Today is the Tuesday in the 1st week post Pascha, i.e. in the first week post Octavam Paschae, a feria. The ordo at Barroux says that the monks are singing the votive Mass of the Guardian Angels, which is presumably Benedicite Dominum omnes angeli eius. Time will tell which Mass is said at Saint-Eugène-- Quasi modo geniti infantes or a votive Mass.
But there is a notice on the page at Barroux this morning: Attention, pas de messe diffusée mardi 18 avril. I will finish my cup of tea, reviewing the inbox, and then go out for a walk before Prime.
Lectio 1
De Actibus Apostolórum
Act. 2:1-8
1 Et cum compleréntur dies Pentecóstes, erant omnes páriter in eódem loco:
2 Et factus est repénte de cælo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, et replévit totam domum ubi erant sedéntes.
3 Et apparuérunt illis dispertítæ linguæ tamquam ignis, sedítque supra síngulos eórum:
4 Et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis.
5 Erant autem in Jerúsalem habitántes Judǽi, viri religiósi ex omni natióne quæ sub cælo est.
6 Facta autem hac voce, convénit multitúdo, et mente confúsa est, quóniam audiébat unusquísque lingua sua illos loquéntes.
7 Stupébant autem omnes, et mirabántur, dicéntes: Nonne ecce omnes isti qui loquúntur, Galilǽi sunt?
8 Et quómodo nos audívimus unusquísque linguam nostram in qua nati sumus?
R. Ego sum vitis vera, et vos pálmites:
* Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, allelúja, allelúja.
V. Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos.
R. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, allelúja, allelúja.
Lectio 2
Act. 2:14-21
14 Stans autem Petrus cum úndecim, levávit vocem suam, et locútus est eis: Viri Judǽi, et qui habitátis Jerúsalem univérsi, hoc vobis notum sit, et áuribus percípite verba mea.
15 Non enim, sicut vos æstimátis, hi ébrii sunt, cum sit hora diéi tértia:
16 Sed hoc est quod dictum est per prophétam Joël:
17 Et erit in novíssimis diébus, dicit Dóminus, effúndam de Spíritu meo super omnem carnem: et prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ, et iúvenes vestri visiónes vidébunt, et senióres vestri sómnia somniábunt.
18 Et quidem super servos meos, et super ancíllas meas, in diébus illis effúndam de Spíritu meo, et prophetábunt:
19 Et dabo prodígia in cælo sursum, et signa in terra deórsum, sánguinem, et ignem, et vapórem fumi:
20 Sol convertétur in ténebras, et luna in sánguinem, ántequam véniat dies Dómini magnus et maniféstus.
21 Et erit: omnis quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit.
R. Surgens Jesus Dóminus noster, stans in médio discipulórum suórum, dixit:
* Pax vobis, allelúja: gavísi sunt discípuli viso Dómino, allelúja.
V. Una ergo sabbatórum, cum fores essent clausæ, ubi erant discípuli congregáti, venit Jesus, et stetit in medio eórum, et dixit eis.
R. Pax vobis, allelúja: gavísi sunt discípuli viso Dómino, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Pax vobis, allelúja: gavísi sunt discípuli viso Dómino, allelúja.
Lectio 3
Act. 2:22-27
22 Viri Israëlítæ, audíte verba hæc: Jesum Nazarénum, virum approbátum a Deo in vobis, virtútibus, et prodígiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in médio vestri, sicut et vos scitis:
23 Hunc, definíto consílio et præsciéntia Dei tráditum, per manus iniquórum affligéntes interemístis:
24 Quem Deus suscitávit, solútis dolóribus inférni, juxta quod impossíbile erat tenéri illum ab eo.
25 David enim dicit in eum: Providébam Dóminum in conspéctu meo semper: quóniam a dextris est mihi, ne commóvear:
26 Propter hoc lætátum est cor meum, et exsultávit lingua mea, ínsuper et caro mea requiéscet in spe:
27 Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
Te Deum
The Mass at Saint-E. will start un peu de retard pour cause de problème technique. Am not going to copy Quasi modo (presuming that's what will be celebrated) here but yesterday's post has got it.
The Mass at Saint-E. will start un peu de retard pour cause de problème technique. Am not going to copy Quasi modo (presuming that's what will be celebrated) here but yesterday's post has got it.
Ha. In the couple of minutes of audio-less streaming that I saw (before the waiting screen and the Prière avant la messe screen returned), M le Curé was already at the Gospel. And as the streaming returns to normal, he is in the middle of his homily. One of those days: toute la France rencontre des problèmes techniques, peut-être, ha. But it is the Mass Quasi modo geniti infantes.
+ + +
Introitus. Ps. 102, 20. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: potentes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibid., 1. Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. V. Glória Patri.
Oratio. Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum.
Léctio libri Exodi.
Exodi 23, 20-23.
Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego mittam Angelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et intróducat in locum, quem parávi. Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes: quia non dimíttet, cum peccáveris, et est nomen meum in illo. Quod si audiéris vocem ejus et féceris ómnia, quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis et affligam affligéntes te: præcedétque te Angelus meus.
Allelúja, allelúja. V. Ps. 137, 1-2. In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo.
Allelúja. V. Matth. 28, 2. Angelus Dómini descéndit de cœlo, et accédens revólvit lápidem, et sedébat super eum. Allelúja.
+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaeum.
Matth. 18, 1-10.
In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et ádvocans Jesus parvulum, statuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælorum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, expédit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis! Necésse est enim, ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum et prójice abs te: bonum tibi est ad vitam íngredi débilem vel cláudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum et prójice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte, ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in cœlis semper vident fáciem Patris mei, qui in cœlis est.
Offertorium. Ps. 102, 20 et 21. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: minístri ejus, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
Secreta. Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro sanctórum Angelórum tuórum veneratióne deférimus: et concéde propítius; ut, perpétuis eórum præsídiis, a præséntibus perículis liberémur et ad vitam perveniámus ætérnam. Per Dóminum.
Communio. Dan. 3, 58. Benedícite, omnes Angeli Domini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula.
Postcommunio. Súmpsimus, Dómine, divína mystéria, sanctórum Angelórum tuórum festivitáte lætántes: quǽsumus; ut eórum protectióne ab hóstium júgiter liberémur insídiis, et contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

LDVM
Comments
Post a Comment