Veníte post me: fáciam vos fieri piscatóres hóminum; at illi contínuo, relíctis rétibus, secúti sunt Dóminum...
Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut ab imminéntibus peccatórum nostrórum perículis, te mereámur protegénte éripi, te liberánte salvári: Qui vivis et regnas.
Majestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus: ut, sicut Ecclésiæ tuæ beátus Andréas Apóstolus éxstitit prædicátor et rector; ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor. Per Dóminum.
Today is Monday in the 1st week of Advent. In the Traditional Rite, the feast of Saint Andrew Apostle has been transferred to today; from 1955 it is the feria. I said the Office yesterday of the 1st Sunday and am today saying the Office of the feast of the Holy Apostle, at which is commemorated the Advent feria. Eh. At Le Barroux, the Sunday Mass will be sung. And my guess is that this will be the case likewise at Saint-Eugène. The Mass of Saint Andrew is infra. The Gloria is omitted on Sundays in Advent and when the Sunday Mass is resumed during the week; the Alleluia is also omitted when the Sunday Mass is resumed. (Only over the weekend did I notice that the term of art in the rubrics for the repetition of the Sunday Mass is 'resumed', ahem, ha, although I suppose I've seen it before.)
At Saint-Eugène, M l'Abbé Grodziski celebrated Holy Mass, the Mass Ad te levavi of yesterday, the 1st Sunday of Advent.
The Roman Martyrology today, for tomorrow December 2, the 4th day before the Nones of December.
Introitus. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principatus eórum. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Majestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus: ut, sicut Ecclésiæ tuæ beátus Andréas Apóstolus éxstitit prædicátor et rector; ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor. Per Dóminum.
Oratio. Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut ab imminéntibus peccatórum nostrórum perículis, te mereámur protegénte éripi, te liberánte salvári: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia sǽcula sæculórum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom. 10, 10-18.
Fratres: Corde enim créditurad justítiam: ore autem conféssio fit ad salútem. Dicit enim Scriptúra: Omnis, qui credit in illum, non confundétur. Non enim est distínctio Judǽi et Græci: nam idem Dóminus ómnium, dives in omnes, qui ínvocant illum. Omnis enim, quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit. Quómodo ergo invocábunt, in quem non credidérunt? Aut quómodo credent ei, quem non audiérunt? Quómodo autem áudient sine prædicánte? Quómodo vero prædicábunt, nisi mittántur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizántium pacem, evangelizándum bona! Sed non omnes oboediunt Evangelio. Isaías enim dicit: Dómine, quis crédidit audítui nostro? Ergo fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi. Sed dico: Numquid non audiérunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
Graduale. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. ℣. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 4, 18-22.
In illo témpore: Ambulans Jesus juxta mare Galilǽæ, vidit duos fratres, Simónem, qui vocátur Petrus, et Andréam fratrem ejus, mitténtes rete in mare (erant enim piscatóres), et ait illis: Veníte post me, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum. At illi contínuo, relictis rétibus, secúti sunt eum. Et procédens inde, vidit álios duos fratres, Jacóbum Zebedǽi et Joánnem, fratrem ejus, in navi cum Zebedǽo patre eórum reficiéntes rétia sua: et vocávit eos. Illi autem statim, relíctis rétibus et patre, secúti sunt eum.
Credo.
Offertorium. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Secreta. Sacrificium nostrum tibi, Dómine, quǽsumus, beáti Andréæ Apóstoli precátio sancta concíliet: ut, in cujus honóre sollemniter exhibétur, ejus méritis efficiátur accéptum. Per Dóminum.
Secreta. Hæc sacra nos, Dómine, poténti virtúte mundátos ad suum fáciant purióres veníre princípium. Per Dóminum nostrum.
Præfatio de Apostolis.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Matth. 4, 19-20. Veníte post me: fáciam vos fieri piscatóres hóminum; at illi contínuo, relíctis rétibus, secúti sunt Dóminum.
Postcommunio. Súmpsimus, Dómine, divína mystéria, beáti Andréæ Apóstoli festivitáte lætántes: quæ, sicut tuis Sanctis ad glóriam, ita nobis, quǽsumus, advéniam prodésse perfícias. Per Dóminum.

Postcommunio. Suscipiámus, Dómine, misericórdiam tuam in médio templi tui: ut reparatiónis nostræ ventúra sollémnia cóngruis honóribus præcedámus. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri

--solesmes.png)
--solesmes.png)

--solesmes.png)

Comments
Post a Comment