Noli me tángere, nondum enim ascéndi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascéndo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum...
Deus, qui diversitátem géntium in confessióne tui nóminis adunásti: da, ut renátis fonte baptísmatis una sit fides méntium, et píetas actiónum. Per Dóminum.
Today is Thursday in Albis, the 5th day infra Octavam Paschae. The Mass is Victricem manum tuam Domine. The livret for Holy Mass at Saint-Eugène is here. I managed to scratch my right eye when I woke at 0300; while the discomfort (and flow of tears) are much diminished at this point (close to 0730) the vision remains rather blurry-- so I have a decent excuse for whatever typing and other mistakes are here today.
Pater Jean-François Thomas SJ is the celebrant of Holy Mass at Saint-Eugène today. Dr Ratovondrahety at the organ has been wonderful during this Easter Week.
Statio ad Ss. duodecim Apostolos
Introitus. Sap. 10, 20-21. Victrícem manum tuam, Dómine, laudavérunt páriter, allelúja: quia sapiéntia apéruit os mutum, et linguas infántium fecit disértas, allelúja, allelúja. Ps. 97, 1. Cantate Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui diversitátem géntium in confessióne tui nóminis adunásti: da, ut renátis fonte baptísmatis una sit fides méntium, et píetas actiónum. Per Dóminum.
Léctio Actuum Apostolorum.
Act. 8, 26-40.
In diébus illis: Angelus Dómini locútus est ad Philíppum, dicens: Surge et vade contra meridiánum ad viam, quæ descéndit ab Jerúsalem in Gazam: hæc est desérta. Et surgens ábiit. Et ecce, vir Æthiops eunúchus, potens Candácis regínæ Æthíopum, qui erat super omnes gazas [pecunia regia, quam gazam Persae vocant, Curt. 3, 13, 4; 5, 1, 3; 5, 6, 5 al.] ejus, vénerat adoráre in Jerúsalem: et revertebátur sedens super currum suum, legénsque Isaíam Prophétam. Dixit autem Spíritus Philíppo: Accéde et adjúnge te ad currum istum. Accúrrens autem Philíppus, audívit eum legéntem Isaíam Prophétam, et dixit: Putásne, intéllegis, quæ legis? Qui ait: Et quómodo possum, si non áliquis osténderít mihi? Rogavítque Philíppum, ut ascénderet et sedéret secum. Locus autem Scriptúræ, quam legébat, erat hic: Tamquam ovis ad occisiónem ductus est: et sicut agnus coram tondénte se, sine voce, sic non apéruit os suum. In humilitáte judícium ejus sub látum est. Generatiónem ejus quis enarrábit, quóniam tollétur de terra vita ejus? Respóndens autem eunúchus Philíppo, dixit: Obsecro te, de quo Prophéta dicit hoc? de se, an de álio áliquo? Apériens autem Philíppus os suum, et incípiens a Scriptúra ista, evangelizávit illi Jesum. Et dum irent per viam, venérunt ad quandam aquam: et ait eunúchus: Ecce aqua, quid próhibet me baptizári? Dixit autem Philíppus: Si credis ex toto corde, licet. Et respóndens, ait: Credo, Fílium Dei esse Jesum Christum. Et jussit stare currum: et descendérunt utérque in aquam, Philíppus et eunúchus, et baptizávit eum. Cum autem ascendíssent de aqua, Spíritus Dómini rápuit Philippum, et ámplius non vidit eum eunúchus. Ibat autem per viam suam gaudens. Philíppus autem invéntus est in Azóto, et pertránsiens evangelizábat civitátibus cunctis (donec veniret Cæsaréam) nomen Dómini Jesu Christi.
Graduale. Ps. 117, 24 et 22-23. Hæc dies, quam fecit Dominus: exsultémus et lætémur in ea. ℣. Lápidem, quem reprobaverunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli: a Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris.
Víctimæ pascháli laudes ímmolent Christiáni.Agnus rédemit oves: Christus ínnocens Patri reconciliávit peccatóres.Mors et vita duéllo conflixére mirándo: dux vitæ mórtuus regnat vivus.Dic nobis, María, quid vidísti in via?Sepúlcrum Christi vivéntis et glóriam vidi resurgéntis.Angélicos testes, sudárium et vestes.Surréxit Christus, spes mea: præcédet vos in Galilǽam.Scimus Christum surrexísse a mórtuis vere: tu nobis, victor Rex, miserére.Amen. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 20, 11-18.
In illo témpore: María stabat ad monuméntum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinávit se et prospéxit in monuméntum: et vidit duos Angelos in albis, sedéntes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi pósitum fúerat corpus Jesu. Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulérunt Dóminum meum: et néscio, ubi posuérunt eum. Hæc cum dixísset, convérsa est retrórsum, et vidit Jesum stantem: et non sciébat, quia Jesus est. Dicit ei Jesus: Múlier, quid ploras? quem quæris? Illa exístimans, quia hortulánus esset, dicit ei: Dómine, si tu sustulísti eum, dícito mihi, ubi posuísti eum: et ego eum tollam. Dicit ei Jesus: María. Convérsa illa, dicit ei: Rabbóni (quod dícitur Magíster). Dicit ei Jesus: Noli me tángere, nondum enim ascéndi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascéndo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Venit María Magdaléne annúntians discípulis: Quia vidi Dóminum, et hæc dixit mihi.
Credo.
Offertorium. Exodi 13, 5. In die solemnitátis vestræ, dicit Dóminus, indúcam vos in terram fluéntem lac et mel, allelúja.

Secreta. Súscipe, quǽsumus, Dómine, múnera populórum tuórum propítius: ut, confessióne tui nóminis et baptísmate renováti, sempitérnam beatitúdinem consequántur. Per Dóminum.
Præfatio, Communicantes et Hanc igitur, ut in die Paschae.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed in hac potíssimum die gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit. Et ideo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriae tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. 1. Petri 2, 9. Pópulus acquisitiónis, annuntiáte virtútes ejus, allelúja: qui vos de ténebris vocávit in admirábile lumen suum, allelúja.
LDVM
Comments
Post a Comment