Ecce enim binos in prædicatiónem discípulos mittit: quia duo sunt præcépta caritátis, Dei vidélicet amor, et próximi: et minus quam inter duos cáritas habéri non potest...




Today is the Friday of the 5th week post Pentecosten and, between some date prior to 1939 and the deliramenta of the Pauline Rite, the feast of Saints Cyril and Methodius. At the Abbaye Sainte-Madeleine, the monks (it being the First Friday of the month) will sing the Mass Cogitationes Cordis eius of Our Lord's Most Sacred Heart.


Lectio 4
Litteræ Encyclicæ Leónis Papæ XIII
Cyrillus et Methodius fratres germani, Thessalonícæ amplíssimo loco nati, Constantinopolim mature concessérunt, ut in ipsa urbe Oriéntis príncipe humanitátis artes addíscerent. Uterque plurimum brevi profecérunt; sed maxime Cyrillus, qui tantam scientiárum laudem adeptus est, ut singuláris honoris causa Philósophus appellarétur. Deínde mónachum ágere Methodius cœpit; Cyrillus autem dignus est hábitus, cui Theodora imperátrix, auctore Ignátio patriarcha, negotium daret erudiéndi ad fidem christianam Cházaros, trans Chersonésum incoléntes, quos, præceptis suis edoctos et Dei numine instinctos, multiplici superstitióne deleta, ad Jesum Christum adjunxit. Recénti Christianórum communitáte óptime constituta, Constantinopolim rediit álacer, atque in monastérium Polychrónis, quo se jam Methodius receperat, Cyrillus ipse secessit. Interim cum res trans Chersonésum próspere gestas ad Rastilláum Moraviæ príncipem fama detulísset, is de aliquot operariis evangelicis Constantinopoli arcesséndis cum imperatóre Michaéle tertio egit. Igitur Cyrillus et Methodius illi expeditióni destináti, et in Moraviam celebri lætítia excepti, animos christiánis institutiónibus tanta vi tamque operosa industria excolendos aggrediúntur, ut non longo intervallo ea gens nomen Jesu Christo libentíssime dederit. Ad eam rem non parum sciéntia váluit dictiónis Slavónicæ, quam Cyrillus ante percéperat, multumque potuérunt sacræ utriusque Testaménti litteræ, quas proprio pópuli sermóne reddiderat; nam Cyrillus et Methodius príncipes inveniéndi fuérunt ipsas litteras, quibus est sermo ipsórum Slavórum signátus et expréssus eáque de causa ejusdem sermónis auctores non immérito habentur.

R. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum:
* Manus enim mea auxiliábitur ei.
V. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.
R. Manus enim mea auxiliábitur ei.

Lectio 5
Cum rerum gestárum glóriam secundus rumor Romam nuntiásset, sanctus Nicoláus primus Pontifex maximus fratres optimos Romam conténdere jussit. Illi Romanum iter ingressi, relíquias sancti Clementis primi Pontificis maximi, quas Cyrillus Chersónæ repérerat, secum ádvehunt. Quo nuntio, Hadrianus secundus, qui Nicoláo demortuo fuerat suffectus, clero populóque comitante, boviam eis magna cum honóre significatióne progréditur. Deínde Cyrillus et Methodius de munere apostolico in quo essent sancte laborioséque versáti ad Pontificem maximum, assidénte clero, réferunt. Cum autem eo nómine ab ínvidis accusaréntur, quod sermónem Slavónicum in perfunctióne munerum sacrórum usurpavissent, causam dixére ratiónibus tam certis tamque illustribus, ut Pontifex et clerus et laudarint hómines et probarint. Tum ambo, juráti se in fide beáti Petri et Pontificum Romanórum permansuros, epíscopi ab Hadriáno consecráti sunt. Sed erat provisum divinitus, ut Cyrillus vitæ cursum Romæ cónderet, virtúte magis quam ætate matúrus. Itaque defuncti corpus, elátum fúnere publico, in ipso sepúlcro quod sibi Hadrianus exstruxerat compósitum fuit; tum ad sancti Clementis deductum, et hujus prope cíneres cónditum. Cumque veherétur per urbem inter festos Psalmórum cantus, non tam funeris quam triumphi pompa, visus est pópulus Romanus libaménta honórum cæléstium viro sanctíssimo detulisse. Methodius vero in Moraviam regréssus, ibique factus forma gregis ex animo, rei catholicæ inservire majore in dies studio ínstitit. Quin étiam Pannonios, Búlgaros, Dálmatas in fide christiáni nóminis confirmávit; in Carinthiis autem ad uníus veri Dei cultum traducéndis plurimum elaborávit.

 

R. Pósui adjutórium super poténtem, et exaltávi eléctum de plebe mea:
* Manus enim mea auxiliábitur ei.
V. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum.
R. Manus enim mea auxiliábitur ei.

Lectio 6
Apud Joánnem octavum, qui Hadriáno successerat, íterum de suspecta fide vialatoque more majórum accusatus, ac Romam veníre jussus, coram Joánne et epíscopis aliquot cleroque urbano, facile vicit catholicam prorsus fidem et se retinuisse constanter, et ceteros diligenter edocuísse: quod vero ad linguam Slavonicam in sacris peragéndis usurpatam, se certis de causis ex venia Hadriáni Pontificis, nec sacris Litteris repugnántibus, jure fecísse. Quapropter in re præsénti complexus Methódium Pontifex, potestátem ejus archiepiscopálem expeditionémque Slavónicam, datis étiam litteris, ratam esse jussit. Quare Methodius in Moraviam reversus assignátum sibi munus explere vigilantius perseverávit, pro quo et exsílium libenter passus est. Bohemórum príncipem ejusque uxórem ad fidem perdúxit, et in ea gente christianum nomen longe lateque vulgávit. Evangélii lumen in Polóniam invéxit, et, ut nonnulli scriptores tradunt, sede episcopali Leópoli fundata, in Moscóviam proprii nóminis digréssus, thronum pontificalem Kiowensem constítuit. Demum in Moraviam reversus est ad suos; jamque sese ábripi ad humánum éxitum sentiens, ípsemet sibi successórem designávit, clerumque et pópulum supremis præceptis ad virtútem cohortatus, ea vita, quæ sibi via in cælum fuit, placidíssime defunctus est. Uti Cyrillum Roma, sic Methódium Moravia decedentem summo honóre prosecuta est. Illórum vero festum, quod apud Slavoniæ pópulos jamdiu celebrari consueverat, Leo décimus tertius Pontifex maximus cum Officio ac Missa propria in univérsa Ecclésia quotannis agi præcépit.

R. Iste est, qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et omnis terra doctrína ejus repléta est:
* Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 10:1-9
In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam, in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 17 in Evangelia
Dóminus et Salvátor noster, fratres caríssimi, aliquándo nos sermónibus, aliquándo vero opéribus ádmonet. Ipsa étenim facta ejus præcépta sunt: quia dum áliquid tácitus facit, quid ágere debeámus innotéscit. Ecce enim binos in prædicatiónem discípulos mittit: quia duo sunt præcépta caritátis, Dei vidélicet amor, et próximi: et minus quam inter duos cáritas habéri non potest. Nemo enim próprie ad semetípsum habére caritátem dícitur: sed diléctio in álterum tendit, ut cáritas esse possit.

R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
V. Induit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradísi coronávit eum.

Lectio 8
Ecce enim binos ad prædicándum discípulos Dóminus mittit: quátenus hoc nobis tácitus ínnuat, quia qui caritátem erga álterum non habet, prædicatiónis offícium suscípere nullátenus debet. Bene autem dícitur, quia misit eos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Prædicatóres enim suos Dóminus séquitur: quia prædicátio prǽvenit, et tunc ad mentis nostræ habitáculum Dóminus venit, quando verba exhortatiónis præcúrrunt: atque per hoc véritas in mente suscípitur.

R. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris:
* Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

Lectio 9
Hinc namque eísdem prædicatóribus Isaías dicit: Paráte viam Dómini, rectas fácite sémitas Dei nostri. Hinc fíliis Psalmísta ait: Iter fácite ei, qui ascéndit super occásum. Super occásum namque Dóminus ascéndit: quia unde in passióne occúbuit, inde majórem suam glóriam resurgéndo manifestávit. Super occásum vidélicet ascéndit; quia mortem quam pértulit, resurgéndo calcávit. Ei ergo qui ascéndit super occásum, iter fácimus, cum nos ejus glóriam vestris méntibus prædicámus, ut eas et ipse post véniens, per amóris sui præséntiam illústret.



Te Deum.

 


Introitus. Ps. 32, 11 et 19.
Cogitatiónes Cordis ejus in generatióne et generatiónem: ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame. Ps. ibid., 1. Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. ℣. Glória Patri.





Oratio. Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris: concéde, quǽsumus; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eúndem Dóminum nostrum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 3, 8 19.

Fratres: Mihi, ómnium sanctórum mínimo, data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit: ut innotéscat principátibus et potestátibus in cœléstibus per Ecclésiam multifórmis sapiéntia Dei, secúndum præfinitiónem sæculórum, quam fecit in Christo Jesu, Dómino nostro, in quo habémus fidúciam et accéssum in confidéntia per fidem ejus. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cœlis ei in terra nominátur, ut det vobis, secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem, Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti, ut póssitis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.

Graduale. Ps. 24, 8-9. Dulcis et rectus Dóminus: propter hoc legem dabit delinquéntibus in via. ℣. Díriget mansúetos in judício, docébit mites vias suas.





Allelúja, allelúja. ℣. Matth. 11, 29. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis Corde, et inveniétis réquiem animábus vestris. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 19 ,11-37.

In illo témpore: Judǽi (quóniam Parascéve erat), ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura et alteríus, qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus. Et ille scit quia vera dicit, ut et vos credátis. Facta sunt enim hæc ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo. Et íterum alia Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt.

Offertorium. Ps. 68, 21. Impropérium exspectávi Cor meum et misériam: et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non invéni.





Secreta. Réspice, quǽsumus, Dómine, ad ineffábilem Cordis dilécti Fílii tui caritátem: ut quod offérimus sit tibi munus accéptum et nostrórum expiátio delictórum. Per eúndem Dóminum.

Communio. Joann. 19, 34. Unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.





Postcommunio. Prǽbeant nobis, Dómine Jesu, divínum tua sancta fervórem: quo dulcíssimi Cordis tui suavitáte percépta; discámus terréna despícere, et amáre cœléstia: Qui vivis et regnas.




LDVM







Comments