Sapientia huius mundi stultitia est apud Deum, scriptum est enim: Dominus novit cogitationes sapientiam, quoniam vanae sunt...

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctórum Mártyrum tuórum Tibúrtii, Valeriáni et Máximi sollémnia cólimus, eórum étiam virtútes imitémur. Per Dóminum nostrum.

Deus, qui per stultítiam Crucis eminéntem Jesu Christi sciéntiam beátum Justínum Mártyrem mirabíliter docuísti: ejus nobis intercessióne concéde; ut, errórum circumventióne depúlsa, fídei firmitátem consequámur. Per eúndem Dóminum.




 



Today is Tuesday in the 1st week post Octavam Paschae and is, in the Kalendarium Romanum, the feast of the philosopher and Martyr Saint Justin, whose Mass is Narraverunt mihi inique fabulationes (it was kept by the monks at Le Barroux yesterday, but with the Mass Protexisti me Deus a conventu malignantium alleluia). The feast of the Martyrs Saint Tiburtius, Valerianus and Maximus is commemorated in most places (their Mass is Sancti tui Domine benedicent te) but is kept today at Le Barroux, so I will add it here.

M le Curé celebrated Holy Mass today at Saint-Eugène, the Mass Narraverunt mihi inique fabulationes.

The Roman Martyrology today, for tomorrow the 17th day before the Kalends of May.

Introitus. Ps. 144, 10-11. Sancti tui, Dómine, benedícent te: glóriam regni tui dicent, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 1. Exaltábo te, Deus meus, Rex: et benedícam nómini tuo in sǽculum, et in sǽculum sǽculi. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctórum Mártyrum tuórum Tibúrtii, Valeriáni et Máximi sollémnia cólimus, eórum étiam virtútes imitémur. Per Dóminum nostrum.

The monks used a lesson from Wisdom but that was the only difference I caught.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli. 
1 Petri 1, 3-7.
Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui secúndum misericórdiam suam magnam regenerávit nos in spem vivam, per resurrectiónem Jesu Christi ex mórtuis, in hereditátem incorruptibilem et incontaminátam et immarcescíbilem, conservátam in cœlis in vobis, qui in virtúte Dei custodímini per fidem in salútem, parátam revelári in témpore novíssimo. In quo exsultábitis, módicum nunc si opórtet contristári in váriis tentatiónibus: ut probátio vestræ fídei multo pretiósior auro (quod per ignem probátur) inveniátur in laudem et glóriam et honórem, in revelatióne Jesu Christi, Dómini nostri.

Allelúja, allelúja. ℣. Sancti tui, Dómine, florébunt sicut lílium: et sicut odor bálsami erunt ante te.





Allelúja. ℣. Ps. 115, 15. Pretiósa in conspéctu Dómini mors Sanctórum ejus. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 15, 5-11.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis. In hoc clarificátus est Pater meus, ut fructum plúrimum afferátis, et efficiámini mei discípuli. Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos. Manéte in dilectióne mea. Si præcépta mea servavéritis, manébitis in dilectióne mea, sicut et ego Patris mei præcépta servávi, et máneo in ejus dilectióne. Hæc locútus sum vobis, ut gáudium meum in vobis sit, et gáudium vestrum impleátur.

Offertorium. Ps. 31, 11. Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde, allelúja, allelúja.





Secreta. Hæc hóstia, quǽsumus, Dómine, quam sanctórum Mártyrum tuórum natalítia recenséntes offérimus: et víncula nostræ pravitátis absolvat, et tuæ nobis misericórdiæ dona concíliet. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Ps. 32, 1. Gaudéte, justi, in Dómino, allelúja: rectos decet collaudátio, allelúja.





Postcommunio. Sacro múnere satiáti, súpplices te, Dómine, deprecámur: ut, quod débitæ servitútis celebrámus offício, salvatiónis tuæ sentiámus augméntum. Per Dóminum.


✠   ✠   ✠



Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant.

Hic [fons baptismalis, in benedictione in Sabbato Sancto] ómnium peccatórum máculæ deleántur: hic natúra ad imáginem tuam cóndita, et ad honórem sua reformáta princípii, cunctis vetustátis squalóribus emundétur: ut omnis homo, sacraméntum hoc regeneratiónis ingréssus, in veræ innocéntiæ novam infántiam renascátur.
Per Dominum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos et sǽculum per ignem.
R. Amen.


Laus Deo Virginique Matri









Comments