Verbum caro, panem verum Verbo carnem éfficit: fitque sanguis Christi merum: et si sensus déficit, ad firmándum cor sincérum sola fides súfficit...
Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti: tríbue, quǽsumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári; ut redemptiónis tuæ fructum in nobis júgiter sentiámus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Deus, qui præséntem diem honorábilem nobis in beáti Joánnis nativitáte fecísti: da pópulis tuis spirituálium grátiam gaudiórum; et ómnium fidélium mentes dirige in viam salútis ætérnæ. Per Dóminum.
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos gemináta laetitia hodiérnæ festivitátis excípiat, quæ de beatórum Joánnis et Pauli glorificatióne procédit; quos eadem fides et pássio vere fecit esse germános. Per Dóminum.
Sancti nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum: quia numquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuæ dilectiónis instítuis. Per Dóminum.
This is just as well, since at Le Barroux the monks are singing Multae tribulationes iustorum.
Pater Thomas SJ is indeed celebrating the Holy Martyrs in the Mass Multae tribulationes iustorum.
Introitus. Ps. 33, 20-21. Multæ tribulationes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custodit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur. Ps. ib., 2. Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. V. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos gemináta laetitia hodiérnæ festivitátis excípiat, quæ de beatórum Joánnis et Pauli glorificatióne procédit; quos eadem fides et pássio vere fecit esse germános. Per Dóminum.
Oratio.
Oratio.
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 44, 10-15.
Hi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt: cum semine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: et fílii eórum propter illos usque
in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.
Graduale. Ps. 132, 1-2. Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum! V. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 1-8.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicántur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amicis meis: Ne terreámini ab hjs, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui, postquam cecíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.
Offertorium. Ps. 5, 12-13. Gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum, quóniam tu, Dómine, benedíces justo: Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti nos.
Secreta. Hóstias tibi, Dómine, sanctórum Martyrum tuórum Joánnis et Pauli dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.
Secreta.
Secreta.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Sap. 3, 4, 5 et 6. Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentavit eos: tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.
Postcommunio. Súmpsimus, Dómine, sanctórum Martyrum tuórum Joánnis et Pauli sollémnia celebrántes, sacraménta cœléstia: præsta, quǽsumus; ut, quod temporáliter gérimus, ætérnis gáudiis consequámur. Per Dóminum.
Postcommunio.

Allelúja, allelúja. V. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.

✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibusresurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri
Comments
Post a Comment