Sanctus Ioannes Apostolus Evangelista Propheta qui ad Romam in fervéntis ólei dólium, púrior et vegétior exíverit, quam intráverit, alleluia...
Ant. Crucifíxus surréxit a mórtuis, et redémit nos, allelúja, allelúja.
R. Quia Dóminus regnávit a ligno, allelúja.
V. Dícite in natiónibus, allelúja.
Deus qui pro nobis Fílium tuum Crucis patíbulum subíre voluísti, ut inimíci a nobis expélleres potestátem: concéde nobis fámulis tuis; ut resurrectiónis grátiam consequámur. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deus, qui cónspicis, quia nos úndique mala nostra pertúrbant: præsta, quǽsumus; ut beáti Joánnis Apóstoli tui et Evangelístæ intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum.
Fuit autem Joánnes et Apóstolus, et Evangelísta, et Prophéta: Apóstolus, quia scripsit ad ecclésias ut magíster; Evangelísta, quia librum Evangélii cóndidit, quod, excépto Matthǽo, álii ex duódecim Apóstoli non fecérunt; Prophéta, vidit enim in Patmos ínsula, in qua fúerat a Domitiáno príncipe ob Dómini martýrium relegátus, Apocalýpsim, infiníta futurórum mystéria continéntem. Refert autem Tertulliánus, quod Romæ missus in fervéntis ólei dólium, púrior et vegétior exíverit, quam intráverit.
Saint Jerome, Contra Jovinianum, 5th lesson at Matins
Today is Wednesday in the 4th week post Pascha and the feast of the Apostle and Evangelist Saint John ante Portam Latinam, at the Latin Gate. The Mass is Protexisti me Deus a conventu malignantium. At Le Barroux, the Mass of Sunday, Cantate Domino canticum novum alleluia, was sung.
The Roman Martyrology today, for tomorrow the Nones of May.
Introitus. Ps. 63, 3. Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 2. Exáudi, Deus, oratiónem meam, cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam. V. Glória Patri.
The Roman Martyrology today, for tomorrow the Nones of May.
Introitus. Ps. 63, 3. Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 2. Exáudi, Deus, oratiónem meam, cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam. V. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui cónspicis, quia nos úndique mala nostra pertúrbant: præsta, quǽsumus; ut beáti Joánnis Apóstoli tui et Evangelístæ intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum.
Léctio libri Sapiéntiæ.
Sap. 5, 1-5.
Stabunt justi in magna constántia advérsus eos, qui se angustiavérunt et qui abstulérunt labóres eórum. Vidéntes turbabúntur timóre horríbili, et mirabúntur in subitatióne insperátæ salútis, dicéntes intra se, pœniténtiam agentes, et præ angústia spíritus geméntes: Hi sunt, quos habúimus aliquándo in derísum et in similitúdinem impropério. Nos insensáti vitam illórum æstimabámus insániam, et finem illórum sine honóre: ecce, quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter Sanctos sors illórum est.
Allelúja, allelúja. V. Ps. 91, 13. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur.
Allelúja. V. Osee 14, 6. Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 20, 20-28.
In illo témpore: Accéssit ad Jesum mater filiórum Zebedǽi cum filiis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic, ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam et unus ad sinístram in regno tuo. Respóndens autem Jesus, dixit: Néscitis, quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum? Dicunt ei: Póssumus. Ait illis: Cálicem quidem meum bibétis: sedére autem ad déxteram meam vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo.
Credo.
Offertorium. Ps. 88, 6. Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.
Secreta. Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum nostrum.
Præfatio de Apostolis.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Ps. 63, 11. Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Postcommunio. Refécti, Dómine, pane cælésti: ad vitam quaesumus nutriámur ætérnam. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Hic [fons baptismalis, in benedictione in Sabbato Sancto] ómnium peccatórum máculæ deleántur: hic natúra ad imáginem tuam cóndita, et ad honórem sua reformáta princípii, cunctis vetustátis squalóribus emundétur: ut omnis homo, sacraméntum hoc regeneratiónis ingréssus, in veræ innocéntiæ novam infántiam renascátur.
Per Dominum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos et sǽculum per ignem.
R. Amen.
Laus Deo Virginique Matri


--solesmes.png)


--solesmes.png)
Comments
Post a Comment