Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis: a templo tuo, quod est in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera, allelúja...

Allelúja, Spíritus Dómini replévit orbem terrárum: veníte, adorémus, allelúja.







Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 9:1-6
In illo témpore: Convocátis Jesus duódecim Apóstolis, dedit illis virtútem et potestátem super ómnia dæmónia, et ut languóres curárent. Et réliqua.

Homilía sancti Ambrósii Epíscopi
Liber 6 in cap. 9 Lucæ
Qualis débeat esse, qui evangelízat regnum Dei, præcéptis evangélicis designátur: ut sine virga, sine pera, sine calceaménto, sine pane, sine pecúnia, hoc est, subsídii sæculáris adminícula non requírens, fidéque tutus, putet sibi quo minus ea requírat, magis posse suppétere. Quæ possunt, qui volunt, ad eum deriváre tractátum, ut spiritálem tantúmmodo locus iste formáre videátur afféctum: qui velut induméntum quoddam videátur córporis exuísse, non solum potestáte rejécta contemptísque divítiis, sed étiam carnis ipsíus illécebris abdicátis. Quibus primo ómnium datur pacis atque constántiæ generále mandátum, ut pacem ferant, constántiam servent, hospitális necessitúdinis jura custódiant: aliénum a prædicatóre regni cæléstis ástruens cursitáre per domos, et inviolábilis hospítii jura mutáre.

R. Advénit ignis divínus, non combúrens sed illúminans, non consúmens sed lucens: et invénit corda discipulórum receptácula munda:
* Et tríbuit eis charísmatum dona, allelúja, allelúja.
V. Invénit eos concórdes caritáte, et collustrávit eos inúndans grátia Deitátis.
R. Et tríbuit eis charísmatum dona, allelúja, allelúja.

Lectio 2
Sed, ut hospítii grátia deferénda censétur: ita étiam, si non recipiántur, excutiéndum púlverem, et egrediéndum de civitáte mandátur. Quo non medíocris boni remunerátio docétur hospítii: ut non solum pacem tribuámus hospítibus, verum étiam, si qua eos terrénæ obúmbrant delícta levitátis, recéptis apostólicæ prædicatiónis vestígiis auferántur. Nec otióse secúndum Matthǽum, domus, quam ingrediántur Apóstoli, eligénda decérnitur: ut mutándi hospítii, necessitudinísque violándæ causa non súppetat. Non tamen éadem cáutio receptóri mandátur hospítii: ne, dum hospes elígitur, hospitálitas ipsa minuátur.


R. Spíritus Sanctus replévit totam domum, ubi erant Apóstoli: et apparuérunt illis dispertítæ linguæ, tamquam ignis, sedítque supra síngulos eórum:
* Et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúja, allelúja, allelúja.
V. Dum ergo essent in unum discípuli congregáti propter metum Judæórum, sonus repénte de cælo venit super eos.
R. Et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúja, allelúja, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúja, allelúja, allelúja.


Lectio 3
Sed hæc, ut secúndum lítteram de hospítii religióne venerábilis est forma præcépti: ita étiam de mystério senténtia cæléstis arrídet. Etenim cum domus elígitur, dignus hospes inquíritur. Videámus ígitur, ne forte Ecclésia præferénda designétur, et Christus. Quæ enim dígnior domus apostólicæ prædicatiónis ingréssu, quam sancta Ecclésia? Aut quis præferéndus magis ómnibus vidétur esse quam Christus, qui pedes suis laváre consuévit hospítibus: et quoscúmque sua recéperit domo, pollútis non patiátur habitáre vestígiis; sed maculósos licet vitæ prióris, in réliquum tamen dignétur mundáre procéssus? Hic est ígitur solus, quem nemo debet desérere, nemo mutáre. Cui bene dícitur: Dómine, ad quem íbimus? verba vitæ ætérnæ habes, et nos crédimus.

  


Te Deum.


Statio ad S. Laurentium extra muros


Such a glorious Dawn! and not in the upper 30s F. as the mages had been warning us; was on the verge of beginning to fear a frost. Out I go on the morning walk. Alleluia, alleluia, alleluia, indeed. Paschaltide approaches it end, having seemed to pass so quickly.

There seems to be an issue with the streaming of Holy Mass from Saint-Eugène, tsk. Well, well, so far as I can recall we have had, during Paschaltide, an almost perfect run of glitchless streamings so I'm not going to indulge in much fussing this morning. There, it is resolved at a facie eius. Pater Thomas SJ is the celebrant of the Mass.

Introitus. Sap. 1, 7. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. 67, 2. Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus. ℣. Glória Patri.




Oratio. Deus, qui hodiérna die corda fidélium Sancti Spiritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de ejus semper consolatióne gaudére. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti.

Léctio Actuum Apostolórum.
Act. 8, 5-8.

In diébus illis: Philíppus descéndens in civitátem Samaríæ, prædicábat illis Christum. Intendébant autem turbæ his, quæ a Philíppo dicebántur, unanímiter audiéntes et vidéntes signa, quæ faciébat. Multi enim eórum, qui habébant spíritus immúndos, clamántes voce magna, exíbant. Multi autem paralýtici et claudi curáti sunt. Factum est ergo gáudium magnum in illa civitáte.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 103, 30. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ.




Allelúja. ℣. (Hic genuflectitur) Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.




Sequentia. 

Veni, Sancte Spíritus, et emítte cǽlitus lucis tuæ rádium.
Veni, pater páuperum; veni, dator múnerum; veni, lumen córdium.
Consolátor óptime, dulcis hospes ánimæ, dulce refrigérium.
In labóre réquies, in æstu tempéries, in fletu solácium.
O lux beatíssima, reple cordis íntima tuórum fidélium.
Sine tuo númine nihil est in hómine, nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum, riga quod est áridum, sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum, fove quod est frígidum, rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus, in te confidéntibus, sacrum septenárium.
Da virtútis méritum, da salútis éxitum, da perénne gáudium.
Amen. Allelúja.


 



✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 9, 1-6.

In illo témpore: Convocátis Jesus duódecim Apóstolis, dedit illis virtútem et potestátem super ómnia dæmónia, et ut languóres curárent. Et misit illos prædicáre regnum Dei et sanáre infírmos. Et ait ad illos: Nihil tuléritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecúniam, neque duas túnicas habeátis. Et in quamcúmque domum intravéritis, ibi manéte et inde ne exeátis. Et quicúmque non recéperint vos: exeúntes de civitáte illa, etiam púlverem pedum vestrórum excútite in testimónium supra illos. Egréssi autem circuíbant per castélla, evangelizántes et curántes ubíque.


I know Pater Thomas SJ was ill some weeks ago; he does also look to have lost a significant amount of weight. Ora pro eum.

Credo.

Offertorium. Ps. 67, 29-30. Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis: a templo tuo, quod est in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera, allelúja.




And the sequence Qui procedis ab utroque of the venerable Adam of Saint-Victor will be sung at the incensing of the altar at the Offertory. Almost ten years ago, Henri de Villiers wrote an essay for New Liturgical Movement about this sequence.

Qui procédis ab utróque,
Genitóre Genitóque
Páriter, Paraclíte,

Redde linguas eloquéntes,
Fac fervéntes in te mentes
Flamma tua divite.

Amor Patris Filiíque,
Par ambórum, et utríque
Compar et consímilis,

Cuncta reples, cuncta foves :
Astra regis, cœlum moves,
Pérmanens immóbilis.

Lumen carum, lumen clarum,
Internárum tenebrárum
Effúgas calíginem.

Per te mundi sunt mundáti :
Tu peccátum, et peccáti
Déstruis rubíginem.

Veritátem notam facis :
Et osténdis viam pacis,
Et iter justítiæ.

Perversórum corda vitas,
Et bonórum corda ditas
Múnere sciéntiæ.

Te docénte nil obscúrum,
Te præsénte nil impúrum :
Sub tua præséntia.

Gloriátur mens jocúnda :
Per te læta, per te munda
Gaudet consciéntia.

Tu commútas eleménta :
Per te suam sacraménta
Habent efficaciam.

Tu nocívam vim repéllis :
Tu confútas et reféllis
Hóstium nequítiam.

Quando venis, corda lenis :
Quando subis, atræ nubis
Effúgit obscúritas.

Sacer ignis, pectus ignis
Non combúris, sed a curis
Purgas quando vísitas.

Mentes prius imperítas,
Et sopítas et oblítas,
Erúdis et éxcitas.

Foves linguas, formas sonum :
Cor ad bonum facit pronum,
A te data cháritas.

O juvámen oppressórum,
O solámen miserórum,
Páuperum refúgium,

Da contémptum terrenórum,
Ad amórem supernórum
Trahe desidérium.

Consolátor et fundátor,
Habitátor et amátor
Córdium humílium.

Pelle mala, terge sordes :
Et discórdes fac concórdes,
Et affer præsídium.

Tu qui quondam visitásti,
Docuísti, confortásti
Timéntes discípulos :

Visitáre nos dignéris :
Nos, si placet, consoléris,
Et credéntes pópulos.

Par majéstas personárum,
Par potéstas est eárum,
Et commúnis Déitas :

Tu procédens a duóbus,
Coæquális es ambóbus,
In nullo dispáritas.

Quia tantus es et talis,
Quantus Pater est et qualis :
Servórum humílitas.

Deo Patri, Filióque
Redemptóri, tibi quoque
Laudes reddat débitas. Amen.

Secreta. Múnera, quǽsumus, Dómine, oblata sanctífica: et corda nostra Sancti Spíritus illustratióne emúnda. Per Dóminum... in unitáte ejusdem.

Communio. Act. 2, 2 et 4. Factus est repénte de cœlo sonus [tamquam] adveniéntis spíritus veheméntis, ubi erant sedéntes, allelúja: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúja, allelúja.




Postcommunio. Sancti Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima aspersióne fecúndet. Per Dóminum... in unitáte ejusdem.






LDVM











Comments