Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum...

Deus, qui beáto Cajetáno Confessóri tuo apostólicam vivéndi formam imitári tribuísti: da nobis, ejus intercessióne et exémplo, in te semper confidére et sola cœléstia desideráre. Per Dóminum nostrum.

Deus, tuórum glória sacerdótum: præsta, quǽsumus, ut sancti Martyris tui et Epíscopi Donáti, cujus festa gérimus, sentiámus auxílium. Per Dóminum.

Deus, qui omnipoténtiam tuam parcéndo máxime et miserándo maniféstas: multíplica super nos misericórdiam tuam; ut, ad tua promíssa curréntes, cœléstium bonórum fácias esse consórtes. Per Dóminum.








Today is Friday in the 10th week post Pentecosten, and it is the feast of the Confessor Saint Cajetan, whose Mass is Os iusti meditabitur sapientiem. The feast of Saint Donatus, Bishop and Martyr, is commemorated; his Mass is Sacerdotes Dei benedicite Dominum. At Le Barroux, the Mass of the Most Sacred Heart, Cogitationes Cordis eius, was sung (it being the First Friday) and the Martyrs Pope Saint Sixtus II, Felicissimus, and Agapitus were commemorated. Perhaps at Saint-Eugène also the priest will offer Holy Mass in honor of the Most Sacred Heart.

The Roman Martyrology today, for tomorrow August 8, the 6th day before the Ides of August.

Introitus. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua jus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui beáto Cajetáno Confessóri tuo apostólicam vivéndi formam imitári tribuísti: da nobis, ejus intercessióne et exémplo, in te semper confidére et sola cœléstia desideráre. Per Dóminum nostrum.

Et fit Commemoratio Sancti Donati Epicopi et Martyris.

Oratio. Deus, tuórum glória sacerdótum: præsta, quǽsumus, ut sancti Martyris tui et Epíscopi Donáti, cujus festa gérimus, sentiámus auxílium. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 31, 8-11.
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui pótuit tránsgredi et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabílita sunt bona illíus in Dómino, et eleemosýnas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.

Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. V. Ibid., 3. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.





Allelúja, allelúja. V. Jac. 1, 12. Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 6, 24-33.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nemo potest duóbus dóminis servíre: aut enim unum ódio habébit, et álterum díliget: aut unum sustinébit, et alterum contémnet. Non potéstis Deo servíre et mammóna;. Ideo dico vobis, ne sollíciti sitis ánimæ vestræ, quid manducétis, neque córpori vestro, quid induámini. Nonne ánima plus est quam esca: et corpus plus quam vestiméntum? Respícite volatília cœli, quóniam non serunt neque metunt neque cóngregant in hórrea: et Pater vester cœléstis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cógitans potest adjícere ad statúram suam cúbitum unum? Et de vestiménto quid sollíciti estis? Consideráte lília agri, quómodo crescunt: non láborant neque nent. Dico autem vobis, quóniam nec Sálomon in omni glória sua coopértus est sicut unum ex istis. Si autem fœnum agri, quod hódie est et cras in clíbanum míttitur, Deus sic vestit: quanto magis vos módicæ fídei? Nolíte ergo sollíciti esse, dicéntes: Quid manducábimus aut quid bibémus aut quo operiémur? Hæc enim ómnia gentes inquírunt. Scit enim Pater vester, quia his ómnibus indigétis. Quǽrite ergo primum regnum Dei et justítiam ejus: et hæc ómnia adjiciéntur vobis.

Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.





Secreta. Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio, et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet. Per Dóminum.

Secreta. Præsta, quǽsumus, Dómine: ut sancti Martyris tui et Episcopi Donati intercessióne, quem ad laudem nóminis tui dicátis munéribus honorámus, piæ nobis fructus devotiónis accréscat. Per Dóminum nostrum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Matth. 24, 46-47. Beátus servus, quem, cum venerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum.





Postcommunio. Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Cajetáno Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

Postcommunio. Omnípotens et miséricors Deus, qui nos sacramentórum tuórum et partícipes éfficis et minístros: præsta, quǽsumus; ut intercedénte beáto Donáto Mártyre tuo atque Pontífice, ejúsdem proficiámus et fídei consórtio et digno servítio. Per Dóminum.



✠    ✠    ✠



Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matri





Comments