Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris: concéde, quǽsumus; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eumdem Dominum.
Deus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cuius commemoratiónem cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus. Per Dóminum.
Deus, qui beáto Petro Apóstolo tuo, collátis clávibus regni Cœléstis, ligándi atque solvéndi pontifícium tradidísti: concéde; ut, intercessiónis ejus auxílio, a peccatórum nostrórum néxibus liberémur. Qui vivis.
Deus, qui pópulis tuis indulgéntia cónsulis et amóre domináris: da spíritum sapiéntiæ, suffragántibus méritis Antístitum Ecclésiæ tuæ, quibus dedísti regímen disciplínæ; ut de proféctu sanctárum óvium fiant gáudia ætérna pastórum. Per Dóminum.
Today is Friday within the 3rd week post Pentecosten and the Octave of the Most Sacred Heart of Our Lord Jesus Christ. It is also the 6th day within the Octave of the Holy Apostles Peter and Paul. At Le Barroux and at Saint-Eugène Cogitationes Cordis eius, the Mass of the Most Sacred Heart, will be celebrated with, at Saint-E. (so says the parish bulletin), the commemoration of the feast of All the Holy Sovereign Pontiffs. This is of course in fact because it is the First Friday of the month and not propter Octavam but in these latter days 'we take what we can get'.
Introitus. Ps. 49, 5-6 et 7. Congregáte illi Sanctos eius, qui ordinavérunt testaméntum eius super sacrifícia. Et annuntiábunt cæli iustítiam eius: quia Deus tuus ego sum. Ps. ibid., 1. Deus deórum Dóminus locútus est: et vocávit terram. V. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui pópulis tuis indulgéntia cónsulis et amóre domináris: da spíritum sapiéntiæ, suffragántibus méritis Antístitum Ecclésiæ tuæ, quibus dedísti regímen disciplínæ; ut de proféctu sanctárum óvium fiant gáudia ætérna pastórum. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Hebr. 13, 7-17.
Fratres: Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei: quorum intuéntes éxitum conversatiónis, imitámini fidem. Iesus Christus heri et hódie: ipse et in sǽcula. Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci. Optimum est enim grátia stabilíre cor, non escis, quæ non profuérunt ambulántibus in eis. Habémus altáre, de quo édere non habent potestátem, qui tabernáculo desérviunt. Quorum enim animálium infértur sanguis pro peccáto in Sancta per pontíficem, horum córpora cremántur extra castra. Propter quod et Iesus, ut sanctífica rei per suum sánguinem pópulum, extra portam passus est. Exeámus ígitur ad eum extra castra, impropérium eius portántes. Non enim habémus hic manéntem civitátem, sed futúram inquírimus. Per ipsum ergo offerámus hóstiam laudis semper Deo, idest fructum labiórum confiténtium nómini eius. Beneficéntiæ autem et communiónis nolíte oblivísci : tálibus enim hóstiis promerétur Deus. Obœdíte præpósitis vestris et subiacéte eis. Ipsi enim pervígilant, quasi ratiónem pro animábus vestris redditúri.
Graduale. Ps. 131, 16-17. Sacerdótes eius índuam salutári: et sancti eius exsultatióne exsultábunt. V. Illuc prodúcam cornu David: parávi lucérnam Christo meo.
Allelúia, allelúia. V. Ps. 109, 4. Iurávit Dóminus, et non poenitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúia.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secundum Matthǽum.
Matth. 16, 13-19.
In illo témpore: Venit Iesus in partes Cæsaréæ Philippi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Ioánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Ieremíam aut unum ex Prophétis. Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Iesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cælórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cælis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.
Offertorium. Ps. 88, 21-22. Invéni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.
Secreta. Unigéniti Fílii tui, quam tibi, Deus, Pater omnípotens, in honórem sanctórum Pontíficum offérimus, immaculáta hóstia, prosit nobis ad medélam percipiéndam. Per eúndem Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu eius.
Postcommunio. Da, quǽsumus, Dómine, fidélibus pópulis: sanctórum Pontíficum tuórum semper veneratióne lætári; et eórum perpétua supplicatióne muníri. Per Dóminum.
Comments
Post a Comment