Vídeo cœlos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei: Dómine Jesu, accipe spíritum meum, et ne státuas illis hoc peccátum...

 Da nobis, quǽsumus, Dómine, imitári quod cólimus: ut discámus et inimícos dilígere; quia ejus inventiónem celebrámus, qui novit étiam pro persecutóribus exoráre Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit.

Deus, qui omnipoténtiam tuam parcéndo máxime et miserándo maniféstas: multíplica super nos misericórdiam tuam; ut, ad tua promíssa curréntes, cœléstium bonórum fácias esse consórtes. Per Dóminum.








Today is Monday in the 10th week post Pentecosten, and it is the feast of the Inventio of (the body of) the Protomartyr Saint Stephen; the Mass is Sederunt principes et adversum me loquebantur. At Le Barroux, the Mass Requiem aeternam, was offered for the dead relatives, benefactors, and friends of the Abbey (so I presume).

The Roman Martyrology today, for tomorrow August 4, the day before the Nones of August.

Introitus. Ps. 118, 23, 86 et 23. Sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur: et iníqui persecúti sunt me: ádjuva me, Dómine, Deus meus, quia servus tuus exercebátur in tuis justificatiónibus. Ps. ibid., 1. Beati immaculáti in via, qui ámbulant in lege Dómini. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Da nobis, quǽsumus, Dómine, imitári quod cólimus: ut discámus et inimícos dilígere; quia ejus inventiónem celebrámus, qui novit étiam pro persecutóribus exoráre Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit.

Léctio Actuum Apostolórum.
Act. 6, 8-10; 7, 54-59.
In diebus illis: Stéphanus plenus grátia et fortitúdine, faciébat prodígia et signa magna in pópulo. Surrexérunt autem quidam de synagóga, quæ appellátur Libertinórum, et Cyrenénsium, et Alexandrinórum, et eórum, qui erant a Cilícia et Asia, disputántes cum Stéphano: et non póterant resístere sapiéntiæ et Spirítui, qui loquebátur. Audiéntes autem hæc, dissecabántur córdibus suis, et stridébant déntibus in eum. Cum autem esset Stéphanus plenus Spíritu Sancto, inténdens in cœlum, vidit glóriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce, vídeo cœlos apértos, et Fílium hóminis stantem a dextris Dei. Exclamántes autem voce magna continuérunt aures suas, et ímpetum fecerunt unanímiter in eum. Et ejiciéntes eum extra civitatem, lapidábant: et testes deposuérunt vestiménta sua secus pedes adolescéntis, qui vocabátur Saulus. Et lapidábant Stéphanum invocántem et dicéntem: Dómine Jesu, súscipe spíritum meum. Pósitis autem génibus, clamávit voce magna, dicens: Dómine, ne státuas illis hoc peccátum. Et cum hoc dixisset, obdormívit in Dómino.

Graduale. Ps. 118, 23 et 86. Sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur: et iníqui persecútisunt me. ℣. Ps. 6, 5. Adjuva me, Dómine, Deus meus: salvum me fac propter misericórdiam tuam.





Allelúja, allelúja. ℣. Act. 7, 55. Vídeo cœlos apértos et Iesum stantem a dextris virtútis Dei. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secundum Matthǽum.
Matth. 23, 34-39.
In illo témpore: Dicébat Jesus scribis et pharisǽis: Ecce, ego mitto ad vos prophétas, et sapiéntes, et scribas, et ex illis occidétis et crucifigétis, et ex eis flagellábitis in synagógis vestris, et persequémini de civitáte in civitátem: ut véniat super vos omnis sanguis justus, qui effúsus est super terram, a sánguine Abel justi usque ad sánguinem Zacharíæ, filii Barachíæ, quem occidístis inter templum et altáre. Amen, dico vobis, vénient hæc ómnia super generatiónem istam. Jerúsalem, Jerúsalem, quæ occídis prophétas, et lápidas eos, qui ad te missi sunt, quóies vólui congregáre fílios tuos, quemádmodum gallína cóngregat pullos suos sub alas, et noluisti? Ecce, relinquétur vobis domus vestra desérta. Dico enim vobis, non me vidébitis ámodo, donec dicátis: Benedíctus, qui venit in nómine Dómini.

Offertorium. Act. 6, 5 et 7, 59. Elegérunt Apóstoli Stephanum Levítam, plenum fide et Spíritu Sancto: quem lapidavérunt Judǽi orántem, et dicéntem: Dómine Jesu, áccipe spíritum meum, allelúja.





Secreta. Súscipe, Dómine, múnera pro tuórum commemoratióne Sanctórum: ut, sicut illos pássio gloriósos effécit; ita nos devótio reddat innócuos. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Act. 7, 55, 58 et 59. Vídeo cœlos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei: Dómine Jesu, accipe spíritum meum, et ne státuas illis hoc peccátum.





Postcommunio. Auxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáto Stéphano Mártyre tuo, sempitérna protectióne confírment. Per Dóminum nostrum.


✠    ✠    ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matri




Comments