Cantáte Dómino, allelúja: cantáte Dómino et benedícite nomen ejus: bene nuntiáte de die in diem salutáre ejus, allelúja, allelúja...
Ant. Crucifíxus surréxit a mórtuis, et redémit nos, allelúja, allelúja.
R. Quia Dóminus regnávit a ligno, allelúja.
V. Dícite in natiónibus, allelúja.
Deus qui pro nobis Fílium tuum Crucis patíbulum subíre voluísti, ut inimíci a nobis expélleres potestátem: concéde nobis fámulis tuis; ut resurrectiónis grátiam consequámur. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deus, a quo bona cuncta procédunt, largíre supplícibus tuis: ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt; et, te gubernánte, eadem faciámus. Per Dóminum.
Deus, qui beátam Joánnam Vírginem ad fidem ac pátriam tuéndam mirabíliter suscitásti: da, quæsumus, ejus intercessióne; ut Ecclésia tua, hóstium superátis insídiis, perpétua pace fruátur. Per Dóminum.
Today is the 5th Sunday post Pascha and the Mass is Vocem iucunditatis annuntiate et audiatur alleluia. At Saint-Eugène, the 'national feast' of Saint Jeanne d'Arc is celebrated; that Mass is Cantemus Domino gloriose magnificatus est. The feast is in the Kalendarium on May 30th; put briefly, when la Pucelle was canonised the politicians of the Republic were compelled by popular sentiment to notice and they made the second Sunday of May the 'Fête nationale de Jeanne d'Arc et du patriotisme', in this way marking the anniversary of her victory at Orléans on May 8 in 1429, her 'civil feast' as it were, which Holy Church elevated and co-opted by the celebration of her own sacred rites (in addition to the feast on the 30th). My pages for today's feast: in 2021 and in 2022.
The Schola Saint-Cécile's page is here. The libellus for Holy Mass is here, and those for Vespers and Benediction of the Most Blessed Sacrament are here and here.
The Roman Martyrology today, for tomorrow May 11, the 5th day before the Ides.
Introitus. Exod. 25, 1-2. Cantemus Domino glorióse enim magnificátus est. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salutem, alleluia, alleluia. Ps 97, 1. Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit. V. Glória Patri.
The Roman Martyrology today, for tomorrow May 11, the 5th day before the Ides.
Introitus. Exod. 25, 1-2. Cantemus Domino glorióse enim magnificátus est. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salutem, alleluia, alleluia. Ps 97, 1. Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit. V. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui beátam Joánnam Vírginem ad fidem ac pátriam tuéndam mirabíliter suscitásti: da, quæsumus, ejus intercessióne; ut Ecclésia tua, hóstium superátis insídiis, perpétua pace fruátur. Per Dóminum.
Oratio. Deus, a quo bona cuncta procédunt, largíre supplícibus tuis: ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt; et, te gubernánte, eadem faciámus. Per Dóminum.
Lectio libri Sapientiae.
Sap. VIII, 9-15.
Propósui sapiéntiam addúcere mihi ad convivéndum: sciens, quóniam mecum communicábit de bonis, et erit allocútio cogitatiónis et tædii mei... (ut in libello).
Alleluia, alleluia. 4th tone. Judith 15, 11. V. Fecísti viríliter et confortátum est cor tuum. Manus Dómini confortávit te, et ídeo eris benedícta in ætérnum.
Alleluia. V. Nunc ergo ora pro nobis, quóniam múlier sancta es et timens Deum. Alleluia.
✠ Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Matt. 16, 24-27.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam... (ut in libello).
Credo.
Offertorium. 8th tone. Judith 15, 10. Benedixérunt eam omnes una voce, dicéntes: Tu glória Jerusalem, tu lætítia Israel, tu honorificéntia pópuli nostri, alleluia.
Secreta. Hæc hóstia salutáris, Dómine, illam nobis in rebus árduis cónferat fortitúdinem, cujus beáta Joánna, sub tanta discríminum varietáte, tam insígnia præbuit exémpla: ut, ad inimícos repelléndos étiam belli perícula subíre non dubitáverit.
Secreta. Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum: ut, per hæc piæ devotiónis offícia, ad cœléstem glóriam transeámus. Per Dóminum.
Praefatio de Sanctis in the Proprium Parisiensis.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre nos tibi semper et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui glorificáris in concílio Sanctórum, et eórum coronándo mérita, corónas dona tua: Qui nobis in eórum præbes, et conversatióne exémplum, et communióne consórtium et intercessióne subsídium: ut tantam habéntes impósitam nubem téstium, per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen, et cum eis percipiámus immarcescíbilem glóriæ corónam: per Jesum Christum Dóminum nostrum, cujus sánguine ministrátur nobis intróitus in ætérnum regnum. Per quem majestátem tuam treméntes adórant Angeli et omnes Spirítuum cæléstium chori sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. 4th tone. Ps 22, 4. Si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala, quóniam tu mecum es, Dómine Jesu, alleluia.Postcommunio. Caelesti pane reféctos, qui tóties beátam Joánnam áluit ad victóriam: præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut hoc salútis aliméntum de inimícis nostris victóres nos effíciat. Per Dóminum.
Postcommunio. Tríbue nobis, Dómine, cæléstis mensæ virtúte satiátis: et desideráre, quæ recta sunt, et desideráta percípere. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
The Mass of the 5th Sunday post Pascha.
Introitus. Is. 48, 20. Vocem jucunditátis annuntiáte, et audiátur, allelúja: annuntiáte usque ad extrémum terræ: liberávit Dóminus pópulum suum, allelúja, allelúja. Ps. 65, 1-2. Jubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini ejus: date glóriam laudi ejus. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, a quo bona cuncta procédunt, largíre supplícibus tuis: ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt; et, te gubernánte, eadem faciámus. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli.
Jac. 1, 22-27.
Caríssimi: Estóte factóres verbi, et non auditóres tantum: falléntes vosmetípsos. Quia si quis audítor est verbi et non factor: hic comparábitur viro consideránti vultum nativitátis suæ in spéculo: considerávit enim se et ábiit, et statim oblítus est, qualis fúerit. Qui autem perspéxerit in legem perfectam libertátis et permánserit in ea, non audítor obliviósus factus, sed factor óperis: hic beátus in facto suo erit. Si quis autem putat se religiósum esse non refrénans linguam suam sed sedúcens cor suum, hujus vana est relígio. Relígio munda et immaculáta apud Deum et Patrem hæc est: Visitáre pupíllos et viduas in tribulatióne eórum, et immaculátum se custodíre ab hoc sǽculo.
Allelúja. ℣. Joann. 16, 28. Exívi a Patre, et veni in mundum: iterum relínquo mundum, et vado ad Patrem. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 16, 23-30.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Amen, amen, dico vobis: si quid petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis. Usque modo non petístis quidquam in nómine meo: Pétite, et accipiétis ut gaudium vestrum sit plenum. Hæc in provérbiis locútus sum vobis. Venit hora, cum jam non in pro vérbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiábo vobis. In illo die in nómine meo petétis: et non dico vobis quia ego rogábo Patrem de vobis: ipse enim Pater amat vos, quia vos me amástis, et credidístis quia ego a Deo exívi. Exívi a Patre et veni in mundum: íterum relínquo mundum et vado ad Patrem. Dicunt ei discípuli ejus: Ecce, nunc palam loquéris et provérbium nullum dicis. Nunc scimus, quia scis ómnia et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc crédimus, quia a Deo exísti.
Credo.
Offertorium. Ps. 65, 8-9 et 20. Benedícite, gentes, Dóminum, Deum nostrum, et obaudíte vocem laudis ejus: qui pósuit ánimam meam ad vitam, et non dedit commovéri pedes meos: benedíctus Dóminus, qui non amóvit deprecatiónem meam et misericórdiam suam a me, allelúja.
Secreta. Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum: ut, per hæc piæ devotiónis offícia, ad cœléstem glóriam transeámus. Per Dóminum.
Præfatio Paschalis.
Communio. Ps. 95, 2. Cantáte Dómino, allelúja: cantáte Dómino et benedícite nomen ejus: bene nuntiáte de die in diem salutáre ejus, allelúja, allelúja.
Postcommunio. Tríbue nobis, Dómine, cæléstis mensæ virtúte satiátis: et desideráre, quæ recta sunt, et desideráta percípere. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Hic [fons baptismalis, in benedictione in Sabbato Sancto] ómnium peccatórum máculæ deleántur: hic natúra ad imáginem tuam cóndita, et ad honórem sua reformáta princípii, cunctis vetustátis squalóribus emundétur: ut omnis homo, sacraméntum hoc regeneratiónis ingréssus, in veræ innocéntiæ novam infántiam renascátur.
Per Dominum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos et sǽculum per ignem.
R. Amen.
Laus Deo Virginique Matri











Comments
Post a Comment