Feci judícium et justítiam, Dómine, non calumniéntur mihi supérbi: ad ómnia mandáta tua dirigébar, omnem viam iniquitátis ódio hábui...

Preces populi tui supplicantis, quaesumus. Domine, propitius respice: et intercessione beati Leonis, Confessoris tui atque Pontificis, cujus hodie sollemnia colimus, flagella tuae iracundiae, quae pro peccatis nostris meremur, averte. Per Dominum.

Deus, qui nos beáti Aléxii Confessóris tui ánnua sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, étiam actiónes imitémur. Per Dóminum.








T
oday is Thursday in the 5th week post Pentecosten and, in the Missale Romanum, it is the feast of the Confessor Saint Alexius, whose Mass is Os iusti meditabitur sapientiam

At Saint-Eugène, Pater Thomas SJ is celebrating Holy Mass today; he is vested in red, so probably he is saying the Mass of the Holy Carmelite Martyrs, too-- whichever that may prove to be. Indeed; the Mass is Deus meus impolluta via eius, of the Holy Martyrs; this must be the proper Mass for the feast, whether conceded to the Carmelites or to France, eh, or to both. He is adding the commemoration of the Holy Confessor.

Saturday morning, 19 July. I realised yesterday that the Mass Deus meus impolluta via eius is from the Proprium plurium Virginum that was added to the Missale in the first half of the 20th century, to the supplementum pro aliquibus locis. Whether the orations were from that Mass, adapted to the day's feast, or were from a different source remains unknown to me.

Introitus. Ps. 17, 31. Deus meus, impolluta via eius: eloquia Domini igne examinata: protector est omnium sperantium in se. Ps. ibid., 2-3. Diligam te, Domine, fortitudo mea: Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. V. Gloria Patri. 





Tsk; I had intended to try copying the other parts of the Mass, too, but then this and that came up and I was distracted; the video-recordings of the daily Masses aren't archived so unless one does one's fussing about during or immediately after a Mass one is out of luck.
 

Kyrie, Gloria.

Oratio. Da nobis, quǽsumus, Dómine, Deus noster, beatárum N. et N. Vírginum et Mártyrum tuárum palmas incessábili devotióne venerári: ut, quas digna mente celebráre non póssumus, humílibus saltem frequentémus obséquiis. Per Dóminum.

Alia Oratio. Omnípotens sempitérne Deus, qui beátas N. et N. virginitátis et martýrii glória decorásti: da nobis eárum précibus ita córporis et mentis serváre puritátem; ut nec blandítiis carnis nec malórum acerbitáte vincámur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
2. Cor. 4, 6-11 et 16-17.
Fratres: Deus illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Christi Jesu. Habémus autem thesáurum istum in vasis fictílibus: ut sublímitas sit virtútis Dei, et non ex nobis. In ómnibus tribulatiónem pátimur, sed non angustiámur: aporiámur, sed non destitúimur: persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur: dejícimur, sed non perímus: semper mortificatiónem Jesu in córpore nostro circumferéntes, ut et vita Jesu manifestétur in corpóribus nostris. Semper enim nos, qui vívimus, in mortem trádimur propter Jesum: ut ei vita Jesu manifestétur in carne nostra mortáli. Propter quod non defícimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpátur: tamen is, qui intus est, renovátur de die in diem. Id enim, quod in præsénti est momentáneum et leve tribulatiónis nostræ, supra modum in sublimitáte ætérnum glóriæ pondus operátur in nobis.

Graduale. Ps. 43, 8-9. Salvásti enim nos, Deus, de affligéntibus nos: et odiéntes nos confudísti. ℣. In Deo laudábimur tota die: et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Allelúja, allelúja. ℣. Apoc. 12, 11. Vicérunt dracónem propter sánguinem Agni, et propter verbum testimónii sui. Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 13, 44-52.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Iterum símile est regnum cœlórum sagénse, missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.

Offertorium. Ps. 88, 16-17. Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, et in nómine tuo exsultábunt tota die: et in justítia tua exaltabúntur.

Secreta. Inténde, quǽsumus, Dómine, múnera altáribus tuis pro beatárum Vírginum et Mártyrum tuárum N. et N. honóre propósita: ut, sicut per hæc sacra mystéria illis glóriam contulísti, ita nobis indulgéntiam largiáris. Per Dóminum.

Alia Secreta. Hóstia nómini tuo, Dómine, reverenter exhíbita, glorióso beatárum Vírginum et Mártyrum tuárum N. et N. suffrágio commendétur: quæ se tibi gratas pudóris et fídei victimas immolárunt. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Matth. 25, 4 et 6. Prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei.

Postcommunio. Præsta nobis, quǽsumus, Dómine, intercedéntibus beátis Virgínibus et Martýribus tuis N. et N., ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.

Alia Postcommunio. Cœléstia sacraménta, quǽsumus, Dómine, suffragántibus beátis Virgínibus et Martýribus tuis N. et N., sua nos virtúte commúniant: ut, quarum pie venerámur in fídei confessióne victóriam, imitémur in morum puritáte constántiam. Per Dóminum.


✠      ✠      ✠



At Le Barroux, the feast of the Confessor Pope Saint Leo IV, a Benedictine whose Mass is proper in their Missale, is celebrated (I can never keep straight what is meant in the ordo, that the Sunday Mass will be sung with commemoration of the Holy Confessor or if it will be the proper Mass of the Holy Saint). In fact, the Mass sung was, of the feast of the Holy Carmelite Martyrs of Compiègne (and here and here). I shall try to note its proper parts; Introibo.fr is of no help today. The feast of Pope Saint Leo IV was commemorated. 

Introitus. Ps. 118, 95-96. Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. Ps. ibid., 1. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.

Oratio. Preces populi tui supplicantis, quaesumus. Domine, propitius respice: et intercessione beati Leonis, Confessoris tui atque Pontificis, cujus hodie sollemnia colimus, flagella tuae iracundiae, quae pro peccatis nostris meremur, averte. Per Dominum.

The lesson was from one of the Apostle's Epistles to the Corinthians.

Graduale. Ps. 45, 6 et 5. Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur. ℣. Flúminis ímpetus laetificat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.





Alleluia, allelúja. ℣. Hæc est Virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 13, 44-52.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Iterum símile est regnum cœlórum sagénse, missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.

Offertorium. Ps. 44. 3. Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.





Secreta.

Secreta. Sancti tui, quaesumus, Domino, nos ubique laetificent: ut, dum eorum merita recolimus, patrocinia sentiamus. Per Dominum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Ps. 118, 121, 122 et 128. Feci judícium et justítiam, Dómine, non calumniéntur mihi supérbi: ad ómnia mandáta tua dirigébar, omnem viam iniquitátis ódio hábui.





Postcommunio. 

Postcommunio. Praesta, quaesumus, omnipotens Deus: ut de perceptis muneribus gratias exhibentes, intercedente beato Leone Confessore tuo atque Pontifice, beneficia potiora sumamus. Per Dominum.


✠      ✠      ✠



The Mass of the Holy Confessor Saint Alexius.

Introitus. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. V. Glória Patri.

Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui nos beáti Aléxii Confessóris tui ánnua sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, étiam actiónes imitémur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.
1 Tim. 6, 6-12.
Caríssime: Est quæstus magnus píetas cum sufficiéntia. Nihil enim intúlimus in hunc mundum: haud dúbium, quod nec auférre quid póssumus. Habéntes autem aliménta, et quibus tegámur, his conténtisimus. Nam qui volunt dívites fíeri, incídunt in tentatiónem et in láqueum diáboli, et desidéria multa inutília et nocíva: quæ mergunt hómines in intéritum et perditiónem. Radix enim ómnium malórum est cupíditas: quam quidam appeténtes, erravérunt a fide, et inseruérunt se dolóribus multis. Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectáre vero justítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam.

Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. V. Ibid., 3. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.

Allelúja, allelúja. V. Jac. 1, 12. Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 19, 27-29.
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidebit.

Offertorium. Ps. 88, 25. Veritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.

Secreta. Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuorum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Matth. 24, 46-47. Beátus servus, quem, cum venerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum.

Postcommunio. Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.



✠      ✠      ✠



Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.




Laus Deo Virginique Matri








Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Saint-Eugène-Sainte-Cécile

Comments