Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris: concéde, quǽsumus; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eúndem Dóminum.
Deus, qui præséntem diem honorábilem nobis in beáti Joánnis nativitáte fecísti: da pópulis tuis spirituálium grátiam gaudiórum; et ómnium fidélium mentes dirige in viam salútis ætérnæ. Per Dóminum.
Sancti nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum: quia numquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuæ dilectiónis instítuis. Per Dóminum.
Today is the feast of the Most Sacred Heart of Our Lord Jesus Christ, on the Friday after the Octave of Corpus Christi, this year of the 2nd week post Pentecosten; it is the 4th day infra Octavam Nativitatis Sancti Ioannis Baptistae. The Mass is Cogitationes Cordis eius in generatione et generationem. The Liturgia page is here, and the libellus for Holy Mass here.
Introitus. Ps. 32, 11 et 19. Cogitatiónes Cordis ejus in generatióne et generatiónem: ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame. Ps. ibid., 1. Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris: concéde, quǽsumus; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eúndem Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 3, 8 19.
Fratres: Mihi, ómnium sanctórum mínimo, data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit: ut innotéscat principátibus et potestátibus in cœléstibus per Ecclésiam multifórmis sapiéntia Dei, secúndum præfinitiónem sæculórum, quam fecit in Christo Jesu, Dómino nostro, in quo habémus fidúciam et accéssum in confidéntia per fidem ejus. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cœlis ei in terra nominátur, ut det vobis, secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem, Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti, ut póssitis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.
Graduale. Ps. 24, 8-9. Dulcis et rectus Dóminus: propter hoc legem dabit delinquéntibus in via. ℣. Díriget mansúetos in judício, docébit mites vias suas.
Allelúja, allelúja. ℣. Matth. 11, 29. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis Corde, et inveniétis réquiem animábus vestris. Allelúja.
FAS sit, Christe, mystéria
Amóris tui pándere;
Fas sit alta sacrária
Cordis tui detégere.
Hic puræ mentes háuriunt
Ætérnæ fontes grátiæ;
Abscónditos repériunt
Thesáuros sapiéntiæ.
TEMPLVM in penetrálibus
Sibímet Numen cónsecrat,
In quo votis perénnibus
Paréntem Natus óbsecrat.
Ardet altári médio
Agnus replétus grátia:
Hic ámoris incéndio
Jugis litátur hóstia.DATVR vita, patet via;
Apéritur et véritas,
Qua nobis et fit pérvia,
Et gustátur felícitas.
Qui sítitis justítiam,
Rebus spretis fallácibus,
Plenam hauríte grátiam
De Cordis Christi fóntibus.
HIC floret innocéntia,
Hic inflammátur cáritas,
Hic reis datur vénia,
Hic sanátur infírmitas.
Hic casta spirant lília
Quibus nitéscunt Vírgines;
Hic únguntur ad prælia
Mox coronándi púgiles.
TERRÆ cedant divítiæ,
Mundi cedant inánia:
Nostræ Christus delíciæ,
Nobis Christus est ómnia.
Castis amícum méntibus,
Jesu Cor amantíssimum,
Puris amándum córdibus,
In corde regnet ómnium.
JESV, qui, lux de lúmine,
Plenus es sapiéntia,
De Cordis plenitúdine
Da fluat in nos grátia.
Qui candor es, fac méntibus
Lux una nostris fúlgeas:
Qui cáritas es, córdibus
Ignis consúmens árdeas.
Amen.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joannem.
Joann 19, 11-37.
In illo témpore: Judǽi (quóniam Parascéve erat), ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura et alteríus, qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus. Et ille scit quia vera dicit, ut et vos credátis. Facta sunt enim hæc ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo. Et íterum alia Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt.
Credo.
Offertorium. Ps. 68, 21. Impropérium exspectávi Cor meum et misériam: et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non invéni.
Joann 19, 11-37.
In illo témpore: Judǽi (quóniam Parascéve erat), ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura et alteríus, qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus. Et ille scit quia vera dicit, ut et vos credátis. Facta sunt enim hæc ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo. Et íterum alia Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt.
Credo.
Offertorium. Ps. 68, 21. Impropérium exspectávi Cor meum et misériam: et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non invéni.
Secreta. Réspice, quǽsumus, Dómine, ad ineffábilem Cordis dilécti Fílii tui caritátem: ut quod offérimus sit tibi munus accéptum et nostrórum expiátio delictórum. Per eúndem Dóminum.
Præfatio de Sacratissimo Corde.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus; Qui Unigénitum tuum in cruce pendéntem láncea mílitis transfígi voluísti, ut apértum Cor, divínæ largitátis sacrárium, torréntes nobis fúnderet miseratiónis et grátiæ, et
quod amóre nostri flagráre numquam déstitit, piis esset réquies et pœniténtibus patéret salútis refúgium. Et ideo cum Angelis et Archángelis, cum
Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriae tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Joann. 19, 34. Unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.
Postcommunio. Prǽbeant nobis, Dómine Jesu, divínum tua sancta fervórem: quo dulcíssimi Cordis tui suavitáte percépta; discamus terréna despícere, et amáre cœléstia: Qui vivis et regnas.
Kyrie, eleison
R. Kyrie, eleison.
Christe, eleison
R. Christe, eleison.
Kyrie, eleison
R. Kyrie, eleison.
Christe, audi nos
R. Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
R. Christe, exaudi nos.
Pater de caelis, Deus,
R. miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus,
R. miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus,
R. miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, Filii Patris aeterni,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, in sinu Virginis Matris a Spiritu Sancto formatum,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, Verbo Dei substantialiter unitum,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, maiestatis infinitae,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, templum Dei sanctum,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, tabernaculum Altissimi,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, domus Dei et porta caeli,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, fornax ardens caritatis,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, iustitiae et amoris receptaculum,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, bonitate et amore plenum,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, virtutum omnium abyssus,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, omni laude dignissimum,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, rex et centrum omnium cordium,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, in quo Pater sibi bene complacuit,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, de cuius plenitudine omnes nos accepimus,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, desiderium collium aeternorum,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, patiens et multae misericordiae,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, dives in omnes qui invocant te,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, fons vitae et sanctitatis,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, propitiatio pro peccatis nostris,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, saturatum opprobriis,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, attritum propter scelera nostra,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, usque ad mortem oboediens factum,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, lancea perforatum,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, fons totius consolationis,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, vita et resurrectio nostra,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, pax et reconciliatio nostra,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, victima peccatorum,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, salus in te sperantium,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, spes in te morientium,
R. miserere nobis.
Cor Iesu, deliciae Sanctorum omnium,
R. miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. miserere nobis, Domine.
V. Iesu, mitis et humilis Corde,
R. Fac cor nostrum secundum Cor tuum.
Omnipotens sempiterne Deus, respice in Cor dilectissimi Filii tui et in laudes et satisfactiones, quas in nomine peccatorum tibi persolvit, iisque misericordiam tuam petentibus, tu veniam concede placatus in nomine eiusdem Filii tui Iesu Christi: Qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum. R. Amen.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibusresurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri
Comments
Post a Comment