Amen, dico vobis, quod uni ex mínimis meis fecístis, mihi fecístis: veníte, benedícti Patris mei, possidéte parátum vobis regnum ab inítio sǽculi...

Protéctor in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum: multíplica super nos misericórdiam tuam; ut, te rectóre, te duce, sic transeámus per bona temporália, ut non amittámus ætérna. Per Dóminum.

Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignárís: concéde, quǽsumus; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eúndem Dóminum.

Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Ephræm Confessóris tui et Doctoris mira eruditióne et præcláris vitæ méritis illustráre voluísti: te súpplices exorámus; ut, ipso intercedénte, eam advérsus erróris et pravitátis insídias perénni tua virtúte deféndas. Per Dóminum.

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctórum Mártyrum tuórum Marci et Marcelliáni natalítia cólimus; a cunctis malis imminéntibus eórum intercessiónibus liberémur. Per Dóminum nostrum.

Dómine Jesu Christe, qui, divítias amóris tui erga hómines effúndens, Eucharístiæ Sacraméntum condidísti: da nobis, quǽsumus; ut amantíssimum Cor tuum dilígere, et tanto Sacraménto digne semper uti vale ámus: Qui vivis et regnas.












Today is Thursday in the 3rd week post Pentecosten and the 7th day infra Octavam Sacratissimi Cordis Domini. It is the feast of the Deacon Saint Ephrem, Confessor and Doctor of the Church; his Mass is In medio Ecclesiae aperuit os eius. Also, it is the feast of the Martyrs Mark and Marcellian, which is commemorated; their Mass is Salus autem iustorum a Domino et protector eorum est in tempore tribulationis.

At Saint-Eugène, M l'Abbé Grodziski is celebrating Holy Mass of the Eucharistic Heart of Our Lord Jesus (which feast is included in the Missale's supplementum pro aliquibus locis, that is, on the Thursday within the Octave of the Most Sacred Heart), Sciens Jesus quia venit hora eius, with commemorations of the Holy Doctor and of the Holy Martyrs. I've added the text of the Mass infra.

The Roman Martyrology today, for tomorrow June 19, the 13th day before the Kalends of June.

Introitus. Eccli. 15, 5. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. Ps. 91, 2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Ephræm Confessóris tui et Doctoris mira eruditióne et præcláris vitæ méritis illustráre voluísti: te súpplices exorámus; ut, ipso intercedénte, eam advérsus erróris et pravitátis insídias perénni tua virtúte deféndas. Per Dóminum.

Oratio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctórum Mártyrum tuórum Marci et Marcelliáni natalítia cólimus; a cunctis malis imminéntibus eórum intercessiónibus liberémur. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timotheum.
2. Tim. 4, 1-8.
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vi vos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fabulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum ímpie. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus iudex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.

Graduale.
Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. ℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.





Allelúja, allelúja. ℣. Eccli. 45, 9. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 5, 13-19.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accendunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solvent unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.

Credo.

Offertorium.
Ps. 91, 13. Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est multiplicábitur.





Secreta. Sancti Ephræm Confessóris tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.

Secreta. Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Marco et Marcelliáno, per eadem nos placátus inténde. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.





Postcommunio. Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Ephræm Conféssor tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat. Per Dóminum.

Postcommunio. Salutáris tui, Dómine, múnere satiáti, súpplices exorámus: ut, cujus lætámur gustu, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Marco et Marcelliáno, renovémur efféctu. Per Dóminum.



✠    ✠    ✠


The Mass of the Martyrs Saints Marcus and Marcellianus, Salus autem iustorum a Domino.

Introitus. Ps. 36, 39. Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis. Ps. ibid., 1. Noli aemulari in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
 Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctórum Mártyrum tuórum Marci et Marcelliáni natalítia cólimus; a cunctis malis imminéntibus eórum intercessiónibus liberémur. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom. 5, 1-5.
Fratres: Justificáti ex fide, pacem habeámus ad Deum per Dóminum nostrum Jesum Christum: per quem et habémus accéssum per fidem in grátiam istam, in qua stamus, et gloriámur in spe glóriæ filiórum Dei. Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus: sciéntes, quod tribulátio patiéntiam operátur, patiéntia autem probatiónem, probátio vero spem, spes autem non confúndit: quia cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis.

Graduale. Sap. 3, 1-2 et 3. Justórum ánimæ in manu Die sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ. V. Visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.





Allelúja, allelúja. V. Hæc est vera fratérnitas, quæ numquam potuit violári certámine: qui, effúso sánguine, secúti sunt Dóminum. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 11, 47-51.
In illo témpore: Dicebat Jesus scribis et pharisǽis: Væ vobis, qui ædificátis monuménta prophetárum: patres autem vestri occidérunt illos. Profécto testificámini, quod consentítis opéribus patrum vestrórum: quóniam ipsi quidem eos occidérunt, vos autem ædificátis eórum sepúlcra. Proptérea et sapiéntia Dei dixit: Mittam ad illos prophétas et apóstolos, et ex illis occídent et persequéntur: ut inquirátur sanguis ómnium prophetárum, qui effúsus est a constitutióne mundi a generatióne ista, a sánguine Abel usque ad sánguinem Zacharíæ, qui périit inter altáre et ædem. Ita dico vobis, requirátur ab hac generatióne.

Offertorium. Ps. 123, 7. Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus.





Secreta. Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Marco et Marcelliáno, per eadem nos placátus inténde. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Matth. 25, 40 et 34. Amen, dico vobis, quod uni ex mínimis meis fecístis, mihi fecístis: veníte, benedícti Patris mei, possidéte parátum vobis regnum ab inítio sǽculi.





Postcommunio. Salutáris tui, Dómine, múnere satiáti, súpplices exorámus: ut, cujus lætámur gustu, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Marco et Marcelliáno, renovémur efféctu. Per Dóminum.


✠    ✠    ✠



The Mass of the Eucharistic Heart of Our Lord Jesus Christ, found in the Missale's supplementum pro aliquibus locis on the Thursday infra Octavam Sacratissimi Cordis Domini.

Introitus. Joann. 13, 1. Sciens Jesus, quia venit hora ejus, ut tránseat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexísset suos, qui erant in mundo, in finem diléxit eos. Allelúja, allelúja. Ps. 97, 1. Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit. ℣. Glória Patri.

Kyrie, Gloria.

Oratio. Dómine Jesu Christe, qui, divítias amóris tui erga hómines effúndens, Eucharístiæ Sacraméntum condidísti: da nobis, quǽsumus; ut amantíssimum Cor tuum dilígere, et tanto Sacraménto digne semper uti vale ámus: Qui vivis et regnas.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 3, 8-19.
Fratres: Mihi, ómnium sanctórum mínimo, data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit; ut innotéscat principátibus et potestátibus in cœléstibus per ecclésiam multifórmis sapiéntia Dei, secúndum præfinitiónem sæculórum, quam fecit in Christo Jesu, Dómino nostro: in quo habémus fidúciam, et accéssum in confidéntia per fidem ejus. Propter quod peto, ne deficiátis in tribulatiónibus meis pro vobis: quæ est glória vestra. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cælis et in terra nominátur, ut det vobis, secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem, Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti, ut póssitis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo et longitúdo et sublímitas et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.

Graduale. Is. 12, 6. Exsúlta et lauda, habitátio Sion, quia magnus in médio tui Sanctus Israël. ℣. Ibid., 4. Notas fácite in pópulis adinventiónes ejus.

Allelúja, allelúja. ℣. Zach. 9, 17. Quid bonum ejus est et quid pulchrum ejus, nisi fruméntum electórum et vinum gérminans vírgines? Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 22, 15-20.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Desidério desiderávi hoc pascha manducáre vobíscum, ántequam pátiar. Dico enim vobis, quia ex hoc non manducábo illud, donec impleátur in regno Dei. Et accépto cálice, grátias egit et dixit: Accípite et divídite inter vos. Dico enim vobis, quod non bibam de generatióne vitis, donec regnum Dei véniat. Et accépto pane, grátias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc fácite in meam commemoratiónem. Similiter et cálicem, postquam cœnávit, dicens: Hic est calix novum testaméntum in sánguine meo, qui pro vobis
fundétur.

Credo.

Offertorium. Ps. 30, 20. Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, quam abscondísti timéntibus te! Allelúja.

Secreta. Tuére nos, Dómine, tua tibi holocáusta offeréntes: ad quæ ut fervéntius corda nostra præparéntur, flammis adúre tuæ divínæ caritátis: Qui vivis.

Præfatio de Nativitate.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Matth. 28, 20. Ecce, ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sǽculi: dicit Dóminus. Allelúja.

Postcommunio. Divínis donis Cordis tui satiáti: quǽsumus, Dómine Jesu, ut in tui semper amóre permanére et usque in finem créscere mereámur: Qui vivis et regnas.



✠    ✠    ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matri




Feria Va in Hebdomada IIIa post Pentecosten, Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Saint-Eugène-Sainte-Cécile




Comments