Rogáte quæ ad pacem sunt Jerúsalem: et abundántia diligéntibus te....




Today is the feast of Saint Hedwig, Ducessa, Widow and Cistercian nun. Yesterday's Mass, Omnia quae fecisti nobis Domine, which is to be sung at Barroux according to the ordo, is here

But the monks are singing the votive Missa pro pace, in the Missale Romanum Da pacem Domine sustinentibus te.

My morning walk began in the still, humid air of an early October morning, proceeded through more or less forty minutes of a good, strong shower of rain and wind, and, by the time I had gotten, jacket-less and drenched, to the final mystery on my rosary-- the Last Judgment and the End of the World-- it will still and damp again, eh. But it was a pleasant enough excursion through a part of the neighborhood I don't usually walk in at that time of day (there was a brief, light fall of rain about ten minutes after I left the house so I returned to get my billed cap, after which detour I continued on east and north instead of returning to the usual route west and south). 

This is from the Martyrologium recentior. I don't know about the phrase bavara genere et Polonorum dux. Bavara genere, yes, but dux? ducibus, surely. There must be some construction I'm blind to-- only temporarily, I hope.


Sanctae Hedwigis, religiosae, quae, bavara genere et Polonorum dux, pauperum auxilio magnopere dedita, pro quibus hospitia fundavit et, post mortem coniugis sui Henrici ducis, in monasterio monialium Cisterciensium, quod ipsa erexerat cuique filia eius Gertrudis praeerat abbatissa, reliquos vitae annos operose transegit. Obiit vero Trebnitii in Polonia die decima quinta octobris (1243).




Lectio 4
Hedwigis, regiis clara natálibus, innocéntia tamen vitæ longe clarior, sanctæ Elisabethæ fíliæ regis Hungariæ matértera, Bertholdi et Agnetis Moraviæ marchiónum fília, animi ab ineunte ætate moderatiónem prótulit. Adhuc enim puellula puerílibus abstinuit, et, duodennis Henrico Poloniæ duci a paréntibus nuptui trádita, thálami fide sancte servata, prolem inde susceptam in Dei timóre erudívit. Ut autem commodius Deo vacaret, ex pari voto et consénsu unánimi, ad separatiónem thori virum indúxit. Quo defuncto, ipsa in monasterio Trebnicénsi, Deo, quem assiduis precibus exoraverat, inspirante, Cisterciensem devota sumpsit habitum; in eoque, contemplatióni intenta, divinis Officiis et Missárum solemniis a solis ortu ad merídiem usque assidua assistens, antiquum humani generis hostem fortis contempsit.

R. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam:
* Et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
V. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.
R. Et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.

Lectio 5
Sæculi autem commercia, ni divina vel animárum salútem attingerent, audíre vel loqui non sustinuit. Prudéntia in agéndis sic emicuit, ut neque excéssus esset in modo nec error in ordine, comis alioqui et mansueta in próximum. Grandem autem de se triumphum jejuniis et vigiliis, vestiumque asperitáte, austéra carnem macerans, reportávit; hinc sublimióribus flores virtútibus christiánis, consiliórum gravitáte, animique candore et quiete, in exímium religiosæ pietátis evasit exemplar. Omnibus se ultro subjicere atque vilióra præ ceteris moniálibus alacriter munia subire, paupéribus étiam flexo genu ministrare, leprosórum pedes ablúere et osculari, ipsi familiare erat; neque illórum úlcera sanie manantia, sui victrix, abhorruit.

R. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem:
* Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
V. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam.
R. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.

Lectio 6
Mira fuit ejus patiéntia animique constántia; præcipue vero in morte Henrici ducis Silesiæ, sui, quem materne diligebat, fílii in bello a Tartaris cæsi, enituit; potius enim grátias Deo, quam fílio lácrimas réddidit. Miraculórum denique glória percrebuit; púerum enim demersum et molendini rotis allisum et prorsus attritum invocata, vitæ restituit; aliaque præstitit, ut, rite iis Clemens quartus probátis, Sanctórum número eam adscripserit, ejusque festum in Polónia, ubi præcipua veneratióne uti patrona cólitur, die décima quinta Octobris celebrari concesserit. Quod deínde ut in tota Ecclésia fieret, Innocentius undecimus ampliávit.

R. Fallax grátia, et vana est pulchritúdo:
* Múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur.
V. Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera ejus.
R. Múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Simile est regnum cælórum thesáuro abscóndito in agro. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 11 in Evangelia.
Cælórum regnum, fratres caríssimi, idcírco terrénis rebus símile dícitur, ut, ex his quæ ánimus novit, surgat ad incógnita, quæ non novit: quátenus exémplo visibílium se ad invisibília rápiat, et, per ea quæ usu dídicit quasi confricátus incaléscat; ut per hoc, quod scit notum dilígere, discat et incógnita amáre. Ecce enim cælórum regnum thesáuro abscóndito in agro comparátur; quem, qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa quæ habet, et emit agrum illum.

R. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus: considerávit sémitas domus suæ,
* Et panem otiósa non comédit.
V. Gustávit et vidit quia bona est negotiátio ejus: non exstinguétur in nocte lucérna ejus.
R. Et panem otiósa non comédit.

Lectio 8
Qua in re hoc quoque notándum est, quod invéntus thesáurus abscónditur, ut servétur: quia stúdium cæléstis desidérii a malígnis spirítibus custodíre non súfficit, qui hoc ab humánis láudibus non abscóndit. In præsénti étenim vita, quasi in via sumus, qua ad pátriam pérgimus. Malígni autem spíritus iter nostrum quasi quidam latrúnculi óbsident. Deprædári ergo desíderat, qui thesáurum públice portat in via. Hoc autem dico, non ut próximi ópera nostra bona non vídeant, cum scriptum sit: Vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum qui in cælis est; sed, ut per hoc quod ágimus, laudes extérius non quærámus. Sic autem sit opus in público, quátenus inténtio máneat in occúlto; ut, et de bono ópere próximis præbeámus exémplum, et tamen per intentiónem, qua Deo soli placére quǽrimus, semper optémus secrétum.

R. Regnum mundi et omnem ornátum sǽculi contémpsi, propter amórem Dómini mei Jesu Christi:
* Quem vidi, quem amávi, in quem crédidi, quem diléxi.
V. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
R. Quem vidi, quem amávi, in quem crédidi, quem diléxi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quem vidi, quem amávi, in quem crédidi, quem diléxi.

Lectio 9
Thesáurus autem cæléste est desidérium; ager vero, in quo thesáurus abscónditur, disciplína stúdii cæléstis. Quem profécto agrum, vénditis ómnibus, cómparat, qui, voluptátibus carnis renúntians, cuncta sua terréna desidéria per disciplínæ cæléstis custódiam calcat: ut nihil jam quod caro blandítur, líbeat; nihil, quod carnálem vitam trucídat, spíritus perhorréscat.



Te Deum.



Introitus. Eccli. 36, 18.
Da pacem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur: exáudi preces servi tui, et plebis tuæ Israël. Ps. 121, 1. Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. ℣. Glória Patri.





Oratio. Deus, a quo sancta desidéria, recta consília et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et, hóstium subláta formídine, témpora sint, tua protectióne, tranquílla. Per Dóminum.

Léctio libri Machabæórum.
2. Mach. 1, 1-5.

Frátribus, qui sunt per Ægýptum, Judǽis, salutem dicunt fratres, qui sunt in Jerosólymis, Judǽi et qui in regióne Judǽæ, et pacem bonam. Benefáciat vobis Deus et memínerit testaménti sui, quod locútus est ad Abraham et Isaac et Jacob, servórum suórum fidélium; et det vobis cor ómnibus, ut colátis eum et faciátis ejus voluntátem corde magno et ánimo volénti. Adapériat cor vestrum in lege sua et in præcéptis suis et fáciat pacem. Exáudiat oratiónes vestras et reconciliétur vobis nec vos déserat in témpore malo, Dóminus, Deus noster.

Graduale. Ps. 121, 6-7. Rogáte quæ ad pacem sunt Jerúsalem: et abundántia diligéntibus te. ℣. Fiat pax in virtúte tua, et abundántia in túrribus tuis.





Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 147, 12. Lauda, Jerúsalem, Dóminum: lauda Deum tuum, Sion. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 20, 19-23.

In illo témpore: Cum sero esset die illo, una sabbatórum, et fores essent clausæ, ubi erant discípuli congregáti propter metum Judæórum: venit Jesus, et stetit in médio, et dixit eis: Pax vobis. Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus et latus. Gavísi sunt ergo discípuli, viso Dómino. Dixit ergo eis íterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hæc cum dixísset, insufflávit, et dixit eis: Accípite Spíritum Sanctum: quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis: et quorum retinuéritis, reténta sunt.

Offertorium. Ps. 134, 3 et 6. Laudáte Dóminum, quia benígnus est: psállite nómini ejus, quóniam suávis est: ómnia quæcúmque vóluit, fecit in cœlo et in terra.





Secreta. Deus, qui credéntes in te pópulos nullis sinis cóncuti terróribus: dignáre preces et hóstias dicátæ tibi plebis suscípere; ut pax, a tua pietáte concéssa, Christianórum fines ab omni hoste fáciat esse secúros. Per Dóminum.

Communio. Joann. 14, 27. Pacem relínquo vobis: pacem meam do vobis, dicit Dóminus.





Postcommunio. Deus, auctor pacis et amátor, quem nosse vívere, cui servíre regnáre est: prótege ab ómnibus impugnationibus  súpplices tuos; ut, qui in defensióne tua confídimus, nullíus hostilitátis arma timeámus. Per Dóminum.


~+~+~+~


Introitus. Ps. 118, 75 et 120. Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. Ps. ibid., 1. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. ℣. Glória Patri.





Oratio. Deus, qui beátam Hedwígem a sǽculi pompa ad húmilem tuæ Crucis sequélam toto corde transíre docuísti: concéde; ut ejus méritis et exémplo discámus peritúras mundi calcáre delícias, et in ampléxu tuæ Crucis ómnia nobis adversántia superáre: Qui vivis.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Prov. 31, 10-31.

Mulíerem fortem quis invéniet? Procul et de últimis fínibus prétium ejus. Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ. Quæsívit lanam et linum, et operáta est consílio mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum. Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis, et cibária ancíllis suis. Considerávit agrum, et emit eum: de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum. Gustávit, et vidit, quia bona est negotiátio ejus: non exstinguétur in nocte lucérna ejus. Manum suam misit ad fórtia, et dígiti ejus apprehénderent fusum. Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplícibus. Stragulátam vestem fecit sibi: byssus et púrpura induméntum ejus. Nóbilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terræ. Síndonem fecit et véndidit, et cíngulum tradidit Chananǽo. Fortitúdo et decor induméntum ejus, et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus. Considerávit sémitas domus suæ, et panem otiósa non comédit. Surrexérunt fílii ejus, et beatíssimam prædicavérunt: vir ejus, et laudávit eam. Multæ fíliæ congregavérunt divítias, tu supergréssa es univérsas. Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: mulier timens Dóminum, ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera ejus.

Graduale. Ps. 44, 3 et 5. Diffúsa est grátia in labiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum. ℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et de ducet te mirabíliter déxtera tua.





Allelúja, allelúja. ℣. Ibid., 5. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 13, 44-52.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum coelorum  homini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Iterum símile est regnum cœlórum sagénæ, missæ in mare et ex omni génere píscium cóngreganti. Quam, cum impléta esset educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.

Offertorium. Ps. 44, 3. Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi, allelúja.





Secreta. Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.

Communio. Ps. 44, 8. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitatem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.





Postcommunio. Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollemnia celebrámus. Per Dóminum.



LDVM




Comments