Dícite: pusillánimes, confortámini et nolíte timére: ecce, Deus noster véniet et salvábit nos...

Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti: quǽsumus; ut, qui ex morte ejúsdem Filii tui prævísa eam ab omni labe præservásti, nos quoque mundos ejus intercessióne ad te perveníre concédas. Per eúndem Dóminum.

Aurem tuam, quǽsumus, Dómine, précibus nostris accómmoda: et mentis nostræ ténebras, grátia tuæ visitatiónis illústra: Qui vivis.





De Isaía Prophéta
Isa 28:1-4, 5-12, 16-19
1 Væ corónæ supérbiæ, ébriis Ephraim, et flori decidénti, glóriæ exsultatiónis ejus, qui erant in vértice vallis pinguíssimæ, errántes a vino.
2 Ecce válidus et fortis Dóminus, sicut ímpetus grándinis: turbo confríngens, sicut ímpetus aquárum multárum inundántium, et emissárum super terram spatiósam.
3 Pédibus conculcábitur coróna supérbiæ ebriórum Ephraim.
4 Et erit flos décidens glóriæ exsultatiónis ejus, qui est super vérticem vallis píngujum, quasi temporáneum ante maturitátem autúmni: quod cum aspéxerit videns, statim ut manu tenúerit, devorábit illud.

5 In die illa erit Dóminus exercítuum coróna glóriæ, et sertum exsultatiónis resíduo pópuli sui;
6 Et spíritus judícii sedénti super judícium, et fortitúdo reverténtibus de bello ad portam.
7 Verum hi quoque præ vino nesciérunt, et præ ebrietáte erravérunt: sacérdos et prophéta nesciérunt præ ebrietáte, absórpti sunt a vino.
8 Omnes enim mensæ replétæ sunt vómitu sordiúmque, ita ut non esset ultra locus.
9 Quem docébit sciéntiam? et quem intellígere fáciet audítum? Ablactátos a lacte, avúlsos ab ubéribus.
10 Quia manda remánda, manda remánda, exspécta reexspécta, exspécta reexspécta, módicum ibi, módicum ibi.
11 In loquéla enim lábii, et lingua áltera loquétur ad pópulum istum.
12 Cui dixit: Hæc est réquies mea, refícite lassum: et hoc est meum refrigérium: et noluérunt audíre.

16 Idcírco hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego mittam in fundaméntis Sion lápidem, lápidem probátum, angulárem, pretiósum, in fundaménto fundátum. Qui credíderit, non festínet.
17 Et ponam in póndere judícium, et justítiam in mensúra: et subvértet grando spem mendácii, et protectiónem aquæ inundábunt.
18 Et delébitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inférno non stabit.
19 Quandocúmque pertransíerit, tollet vos, quóniam in mane dilúculo pertransíbit in die et in nocte: et tantúmmodo sola vexátio intelléctum dabit audítui.

R. Qui ventúrus est, véniet, et non tardábit: et jam non erit timor in fínibus nostris:
* Quóniam ipse est Salvátor noster.
V. Depónet omnes iniquitátes nostras, et proíciet in profúndum maris ómnia peccáta nostra.
R. Quóniam ipse est Salvátor noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quóniam ipse est Salvátor noster.

Today is Monday in the 3rd week of Advent and the Octave of the Immaculate Conception of the Most Blessed Virgin Mary; it is, otherwise, a feria. Yesterday's Mass, the Mass Gaudete in Domino semper iterum dico gaudete, is here

M l'Abbé Cuchet is celebrating Holy Mass at Saint-Eugène today, the Mass Gaudete in Domino semper iterum dico gaudete.

The Roman Martyrology for today, for tomorrow December 16, the 17th day before the Kalends of January.


✠   ✠   ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.


Laus Deo Virginique Matri





Comments