Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino, alleluia...

Omnipotens sempitérne Deus, qui infírma mundi éligis, ut fórtia quæque confúndas: concéde propítius; ut, qui beátæ Agnétis Vírginis et Mártyris tuæ sollémnia cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus. Per Dóminum.






Lectio 4
Ex libro S. Ambrósii Epíscopi de Virgínibus
Liber 1, post initium
Hódie natális est Vírginis, integritátem sequámur. Natális est Mártyris, hóstias immolémus. Natális est sanctæ Agnétis, miréntur viri, non despérent párvuli, stúpeant nuptæ, imiténtur innúptæ. Sed quid dignum ea loqui póssumus, cujus ne nomen quidem vácuum laudis est? Devótio supra ætátem, virtus supra natúram: ut mihi videátur non hóminis habuísse nomen, sed oráculum Mártyris, quod indicávit, quid esset futúra. Nomen Vírginis títulus est pudóris. Appellábo Mártyrem: prædicávi satis. Prolíxa laudátio est, quæ non quǽritur, sed tenétur. Nemo est laudabílior, quam qui ab ómnibus laudári potest. Quot hómines, tot præcónes, qui Mártyrem prædícant, dum loquúntur.

R. Induit me Dóminus vestiménto salútis, et induménto lætítiæ circúmdedit me:
* Et tamquam sponsam decorávit me coróna.
V. Tradidit áuribus meis inæstimábiles margarítas, circúmdedit me vernántibus atque coruscántibus gemmis.
R. Et tamquam sponsam decorávit me coróna.

Lectio 5
Hæc trédecim annórum martýrium fecísse tráditur. Quo detestabílior crudélitas quæ nec minúsculæ pepércit ætáti; immo magna vis fídei, quæ étiam ab illa testimónium invénit ætáte. Fuítne in illo corpúsculo vúlneri locus? Et quæ non hábuit quo ferrum recíperet, hábuit quo ferrum vínceret. Hæc inter cruéntas carníficum impávida manus, hæc stridéntium grávibus immóbilis tráctibus catenárum, nunc furéntis mucróni mílitis totum offérre corpus, mori adhuc néscia, sed paráta, vel si ad aras invíta raperétur, téndere Christo inter ignes manus, atque in ipsis sacrílegis focis trophǽum Dómini signáre victóris: nunc ferrátis colla manúsque ambas insérere néxibus. Sed nullus tam tenúia membra póterat nexus inclúdere. Novum martýrii genus! Nondum idónea pœnæ, et jam matúra victóriæ; certáre diffícilis, fácilis coronári: magistérium virtútis implévit, quæ præjudícium vehébat ætátis.

R. Mel et lac ex ejus ore suscépi,
* Et sanguis ejus ornávit genas meas.
V. Osténdit mihi thesáuros incomparábiles, quos mihi se datúrum repromísit.
R. Et sanguis ejus ornávit genas meas.

Lectio 6
Non sic ad thálamum nupta properáret, ut ad supplícii locum, læta succéssu, gradu festína Virgo procéssit. Flere omnes, ipsa sine fletu. Mirári pleríque, quod tam fácile vitæ suæ pródiga, quam nondum háuserat, jam quasi perfúncta donáret. Stupére univérsi, quod jam divinitátis testis exsísteret, quæ adhuc árbitra sui per ætátem esse non posset. Quanto terróre egit cárnifex ut timerétur, quantis blandítiis ut suadéret, quantórum vota, ut sibi ad núptias proveníret! At illa: Et hæc Sponsi injúria est, inquit, exspectáre placitúram. Qui me sibi prior elégit, accípiet: quid, percússor, moráris? Péreat corpus, quod amári potest óculis, quibus nolo. Stetit, orávit, cervícem infléxit. Cérneres trepidáre carníficem, quasi ipse addíctus fuísset, trémere percussóris déxteram, pallére ora aliéno timéntis perículo, cum puélla non timéret suo. Habétis ígitur in una hóstia duplex martýrium, pudóris et religiónis. Et virgo permánsit, et martýrium obtínuit.

R. Jam corpus ejus córpori meo sociátum est, et sanguis ejus ornávit genas meas:
* Cujus mater virgo est, cujus pater féminam nescit.
V. Ipsi sum desponsáta, cui Angeli serviunt, cujus pulchritúdinem sol et luna mirántur.
R. Cujus mater virgo est, cujus pater féminam nescit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Cujus mater virgo est, cujus pater féminam nescit.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum cælórum decem virgínibus, quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilía 12 in Evangelia
Sæpe vos, fratres caríssimi, admóneo prava ópera fúgere, mundi hujus inquinaménta devitáre, sed hodiérna sancti Evangélii lectióne compéllor dícere, ut, et bona, quæ ágitis, cum magna cautéla teneátis; ne per hoc, quod a vobis rectum géritur, favor aut grátia humána requirátur; ne appetítus laudis subrépat, et, quod foris osténditur, intus a mercéde vacuétur. Ecce enim Redemptóris voce decem vírgines, et omnes dicúntur vírgines, et tamen intra beatitúdinis jánuam non omnes sunt recéptæ; quia eárum quædam, dum de virginitáte sua glóriam foris éxpetunt, in vasis suis óleum habére noluérunt.

R. Ipsi sum desponsáta, cui Angeli serviunt, cujus pulchritúdinem sol et luna mirántur:
* Ipsi soli servo fidem, ipsi me tota devotióne commítto.
V. Déxteram meam et collum meum cinxit lapídibus pretiósis, trádidit áuribus meis inæstimábiles margarítas.
R. Ipsi soli servo fidem, ipsi me tota devotióne commítto.

Lectio 8
Sed prius quæréndum nobis est quid sit regnum cælórum, aut cur decem virgínibus comparétur, quæ étiam vírgines prudéntes et fátuæ dicántur. Dum enim cælórum regnum constat quia reprobórum nullus ingréditur, étiam fátuis virgínibus cur símile esse perhibétur? Sed sciéndum nobis est quod sæpe in sacro elóquio regnum cælórum præséntis témporis Ecclésia dícitur. De quo álio in loco Dóminus dicit: Mittet Fílius hóminis Ángelos suos, et cólligent de regno ejus ómnia scándala. Neque enim in illo regno beatitúdinis, in quo pax summa est, inveníri scándala póterunt, quæ colligántur.

R. Omnípotens, adoránde, colénde, treménde, benedíco te,
* Quia per Fílium tuum unigénitum evási minas hóminum impiórum, et spurcítias diáboli impollúto calle transívi.
V. Te confíteor lábiis te corde, te totis viscéribus concupísco.
R. Quia per Fílium tuum unigénitum evási minas hóminum impiórum, et spurcítias diáboli impollúto calle transívi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia per Fílium tuum unigénitum evási minas hóminum impiórum, et spurcítias diáboli impollúto calle transívi.

Lectio 9
In quinque autem córporis sénsibus unusquísque subsístit; geminátus autem quinárius denárium pérficit. Et, quia ex utróque sexu fidélium multitúdo collígitur, sancta Ecclésia decem virgínibus símilis esse denuntiátur. In qua quia mali cum bonis et réprobi cum eléctis admíxti sunt, recte símilis virgínibus prudéntibus et fátuis esse perhibétur. Sunt namque pleríque continéntes, qui ab appetítu se exterióri custódiunt et spe ad interióra rapiúntur, carnem mácerant, et toto desidério ad supérnam pátriam anhélant, ætérna prǽmia éxpetunt, pro labóribus suis recípere laudes humánas nolunt. Hi nimírum glóriam suam non in ore hóminum ponunt, sed intra consciéntiam cóntegunt. Et sunt pleríque, qui corpus per abstinéntiam afflígunt, sed de ipsa sua abstinéntia humános favóres éxpetunt.

Te Deum laudamus...


Today is Wednesday in the 2nd week post Epiphaniam and it is the feast of the Virgin and Martyr Saint Agnes, whose Mass is Me exspectaverunt peccatores ut perderent me. It is also the anniversary of the foul, sacrilegious murder of Louis XVI King of France et aliae; at Saint-Eugène (and in many other churches) a Solemn Requiem Mass will be celebrated. The Schola Sainte-Cécile's page for the day is here, and the livret for the Holy Mass of Requiem is here.

The Roman Martyrology today, for tomorrow the 11th day before the Kalends of February.

Introitus. Ps. 118, 95-96. Me exspectavérunt peccatores, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. Ps. ibid., 1. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio. Omnipotens sempitérne Deus, qui infírma mundi éligis, ut fórtia quæque confúndas: concéde propítius; ut, qui beátæ Agnétis Vírginis et Mártyris tuæ sollémnia cólimus, ejus apud te patrocínia
sentiámus. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 51, 1-8 et 12.
Confitébor tibi, Dómine, Rex, et collaudábo te Deum, Salvatórem meum. Confitébor nómini tuo: quóniam adjútor et protéctor factus es mihi, et liberásti corpus meum a perditióne, a láqueo linguæ iniquae et a lábiis operántium mendácium, et in conspéctu astántium factus es mihi adjútor. Et liberásti me secúndum multitúdinem misericórdiæ nóminis tui a rugiéntibus, præparátis ad escam, de mánibus quæréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum, quæ circumdedérunt me: a pressúra flammæ, quæ circúmdedit me, et in médio ignis non sum æstuáta: de altitúdine ventris inferi, et a lingua coinquináta, et a verbo mendácii, a rege iníquo, et a lingua injústa: laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum: quóniam éruis sustinéntes te, et líberas eos de mánibus géntium, Dómine, Deus noster.

Graduale. Ps. 44, 3. Diffúsa est grátia in lábiis tuis: propterea benedíxit te Deus in ætérnum. V. Ibid., 5. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.





Allelúja, allelúja. V. Matth. 25, 4 et 6. Quinque prudéntes virgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. Allelúja.





Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:

Tractus. Veni, Sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum: pro cujus amóre sánguinem tuum fudísti. V. Ps. 44, 8. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. V. Ibid., 5. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 25, 1-13.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum cœlórum decem virginibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus,
non sumpsérunt oleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines illæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lampades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intraverunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, aperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.

Offertorium. Ps. 44, 15 et 16. Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne: adducántur in templum regi Dómino.





Secreta. Hóstias, Dómine, quas tibi offérimus, propítius súscipe: et, intercedénte beáta Agnéte Vírgine et Mártyre tua, víncula peccatórum nostrórum absólve. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Matth. 25, 4 et 6. Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino.





Postcommunio. Refécti cibo potúque cœlésti. Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percepimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.


✠     ✠      ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.


Laus Deo Virginique Matri





Comments