Et dixit Jesus centurióni: vade, et, sicut credidísti, fiat tibi. Et sanátus est puer in illa hora...
Today is Thursday post Cineres, that is Thursday post Quinquagesimam. The Mass in the Missale Romanum for today is Dum clamarem ad Dominum and it is that Mass which was sung at Le Barroux and which will be presumably be celebrated at Saint-Eugène. Dr DiPippo has written an interesting post about today's Mass at New Liturgical Movement.
Pater Thomas SJ is celebrating Holy Mass at Saint-Eugène today. He is requiring the server's assistance on the steps at the altar, alas.
Kyrie.
Oratio. Deus, qui culpa offénderis, pæniténtia placáris: preces pópuli tui supplicántis propítius réspice; et flagélla tuæ iracúndiæ, quæ pro peccátis nostris merémur, avérte. Per Dóminum.
Léctio Isaíæ Prophétæ.
Is. 38, 1-6.
In diébus illis: Ægrotávit Ezechías usque ad mortem: et introívit ad eum Isaías fílius Amos Prophéta, et dixit ei: Hæc dicit Dóminus: Dispóne dómui tuæ, quia moriéris tu, et non vives. Et convértit Ezechías fáciem suam ad paríetem, et orávit ad Dóminum, et dixit: Obsecro, Dómine, meménto, quæso, quómodo ambuláverim coram te in veritáte et in corde perfécto, et, quod bonum est in óculis tuis, fécerim. Et flevit Ezechías fletu magno. Et factum est verbum Dómini ad Isaíam, dicens: Vade, et dic Ezechíæ: Hæc dicit Dóminus, Deus David patris tui: Audívi oratiónem tuam, et vidi lácrimas tuas: ecce, ego adjíciam super dies tuos quíndecim annos: et de manu regis Assyriórum éruam te et civitátem istam, et prótegam eam, ait Dóminus omnípotens.
Graduale. Ps. 54, 23, 17, 18 et 19. Jacta cogitátum tuum in Dómino, et ipse te enútriet. V. Dum clamárem ad Dóminum, exaudívit vocem meam ab his, qui appropínquant mihi.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 8, 5-13.
In illo témpore: Cum introísset Jesus Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio, rogans eum, et dicens: Dómine, puer meus jacet in domo paralýticus, et male torquétur. Et ait illi Jesus: Ego véniam et curábo eum. Et respóndens centúrio, ait: Dómine,non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestáte constitútus, habens sub me mílites, et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Audiens autem Jesus, mirátus est, et sequéntibus se dixit: Amen, dico vobis, non invéni tantam fidem in Israël. Dico autem vobis, quod multi ab Oriénte et Occidénte venient, et recúmbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cœlórum: fílii autem regni ejiciéntur in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium. Et dixit Jesus centurióni: Vade, et, sicut credidísti, fiat tibi. Et sanátus est puer in illa hora.
Offertorium. Ps. 24, 1-3. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
Secreta. Sacrifíciis præséntibus, Dómine, quǽsumus, intende placátus: ut et devotióni nostræ profíciant et salúti. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Ps. 50, 21. Acceptábis sacrifícium justítiæ, oblatiónes et holocáusta, super altáre tuum, Dómine.
Postcommunio. Cœléstis doni benedictióne percépta: súpplices te, Deus omnípotens, deprecámur; ut hoc idem nobis et sacraménti causa sit et salútis. Per Dóminum.
Oratio super populum. Humiliáte cápita vestra Deo. Parce, Dómine, parce populo tuo: ut, dignis flagellatiónibus castigátus, in tua miseratióne respíret. Per Dóminum.
Statio ad S. Georgium
Introitus. Ps. 54, 17, 19, 20 et 23, 1. Dum clamárem ad Dóminum, exaudívit vocem meam ab his, qui appropínquant mihi, et humiliávit eos, qui est ante sǽcula et manet in ætérnum: jacta cogitátum tuum in Dómino, et ipse te enútriet. Ps. ibid., 2-3. Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: inténde mihi et exáudi me. ℣. Glória Patri.
Kyrie.
Oratio. Deus, qui culpa offénderis, pæniténtia placáris: preces pópuli tui supplicántis propítius réspice; et flagélla tuæ iracúndiæ, quæ pro peccátis nostris merémur, avérte. Per Dóminum.
Léctio Isaíæ Prophétæ.
Is. 38, 1-6.
In diébus illis: Ægrotávit Ezechías usque ad mortem: et introívit ad eum Isaías fílius Amos Prophéta, et dixit ei: Hæc dicit Dóminus: Dispóne dómui tuæ, quia moriéris tu, et non vives. Et convértit Ezechías fáciem suam ad paríetem, et orávit ad Dóminum, et dixit: Obsecro, Dómine, meménto, quæso, quómodo ambuláverim coram te in veritáte et in corde perfécto, et, quod bonum est in óculis tuis, fécerim. Et flevit Ezechías fletu magno. Et factum est verbum Dómini ad Isaíam, dicens: Vade, et dic Ezechíæ: Hæc dicit Dóminus, Deus David patris tui: Audívi oratiónem tuam, et vidi lácrimas tuas: ecce, ego adjíciam super dies tuos quíndecim annos: et de manu regis Assyriórum éruam te et civitátem istam, et prótegam eam, ait Dóminus omnípotens.
Graduale. Ps. 54, 23, 17, 18 et 19. Jacta cogitátum tuum in Dómino, et ipse te enútriet. V. Dum clamárem ad Dóminum, exaudívit vocem meam ab his, qui appropínquant mihi.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 8, 5-13.
In illo témpore: Cum introísset Jesus Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio, rogans eum, et dicens: Dómine, puer meus jacet in domo paralýticus, et male torquétur. Et ait illi Jesus: Ego véniam et curábo eum. Et respóndens centúrio, ait: Dómine,non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestáte constitútus, habens sub me mílites, et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Audiens autem Jesus, mirátus est, et sequéntibus se dixit: Amen, dico vobis, non invéni tantam fidem in Israël. Dico autem vobis, quod multi ab Oriénte et Occidénte venient, et recúmbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cœlórum: fílii autem regni ejiciéntur in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium. Et dixit Jesus centurióni: Vade, et, sicut credidísti, fiat tibi. Et sanátus est puer in illa hora.
Offertorium. Ps. 24, 1-3. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
Secreta. Sacrifíciis præséntibus, Dómine, quǽsumus, intende placátus: ut et devotióni nostræ profíciant et salúti. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Ps. 50, 21. Acceptábis sacrifícium justítiæ, oblatiónes et holocáusta, super altáre tuum, Dómine.
Postcommunio. Cœléstis doni benedictióne percépta: súpplices te, Deus omnípotens, deprecámur; ut hoc idem nobis et sacraménti causa sit et salútis. Per Dóminum.
Oratio super populum. Humiliáte cápita vestra Deo. Parce, Dómine, parce populo tuo: ut, dignis flagellatiónibus castigátus, in tua miseratióne respíret. Per Dóminum.
LDVM
Comments
Post a Comment