Beátus servus, quem, cum venerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum...

Deus, qui beátum Raymúndum pœniténtiæ sacraménti insígnem minístrum elegísti, et per maris undas mirabíliter traduxísti: concéde; ut ejus intercessióne dignos pœniténtiæ fructus fácere, et ad ætérnæ salútis portum perveníre valeámus. Per Dóminum.

Indulgéntiam nobis, quǽsumus, Dómine, beáta Emerentiána Virgo et Martyr implóret: quæ tibi grata semper éxstitit, et merito castitatis, et tuæ professione virtútis. Per Dóminum.

Deus, qui per gloriosíssimam Fílii tui Matrem beátum Ildefónsum Confessóremtuum atque Pontíficem, misso de thesáuris cœléstibus múnere, decorásti: concéde propítius; ut, per ejus preces et mérita, múnera capiámus ætérna. Per eúndem Dóminum.

Fámulis tuis, quǽsumus, Dómine, cœléstis grátiæ munus impertíre: ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium; Desponsatiónis ejus votiva sollémnitas pacis tríbuat increméntum. Per Dóminum.

Sanctíssimæ Genetrícis tuæ Sponsi, quǽsumus, Dómine, méritis adjuvémur: ut, quod possibílitas nostra non óbtinet, ejus nobis intercessióne donétur: Qui vivis.





Today is Friday in the 2nd week post Epiphaniam and it is the feast of the Confessor Saint Raymund of Peñafort, whose Mass is Os iusti meditabitur sapientiam, and the feast of the Virgin and Martyr Saint Emerentiana, whose Mass is Me expectaverunt. The Holy Martyr's feast will in most places be commemorated but according to the ordo it will be sung at Le Barroux.

Today is also the feast of Saint Ildefonso of Toledo, Bishop and Confessor, whose Mass is In medio Ecclesiae aperuit os eius. And it is also the feast of the Espousals of Our Blessed Lady and Saint Joseph. The Mass Salva sancta Parens is in the supplement to the Missale Romanum pro aliquibus locis.  

The Roman Martyrology today, for tomorrow the 9th day before the Kalends of February.

Introitus. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. ℣. Glória Patri.





Oratio. Deus, qui beátum Raymúndum pœniténtiæ sacraménti insígnem minístrum elegísti, et per maris undas mirabíliter traduxísti: concéde; ut ejus intercessióne dignos pœniténtiæ fructus fácere, et ad ætérnæ salútis portum perveníre valeámus. Per Dóminum.

Oratio. Indulgéntiam nobis, quǽsumus, Dómine, beáta Emerentiána Virgo et Martyr implóret: quæ tibi grata semper éxstitit, et merito castitatis, et tuæ professione virtútis. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 31, 8-11.
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynis illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.

Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. ℣. Ibid., 3. Annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.





Allelúja, allelúja. ℣. Jac. 1, 12. Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.





Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:

Tractus. Ps. 111, 1-3. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. ℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. ℣. Glória et divitiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.





Tempore autem Paschali emittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja, allelúja. ℣. Jac. 1, 12. Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja. ℣. Eccli. 45, 9. Amávit eum Dóminus et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.






✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 35-40.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et transiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret pater famílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.


Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (T. P. Allelúja.)





Secreta. Laudis tibi. Dómini, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.

Secreta. Hóstias tibi, Dómine, beátæ Emerentiánæ Vírginis et Mártyris tuæ dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
 Matth. 24, 46-47. Beátus servus, quem, cum venerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (T.P. Alleluia.)





Postcommunio. Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratione percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

Postcommunio. Divíni múneris largitáte satiáti, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, intercedénte beáta Emerentiána Vírgine et Mártyre tua, in ejus semper participatióne vivamus. Per Dóminum.


✠     ✠      ✠


The Mass Me expectaverunt peccatores of the Virgin and Martyr Saint Emerentiana.

Introitus. Ps. 118, 95-96. Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 1. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio. Indulgéntiam nobis, quǽsumus, Dómine, beáta Emerentiána Virgo et Martyr implóret: quæ tibi grata semper éxstitit, et merito castitatis, et tuæ professione virtútis. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 51, 13-17.
Dómine, Deus meus, exaltá sti super terram habitatió nem meam, et pro morre deflu énte deprecáta sum. Invocávi Dóminum, Patrem Dómini mei, ut non derelínquat me in die tribulatiónis meæ, et in témpo re superbórum sine adjutório. Laudábo nomen tuum assídue, et collaudábo illud in confessió ne, et exaudíta est orátio mea. Et liberásti me de perditióne, et eripuísti me de témpore iníquo. Proptérea confitébor et laudem dicam tibi, Dómine, Deus noster.

Graduale. Ps. 45, 6 et 5. Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur. ℣. Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.

Allelúja, allelúja. ℣. Hæc est Virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:

Tractus. Veni, Sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum: pro cujus amóre sánguinem tuum fudísti. ℣. Ps. 44, 8 et 5. Dilexísti justítiam, et odísti iniqui tátem proptérea unxit te Deus, Deui tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. ℣. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. ℣. Hæc est Virgo sápiens, et una de núme ro prudéntum. Allelúja. ℣. Sap. 4, 1. O quam pulchra et casta generátio cum claritáte! Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 13, 44-52.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam me: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. Iter um símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta au tem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Iterum símile est regnum cœlórum sa génse, missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.

Offertorium. Ps. 44. 3. Diffúsa est grátia in lábiis tuis: propté rea benedíxit te Deus in ætér num, et in sǽculum sǽculi. (T.P. Allelúja.)

Secreta. Hóstias tibi, Dómine, beátæ Emerentiánæ Vírginis et Mártyris tuæ dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Ps. 118, 121, 122 et 128. Feci judícium et justítiam, Dómine, non calumniéntur mihi supérbi: ad ómnia mandáta tua dirigébar, omnem viam iniquitátis ódio hábui. (T.P. Allelúja.)

Postcommunio. Divíni múneris largitáte satiáti, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, intercedénte beáta Emerentiána Vírgine et Mártyre tua, in ejus semper participatióne vivamus. Per Dóminum.

Item aliud Evangelium:

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 19, 3-12.
In illo témpore: Accessérunt ad Jesum pharisǽi, tentántes eum et dicéntes: Si licet hó mini dimíttere uxórem suam quacúmque ex causa? Qui re spóndens, ait eis: Non legístis, quia, qui fecit hóminem ab in ítio, másculum et féminam fecit eos? et dixit: Propter hoc dimít tet homo patrem, et matrem, et adhærébit uxóri suæ, et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjúnxit, homo non séparet. Dicunt illi: Quid ergo Móyses mandávit dare libéllum repúdii, et dimít tere? Ait illis: Quóniam Móyses ad durítiam cordis vestri per mísit vobis dimíttere uxóres vestras: ab inítio autem non fuit sic. Dico autem vobis, quia, quicúmque dimíserit uxórem suam, nisi ob fornicatiónem, et áliam dúxerit, mœchátur: et qui dimíssam dúxerit, mœchátur. Dicunt ei discípuli ejus: Si ita est causa hóminis cum uxóre, non expédit núbere. Qui dixit illis: Non omnes cápiunt ver bum istud, sed quibus datum est. Sunt enim eunúchi, qui de matris útero sic nati sunt; et sunt eunúchi, qui facti sunt ab homínibus; et sunt eunúchi, qui seípsos castravérunt propter regnum cœlórum. Qui potest cápere, cápiat.

Pro pluribus Virginibus Martyribus Missa dicitur ut supra, cum Epistola De virginibus, ex Missa Vultum tuum, de Communi Virginum et Orationibus ut infra:

Oratio. Da nobis, quǽsumus, Dómine, Deus noster, sanctárum Vírginum et Mártyrum tuárum N. et N. palmas incessábili de votióne venerári: ut, quas digna mente non póssumus celebráre, humílibus saltem frequentémus obséquiis. Per Dóminum nostrum.

Secreta. Inténde, quǽsumus, Dómine, múnera altáribus tuis pro sanctárum Vírginum et Mártyrum tuárum N. et N. festivitáte propósita: ut, sicut per hæc beáta mystéria illis glóriam con tulísti; ita nobis indulgéntiam largiáris. Per Dóminum.

Postcommunio. Pæsta nobis, quǽsumus, Dómine, intercedéntibus sanctis Virgínibus et Martýribus tuis N. et N.: ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.


✠     ✠      ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.


Laus Deo Virginique Matri



Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Saint-Eugène-Sainte-Cécile, Feria VIa in Hebdomada IIa post Epiphaniam





Comments