ses biens, ses forces et jusqu’à sa vie et il mourut de la peste dans son camp aux portes de Tunis en 1270.

Mémoire de saint Joseph de Calasanz, prêtre. D’abord en Aragon, sa patrie, puis à Rome où il mourut en 1648, il établit des écoles populaires pour élever les enfants et les adolescents dans l’amour et la sagesse de l’Évangile et fonda, à Rome, l’Ordre des pauvres Clercs réguliers de la Mère de Dieu des Écoles religieuses.

À Arles en Provence, vers 303, saint Genès, martyr. Encore catéchumène, remplissant l’office de greffier, il refusa d’agir contre les chrétiens, chercha à se sauver en fuyant, mais, arrêté par des soldats, fut baptisé dans son propre sang.

À Talco en Espagne, saint Géronce, évêque, qui serait mort en prison.

*À Agde en Septimanie, vers 500, saint Sever, abbé du monastère qu’il avait fondé dans cette ville.

À Constantinople en 582, saint Ménas, évêque. Ordonné par le pape saint Agapit, il connut des dissensions avec le pape Vigile, mais la réconciliation se fit, et il dédia à la Sagesse divine (Sainte Sophie) la grande église construite par l’empereur Justinien.

*À Attanum, qui prit ensuite son nom, au pays de Limoges, en 591, saint Yrieix (Aredius), abbé. Pour le monastère qu’il avait fondé, il composa une Règle pleine de sagesse à partir des prescriptions de saint Jean Cassien, de saint Basile et d’autres saints abbés.

À Utrecht, en 775, saint Grégoire, abbé. Encore adolescent, il suivit sur-le-champ saint Boniface qui s’en allait implanter le christianisme en Hesse et en Thuringe, et qui le désigna comme abbé du monastère Saint-Martin et pour diriger l’Église d’Utrecht.

Près de Montefiascone en Toscane, l’an 1282, le trépas de saint Thomas de Canteloup, évêque d’Hereford en Angleterre. Prélat de grande érudition et de foi vigoureuse, il se montra sévère envers lui-même, mais dépensier en larges aumônes pour les pauvres. Il mourut après avoir rencontré le pape Martin V à Orvieto.

*À Scimbara au Japon, en 1624, les bienheureux martyrs Michel Carvalho, jésuite, Pierre Vasquez, dominicain, Louis Sotelo et Louis Sasanda, franciscains, tous prêtres, et Louis Baba, religieux franciscain, qui furent brûlés vifs pour la foi du Christ.

*Sur l’île Madame, au large du port de Rochefort, en 1794, le bienheureux Paul-Jean Charles, prêtre et martyr. Il était prieur du monastère cistercien de Sept-Fons quand éclata la Révolution française. Chassé de l’abbaye avec les autres moines, refusant le serment à la Constitution civile du Clergé, il fut déporté sur un bateau négrier et mourut d’inanition et de maladie.

*À Cordoba en Argentine, l’an 1885, la bienheureuse Marie du Passage de Jésus Eucharistie, vierge, qui appliqua toute son action à la formation chrétienne de l’enfance pauvre et abandonnée et fonda l’Institut des Sœurs franciscaines missionnaires d’Argentine

*À Valence en Espagne, en 1936, le bienheureux Louis Urbano Lanaspa, prêtre dominicain et martyr, mis à mort dans la persécution contre l’Église au cours de la guerre civile.

*A Macas en Equateur, en 1969, la bienheureuse Maria Troncatti, religieuse italienne, Fille de Marie Auxiliatrice. [béatifiée le 24 novembre 2012 par Benoît XVI]

Octavo Kalendas Septembris

San GIUSEPPE CALASANZIO   Sacerdote - Memoria Facoltativa
Peralta del Sal, Aragona (Spagna), 31 luglio 1558 - Roma, 25 agosto 1648
Nato nel 1557 a Peralta de la Sal, in Spagna, Giuseppe diventa sacerdote a ventisei anni. Ricopre importanti mansioni in diverse diocesi spagnole. A Roma, colpito dalla miseria in cui vivevano i ragazzi abbandonati, fonda un nuovo ordine religioso con l'obiettivo di dare un'istruzione ai più poveri e combattere così l'analfabetismo, l'ignoranza e la criminalità. Nascono le «Scuole Pie» e i suoi religiosi vengono chiamati «scolopi». Scrive il santo: «È missione nobilissima e fonte di grandi meriti quella di dedicars...
www.santiebeati.it/dettaglio/29050

San LUIGI IX   Re di Francia - Memoria Facoltativa
Poissy, Francia, 25 aprile 1214 - Tunisi, 25 agosto 1270
Luigi IX, sovrano di Francia, nacque il 25 aprile 1214 in Poissy. Incoronato re di Francia, Luigi si assunse il compito, davanti a Dio e agli uomini, di diffondere il Vangelo. Nell'anno 1244 fu sorpreso da una fortissima febbre. Guarito, volle di persona guidare una crociata per la liberazione della Terra Santa. Sbarcato in Egitto, presso la città di Damietta, attaccò con successo i Saraceni. Ma una terribile pestilenza decimò l'esercito crociato, colpendo lo stesso re. Assalito nuovamente dai ...
www.santiebeati.it/dettaglio/29000

San GENESIO DI BRESCELLO   Vescovo
IV-V secolo
www.santiebeati.it/dettaglio/67600

San GENESIO DI ROMA   Martire
284 - Roma, 25 agosto 303
Genesio di Roma, secondo una leggenda anteriore al sec. VI, mimo, poi convertito e fatto decapitare da Diocleziano il 25 agosto; gli era dedicato un oratorio presso il cimitero di Sant'Ippolito sulla Tiburtina. Nell'edizione del Martirologio Romano pubblicata all'alba del Terzo Millennio da San Giovanni Paolo II il nome di San Gnesio di Roma è stato amputato, pur essendo lui il santo di nome Genesio molto venerato in particolare in Italia. Il medesimo giorno, 25 agosto, è invece ancora ricordato,...
www.santiebeati.it/dettaglio/67650

San GERONZIO   Vescovo
IV sec.
www.santiebeati.it/dettaglio/67410

Sant' AREDIO DI LIMOGES   Abate
Limoges (Francia), VI secolo – Attane (Limoges), 25 agosto 591
www.santiebeati.it/dettaglio/91995

San SEVERO DI AGDE   Abate
† 25 agosto (?) 500 o 513
www.santiebeati.it/dettaglio/67420

San MENA   Patriarca di Costantinopoli
† 24 agosto 552
www.santiebeati.it/dettaglio/67430

Santi GIULIO E ERMETE   
www.santiebeati.it/dettaglio/91757

San GENESIO DI ARLES   Catecumeno e martire
† Arles, Francia, 303/308
La stesura degli Atti del martirio di Genesio è attribuita ad un certo vescovo Paolino, a volte identificato con Paolino di Nola o con Paolino, vescovo di Béziers (circa 400-419). Interessante notare è che l'agiografo dichiara di aver trascritto una tradizione orale e di averla riprodotta fedelmente. Secondo la versione più antica degli Atti del suo martirio, Genesio entrò molto giovane nell'esercito imperiale romano, dove esercitava la mansione di notarius o stenografo. A seguito...
www.santiebeati.it/dettaglio/67450

San GREGORIO DI UTRECHT   Abate
707 - 25 agosto 776
Discepolo e ausiliare di San Bonifacio nell'apostolato di Hessen e Turingia in Germania. Questo stesso santo, come Legato Pontificio, lo designò abate nel monastero di San Martino e Vescovo di Utrecht,...
www.santiebeati.it/dettaglio/67460

Sant' EUSEBIO DI ROMA   Martire
www.santiebeati.it/dettaglio/91784

Santi ANTONIANO E ASTANZIO DI VIGONZONE   Martiri
XI sec.
www.santiebeati.it/dettaglio/97417

Santa PATRIZIA DI COSTANTINOPOLI   Vergine
Le fonti sulla vita di santa Patrizia sono perlopiù scarse e leggendarie. La versione più comune è che Patrizia, discendente dell’imperatore Costantino, fuggì da Costantinopoli per evitare un matrimonio imposto. Dopo aver deciso di andare in pellegrinaggio in Terra Santa, 90253fece naufragio presso l’isoletta di Megaride, oggi Castel dell’Ovo a Napoli, dove morì poco tempo dopo. Il suo corpo venne custodito presso il monastero dei SS. Nicandro e Marciano fino al ...
www.santiebeati.it/dettaglio/90253

San TOMMASO CANTELUPE   Vescovo
1218 - 1282
Vescovo del XIII secolo di Hereford, in Inghilterra, discendeva da una famiglia originaria dell'ltalia, probabilmente Cantalupo nel Sannio. Tommaso nacque in Inghilterra ad Hambleden e venne battezzato con un nome ispirato alla devozione per San Tommaso Becket, l'Arcivescovo Martire di Canterbury. Uomo di studio e di dottrina, dovette comportarsi anche come uomo di azione, per comporre controversie che, nate da questioni dottrinali, sfociavano poi in contrasti pratici e addirittura in fazioni politiche. Il Vescovo ...
www.santiebeati.it/dettaglio/67470

Sant' ERMINIA (ERMINA)   Venerata a Reims
www.santiebeati.it/dettaglio/67500

San GURLOES DI QUIMPERé   Abate
XI sec.
www.santiebeati.it/dettaglio/100026

Sant' EDBERTO (EGBERTO)   Re del Northumberland
† 20 agosto 768
www.santiebeati.it/dettaglio/94149

San PELLEGRINO   Martire
† Roma, 192
www.santiebeati.it/dettaglio/67575

Sant' EBBA DI COLDINGHAM   Principessa, badessa
m. 683
www.santiebeati.it/dettaglio/92411

Beato PIETRO VAZQUEZ   Martire
1590 - 25 agosto 1624
www.santiebeati.it/dettaglio/90889

Beato ALESSANDRO DORDI   Sacerdote missionario, martire
Gromo San Marino, Bergamo, 23 gennaio 1931 – Santa, Perù, 25 agosto 1991
Don Alessandro Dordi (noto anche come padre Sandro Dordi Negroni; l’ultimo è il cognome della madre) è stato un sacerdote diocesano di Bergamo, appartenente alla Comunità Missionaria del Paradiso. Immediatamente dopo l’ordinazione sacerdotale, venne inviato nel Polesine, poi in Svizzera come cappellano degli emigranti italiani e, dal 1980, in Perù. S’impegnò a fondo nella pastorale familiare e nella promozione umana, che riteneva fosse l’antidoto ai movimen...
www.santiebeati.it/dettaglio/96559

Beato LUIGI URBANO LANASPA   Sacerdote domenicano, martire
Zaragoza, Spagna, 3 giugno 1882 - Valencia, Spagna, 25 agosto 1936.
www.santiebeati.it/dettaglio/93232

Beato PIETRO DE CALIDIS   Mercedario
† 1240
Sollecitato da San Pietro Nolasco adentrare nell'Ordine Mercedario, il BeatoPietro de Calidis, fu un'eminenteredentore del convento di Sant'Antonioabate in Tarragona (Spagna). Inviato ad Algeri in Africa nell'anno 1236liberò una grande quantità di schiavi dalduro giogo dei saraceni e li fortificò nellafede. Morì santamente nel suo convento nel1240.L'Ordine lo festeggia il 25 agosto....
www.santiebeati.it/dettaglio/94577

Beato FIRMINO MARTORELL VIES   Sacerdote e martire
† 25 agosto 1936
Sacerdote, vicario e tesoriere della comunità e insegnante di scuola elementare di San Pietro Apostolo a Reus (Tarragona). Grave e austero con se stesso, avendo però rispetto e benevolenza con tutti. Costretto a lasciare la scuola, è stato arrestato, "per essere un prete" per sua stessa ammissione, il 27 luglio 1936 e portato alla nave-prigione "Rio Segre," ancorata nel porto di Tarragona. Lì incontrò tre frati della comunità. Dopo un mese di detenzione ...
www.santiebeati.it/dettaglio/96626

Beato FRANCESCO LLACH CANDELL   Sacerdote e martire
Sacerdote, segretario della comunità e della scuola, insegnante di scienze di San Pietro Apostolo di Reus. Aveva una grande preparazione per l'insegnamento, in particolare per la scienza, e possedeva la virtù della pazienza. Imprigionato con altri della comunità religiosa, prima in carcere a Reus, dove ha organizzato un ritiro in preparazione alla morte, il 25 luglio è stato presa alla nave-prigione "Cape Cullera", ancorata nel porto di Tarragona, due giorni dopo nella “R...
www.santiebeati.it/dettaglio/96627

Beato EDOARDO CABANACH MAJEM   Sacerdote e martire
Sacerdote e direttore della congregazione mariana della scuola San Pietro Apostolo a Reus. Aveva offerto la sua vita e i suoi beni “por las vocaciones nazarenas”. Tre dei suoi fratelli erano anche religiosi, il Servo di Dio RAIMONDO CABANACH MAJEM e due gesuiti. Aveva preso la sua formazione come modello di San Giovanni Berchmans. Riuscì a portare il Breviario in carcere di Reus e a Tarragona presso la nave-prigione, dove ha pregato con gli altri religiosi con grande gioia e beneficio spirituale....
www.santiebeati.it/dettaglio/96628

Beato RAIMONDO CABANACH MAJEM   Sacerdote e martire
Sacerdote e direttore della congregazione mariana della Scuola di San Pietro Apostolo di Reus. Egli fu particolarmente chiamato anche "cercare di formare vocazioni" per l'Istituto. Ha vissuto un progetto molto impegnativo di formazione religiosa e spirituale. Il 20 luglio, prima di lasciare la scuola, vestita la cotta e la stola, ha ritirato la riserva del Santissimo Sacramento dal tabernacolo e lo mise al sicuro dalla milizia che circondava la scuola. Imprigionato con l'altra comunità religiosa, c...
www.santiebeati.it/dettaglio/96629

Beato MICHELE CARVALHO   Sacerdote gesuita, fondatore
Braga, Portogallo, 1577 – Scimabara, Giappone, 25 agosto 1624
www.santiebeati.it/dettaglio/92280

Beato LUIGI DELLA CONSOLATA (ANDREA BORDINO)   Fratello cottolenghino
Castellinaldo, Cuneo, 12 agosto 1922 – Torino, 25 agosto 1977
Cresce in un ambiente di Messa quotidiana, di recita del Rosario, di pratica sacramentale e soprattutto di relazione con suore e sacerdoti di alta qualità spirituale. In questo sano ambiente familiare egli matura un’identità cristiana forte. Nel 1942, a vent'anni, fu arruolato nel IV Reggimento di Artiglieria Alpina e in piena estate parte per il fronte russo. Incaricato delle vettovaglie, Andrea, però, non sarà mai in prima linea né parteciperà agli scontri diretti. ...
www.santiebeati.it/dettaglio/91302

Beato LUIGI ALMéCIJA LáZARO   Sacerdote e martire
Íllar, Spagna, 23 aprile 1883 – Rágol, Spagna, 25 agosto 1936
Luis Almécija Lázaro nacque a Illar, in provincia e diocesi di Almería, il 23 aprile 1883. Il 18 maggio 1906 fu ordinato sacerdote. Era parroco delle parrocchie di Huécija e Alicún quando morì in odio alla fede cattolica il 25 agosto 1936, a Rágol, in provincia di Almería. Inserito in un gruppo di 115 martiri della diocesi di Almeria, è stato beatificato ad Aguadulce, presso Almería, il 25 marzo 2017....
www.santiebeati.it/dettaglio/97202

Beato PAOLO GIOVANNI CHARLES   Sacerdote e martire
† 25 agosto 1794
www.santiebeati.it/dettaglio/93144

Beata MARIA TRONCATTI   Religiosa
Corteno Golgi, Brescia, 16 febbraio 1883 - Sucúa, Ecuador, 25 agosto 1969
A Corteno Golgi nasce il 16 febbraio 1883 Maria Troncatti. Nella numerosa famiglia cresce lieta e operosa fra i campi, gli alpeggi e la cura dei fratellini, in un clima caldo dell'affetto di esemplari genitori. Assidua alla catechesi parrocchiale e ai Sacramenti, l'adolescente Maria matura un profondo senso cristiano che la apre ai valori della vocazione religiosa. Per obbedienza al padre e al Parroco, però, attende di essere maggiorenne prima di chiedere l'ammissione all'Istituto delle Figlie di Maria Ausil...
www.santiebeati.it/dettaglio/90100

Beata MARIA DEL TRANSITO (CABANILLAS) DI GESù SACRAMENTATO   
Cordova, Argentina, 15 agosto 1821 - 25 agosto 1885
Al secolo: Maria del Transito Cabanillas, Fondatrice della Congregazione delle Suore Terziarie Missionarie Francescane dell'Argentina.
www.santiebeati.it/dettaglio/90613



+ + +





















Comments