Proptérea dico vobis: Omnia quæcúmque orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et evénient vobis...

Deus, qui in purissimo corde beatae Gertrudis Virginis tuae jucundam tibi habitationem praeparasti: ejus meritis et intercessione cordis nostri maculas clementer absterge; ut digna divinae majestatis tuae habitatio effici mereatur. Per Dominum.

Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Gregorii Confessóris tui atque Pontíficis veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum.







Today is Monday in the 23rd week post Pentecosten, the 3rd of November, and it is the feast of the Confessor and Bishop Saint Gregory Thaumaturgus, the 'Worker of Wonders'. His Mass is Statuit ei Dominus testamentum pacis, with a proper Gospel lesson; it is infra

At Le Barroux, it is the feast of the Virgin Saint Gertrude the Great. There is a Mass in the 1923 Benedictine Proprium, Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam, but the page begins by specifying Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, the Mihi autem adhaerere being 'conceded to some monasteries by the Holy See'. I cannot recall which one was sung at Le Barroux in past years; Dilexisti, I am guessing, but will have to wait to see. Mihi autem adhaerere Deo bonum est. But it remains to be seen if the orations are altered. They were not. 

None of the scores of the Mass parts from the 1923 Proprium are at Gregobase.  

M l'Abbé Cuchet is celebrating Holy Mass at Saint-Eugène today, the Mass Statuit ei Dominus of the Holy Confessor.

Introitus. 
Ps. 72, 28. Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion. Ps. 72, 1. Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde. V. Gloria Patri.

Kyrie, Gloria.

Oratio. Deus, qui in purissimo corde beatae Gertrudis Virginis tuae jucundam tibi habitationem praeparasti: ejus meritis et intercessione cordis nostri maculas clementer absterge; ut digna divinae majestatis tuae habitatio effici mereatur. Per Dominum.

Lectio libri Sapientiae. 
Cant. 2, 1-10.
Ego flos campi et lilium convallium. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem. Fulcite me floribus, stipite me malis: quia amore langueo. Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Adjuro vos, filiae Jeriisalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. En dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.

Graduale. Ps. 30, 8. Quoniam respexisti humilitatem meam, salvasti de necessitatibus animam meam. V. Ibid., 22. Benedictus Dominus: quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.

Alleluja, alleluja. V. Ibid., 25. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. Alleluja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 25, 1-13.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Simile erit regnum cœlórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Horam autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines illæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, aperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.

Offertorium Ps. 100, 6. Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum: ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.

Secreta. Sanctifica, quaesumus Domine Deus, haec munera, quae in solemnitate beatae Gertrudis Virginis offerimus: ut per ea vita nostra inter adversa et prospera salubriter dirigatur. Per Dominum. 

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. 
Ps. 23, 4. Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam.

Postcommunio. Sacris muneribus refectos illo nos igne, quaesumus Domine, Spiritus Sanctus inflammet: quem Dominus noster Jesus Christus misit in terram, et in corde beatae Gertrudis voluit vehementer accendi: Qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus.


✠   ✠   ✠


The Mass Statuit ei Dominus of the Holy Confessor.

Introitus. Eccli. 45, 30. Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. Ps. 131, 1. Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Gregorii Confessóris tui atque Pontíficis veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 44, 16-27; 45, 3-20. Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invenit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.

Graduale. Eccli. 44, 16. Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. ℣. Ibid., 20. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.





Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 109, 4. Tu es sacérdos in aeternum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.
Marc. 11, 22-24.
In illo témpore: Respóndens Jesus discípulis suis, ait illis: Habéte fidem Dei. Amen, dico vobis, quia, quicúmque díxerit huic monti: Tóllere et míttere in mare, et non hæsitáverit in corde suo, sed credíderit, quia, quodcúmque díxerit, fiat, fiet ei. Proptérea dico vobis: Omnia quæcúmque orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et evénient vobis.

Offertorium. Ps. 88, 21-22. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.





Secreta. Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficant: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.





Postcommunio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Gregorio Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.


✠   ✠   ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.


Laus Deo Virginique Matri




Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Saint-Eugène-Sainte-Cécile




Comments