Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus...



 

Today is the 4th day infra Octavam Nativitatis Domini and the feast of the Holy Innocents.


In Bethlehem Judae natalis sanctorum Innocentium Martyrum, qui pro Christo ab Herode Rege interfecti sunt.


At Barroux, the antiphon at Terce is A bimátu et infra occídit multos púeros Heródes propter Dóminum.





At Saint-Eugène, Pater Thomas SJ is the celebrant of Holy Mass today and Dr Ratovondrahety has returned to the organ bench.

Introitus. Ps. 8, 3. Ex ore infántium, Deus, et lacténtium perfecisti laudem propter inimicos tuos. Ps. ib., 2. Dómine, Dóminus noster: quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, cujus hodicrna die præcónium Innocéntes Mártyres non loquéndo, sed moriéndo conféssi sunt: ómnia in nobis vitiórum mala mortífica; ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam moribus vita fateátur. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Octavæ Nativitatis.

Oratio.
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. Per eúndem Dóminum nostrum.

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.
Apoc. 14, 1-5.

In diébus illis: Vidi supra montem Sion Agnum stantem, et cum eo centum quadragínta quatuor mília, habéntes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in fróntibus suis. Et audívi vocem de cœlo, tamquam vocem aquárum multárum, et tamquam vocem tonítrui magni: et vocem, quam audívi, sicut citharœrórum citharizántium in cítharis suis. Et cantábant quasi cánticum novum ante sedem, et ante quátuor animália, et senióres: et nemo póterat dícere cánticum, nisi illa centum quadragínta quátuor mília, qui empti sunt de terra. Hi sunt, qui cum muliéribus non sunt coinquináti: vírgines enim sunt. Hi
sequúntur Agnum, quocúmque íerit. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo, et Agno: et in ore eórum non est invéntum mendácium: sine mácula enim sunt ante thronum Dei.

Graduale. Ps. 123, 7-8. Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium. ℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram.





Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 112, 1. Laudáte, púeri, Dóminum, laudáte nomen Dómini. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secundum Matthǽum.
Matth. 2, 13-18.

In illo témpore: Angelus Dómini appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge, et áccipe Púerum et Matrem ejus, et fuge in Ægýptum, et esto ibi, usque dum dicam tibi. Futúrum est enim, ut Heródes quærat Púerum ad perdéndum eum. Qui consúrgens accépit Púerum et Matrem ejus nocte, et secéssit in Ægýptum: et erat ibi usque ad óbitum Heródis: ut adimplerétur quod dictum est a Dómino per Prophétam dicéntem: Ex Ægýpto vocávi Fílium meum. Tunc Heródes videns, quóniam illúsus esset a Magis, irátus est valde, et mittens occídit omnes púeros, qui erant in Béthlehem et in ómnibus fínibus ejus, a bimátu et infra, secúndum tempus, quod exquisíerat a Magis. Tunc adimplétum est, quod dictum est per Jeremíam Prophetam dicéntem: Vox in Rama audíta est, plorátus et ululatus multus: Rachel plorans fílios suos, et nóluit consolári, quia non sunt.

Credo, ratione Octavæ.

Offertorium. Ps. 123, 7.
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus.





Secreta. Sanctórum tuórum, Dómine, nobis pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet, et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.

Pro Octava Nativitatis.

Secreta.
Obláta, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitate sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per eúndem Dóminum.

Præfatio et Communicántes de Nativitate, ratione Octavæ.

Communio. Matth. 2, 18.
Vox in Rama audíta est, plorátus, et ululátus: Rachel plorans fílios suos, et nóluit consolári, quia non sunt.





Postcommunio. Votíva, Dómine, dona percépimus: quæ Sanctórum nobis précibus, et præséntis, quǽsumus, vitæ páriter et ætérnæ tríbue conférre subsídium. Per Dóminum.

Pro Octava Nativitatis.

Postcommunio.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínæ nobis generatiónis est auctor; ita et immortalitátis sit ipse largítor: Qui tecum vivit et regnat.



LDVM




 

Comments