Exáltent eum in Ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum...

Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti: quǽsumus; ut, qui ex morte ejúsdem Filii tui prævísa eam ab omni labe præservásti, nos quoque mundos ejus intercessióne ad te perveníre concédas. Per eúndem Dóminum.

Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Damásum Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Excita, Dómine, corda nostra ad præparándas Unigéniti tui vias: ut, per ejus advéntum, purificátis tibi méntibus servire mereámur: Qui tecum.








Dámasus Hispánus, vir egrégius et erudítus in Scriptúris, indícto primo Constantinopolitáno concílio nefáriam Eunómii et Macedónii hæresim exstínxit. Idem Ariminénsem convéntum a Libério jam ante rejéctum, íterum condemnávit: in quo, ut scribit sanctus Hierónymus, Valéntis potíssimum et Ursácii fráudibus damnátio Nicænæ fídei conclamáta fuit: et ingemíscens orbis terrárum, se Ariánum esse mirátus est. 
Basílicas duas ædificávit, álteram sancti Lauréntii nómine ad theátrum Pompéji, quam máximis munéribus auxit, eíque domos et prædia attríbuit: álteram via Ardeatína ad Catacúmbas. Platóniam étiam, ubi córpora sanctórum Petri et Pauli aliquámdiu jacuérunt, dedicávit, et exornávit elegántibus vérsibus. Idémque prosa et versu scripsit de virginitáte, múltaque ália metro édidit.
Pœnam taliónis constítuit iis, qui álterum falsi críminis accusássent. Státuit, ut, quod plúribus jam locis erat in usu, Psalmi per omnes ecclésias die noctúque ab altérnis caneréntur; et in fine cujúsque Psalmi dicerétur: Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Ejus jussu sanctus Hierónymus novum testaméntum Græcæ fídei réddidit. Cum Ecclésiam rexísset annos decem et septem, menses duos, dies vigínti sex, et habuísset ordinatiónes quinque mense Decémbri, quibus creávit presbyteros trigínta unum, diáconos úndecim, epíscopos per divérsa loca sexagínta duos; virtúte, doctrína, ac prudéntia clarus, prope octogenárius, Theodósio senióre imperánte, obdormívit in Dómino: et via Ardeatína una cum matre et soróre sepúltus est in basílica, quam ipse ædificáverat. Illíus relíquiæ póstea translátæ sunt in ecclésiam sancti Lauréntii, ab ejus nómine in Dámaso vocátam.



Today is Thursday in the 2nd week of Advent, the 4th day infra Octavam Conceptionis Immaculatae, and it is the feast of Pope and Confessor Saint Damasus. His Mass is Si diligis me Simon Petre. At Le Barroux, the Sunday Mass Populus Sion ecce Dominus veniet, was sung, with the commemoration of the Holy Confessor.

At Saint-Eugène, Pater Thomas SJ is celebrating Holy Mass, the Mass Si diligis me Simon Petre with the commemorations of the Octave and of the Advent feria.

The Roman Martyrology today, for tomorrow December 12, the day before the Ides of December.

Introitus. Joann. 21, 15, 16 et 17. Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. Ps. 29, 2. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Damásum Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Oratio. Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti: quǽsumus; ut, qui ex morte ejúsdem Filii tui prævísa eam ab omni labe præservásti, nos quoque mundos ejus intercessióne ad te perveníre concédas. Per eúndem Dóminum.

Oratio. Excita, Dómine, corda nostra ad præparándas Unigéniti tui vias: ut, per ejus advéntum, purificátis tibi méntibus servire mereámur: Qui tecum.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
l. Petri 5, 1-4 et 10-11.
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, gloriae communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum appáruerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.

Graduale. Ps. 106, 32, 31. Exáltent eum in Ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum. ℣. Confiteántur Domino misericórdiæ ejus; et mirabília ejus fíliis hóminum.





Allelúja, allelúja. ℣. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 16, 13-19.
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, alii vero Jeremíam aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.

Offertorium. Jerem. 1, 9-10. Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et destruas, et ædífices et plantes.





Secreta. Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubique succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Secreta. Salutárem hóstiam, quam in sollemnitáte immaculatae Conceptiónis beátæ Vírginis Maríæ tibi, Dómine, offérimus, súscipe et præsta: ut, sicut illam tua grátia præveniénte ab omni labe immúnem profitémur; ita ejus intercessióne a culpis ómnibus liberémur. Per Dóminum.

Secreta. Placáre, quǽsumus, Dómine, humilitátis nostræ précibus et hóstiis: et, ubi nulla suppétunt suffrágia meritórum, tuis nobis succúrre præsídiis. Per Dóminum.

Præfatio Apostolorum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.





Postcommunio. Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

Postcommunio. Sacraménta quæ súmpsimus, Dómine, Deus noster: illíus in nobis culpæ vúlnera réparent; a qua immaculátam beatae Maríæ Conceptiónem singulári ter præservásti. Per Dóminum.

Postcommunio. Repléti cibo spirituális alimóniæ, súpplices te, Dómine, deprecámur: ut, hujus participatióne mystérii, dóceas nos terréna despícere et amáre cœléstia. Per Dóminum.


✠   ✠   ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matri




Comments