De ore prudéntis procédit mel, allelúja: dulcédo mellis est sub língua ejus, allelúja: favus distíllans lábia ejus, allelúja, allelúja...
Dixit Jesus: Quia vidísti me, Thoma, credidísti: beáti, qui non vidérunt, et credidérunt.
I've made a page for the Mass Si diligis me, here (will do this for other feasts going forward). And will add the proper orations for Saint Anicetus there, in the event the priest at Saint-E. elects to say that Mass. The Mass, before Pius XII's nonsense, was Protexisti me Deus.
Lectio 1
Incipit liber Actuum Apostolórum
Act. 1:1-8
1 Primum quidem sermónem feci de ómnibus, o Theóphile, quæ cœpit Jesus fácere et docére
2 Usque in diem qua præcípiens Apóstolis per Spíritum Sanctum, quos elégit, assúmptus est:
3 Quibus et prǽbuit seípsum vivum post passiónem suam in multis arguméntis, per dies quadragínta appárens eis, et loquens de regno Dei.
4 Et convéscens, præcépit eis ab Jerosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris, quam audístis (inquit) per os meum:
5 Quia Joánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini Spíritu Sancto non post multos hos dies.
6 Igitur qui convénerant, interrogábant eum, dicéntes: Dómine, si in témpore hoc restítues regnum Israël?
7 Dixit autem eis: Non est vestrum nosse témpora vel moménta quæ Pater pósuit in sua potestáte:
8 Sed accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes in Jerúsalem, et in omni Judǽa, et Samaría, et usque ad últimum terræ.
R. Virtúte magna reddébant Apóstoli,
* Testimónium resurrectiónis Jesu Christi Dómini nostri, allelúja, allelúja.
V. Repléti quidem Spíritu Sancto loquebántur cum fidúcia verbum Dei.
R. Testimónium resurrectiónis Jesu Christi Dómini nostri, allelúja, allelúja.
Lectio 2
Act. 1:9-14
9 Et cum hæc dixísset, vidéntibus illis, elevátus est: et nubes suscépit eum ab óculis eórum.
10 Cumque intueréntur in cælum eúntem illum, ecce duo viri astitérunt juxta illos in véstibus albis,
11 Qui et dixérunt: Viri Galilǽi, quid statis aspiciéntes in cælum? Hic Jesus, qui assúmptus est a vobis in cælum, sic véniet quemádmodum vidístis eum eúntem in cælum.
12 Tunc revérsi sunt Jerosólymam a monte qui vocátur Olivéti, qui est juxta Jerúsalem, sábbati habens iter.
13 Et cum introíssent in cœnáculum, ascendérunt ubi manébant Petrus, et Joánnes, Jacóbus, et Andréas, Philíppus, et Thomas, Bartholomǽus, et Matthǽus, Jacóbus Alphǽi, et Simon Zelótes, et Judas Jacóbi.
14 Hi omnes erant perseverántes unanímiter in oratióne cum muliéribus, et María matre Jesu, et frátribus ejus.
R. De ore prudéntis procédit mel, allelúja: dulcédo mellis est sub língua ejus, allelúja:
* Favus distíllans lábia ejus, allelúja, allelúja.
V. Sapiéntia requiéscit in corde ejus, et prudéntia in sermóne oris illíus.
R. Favus distíllans lábia ejus, allelúja, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Favus distíllans lábia ejus, allelúja, allelúja.
Lectio 3
Anicétus Syrus, imperatóre Marco Aurélio Antoníno, præfuit Ecclésiæ. Decrévit ne clérici comam nutrírent. Quínquies mense Decémbri ordinávit presbyteros decem et septem, diáconos quátuor, epíscopos per divérsa loca novem. Vixit in pontificátu annos octo, menses octo, dies vigínti quátuor. Propter Christi fidem martyrio coronátus, sepúltus est via Appia in cœmetério, quod póstea Callísti appellátum est, décimo quinto Kaléndas Majas.
Te Deum
Fr Durodié is vested in white and gold so I'm presuming that if Saint Anicetus is named at all it will be modo commemoratione. [He wasn't, in a second Collect, but I have noticed that M le Curé will omit the commemoration's Collect but then make the second oration at the Postcommunion (and so perhaps at the Secret).]
And he did indeed commemorate Saint Anicetus at the Postcommunio; one supposes at the Secret, then. I wonder if there is some rubrical detail that requires the omission... the 'escaped my mind' hypothesis is more probable-- nothing is more human than that he remembers in the course of the action.
Introitus. 1. Petri 2, 2. 18:47. Quasi modo géniti infántes, allelúja: rationabiles, sine dolo lac concupíscite, allelúja, allelúja allelúja. Ps. 80, 2. Exsultáte Deo, adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob. V. Glória Patri.
At Barroux the Kyrie begins at 21:17 and the Gloria at 23:14.
Oratio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui paschália festa perégimus, hæc, te largiénte, móribus et vita teneámus. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Joannis Apóstoli.
1. Joann. 5, 4-10. 27:14.
Caríssimi: Omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit, quóniam Jesus est Fílius Dei? Hic est, qui venit per aquam et sánguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sánguine. Et Spíritus est, qui testificátur, quóniam
Christus est véritas. Quóniam tres sunt, qui testimónium dant in cœlo: Pater, Verbum, et Spíritus Sanctus: et hi tres unum sunt. Et tres sunt, qui testimónium dant in terra: Spíritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. Si testimónium hóminum accípimus, testimónium Dei majus est: quóniam hoc est testimónium Dei, quod majus est:
quóniam testificátus est de Fílio suo. Qui credit in Fílium Dei,
habet testimónium Dei in se.
Allelúja. V. Joann. 20, 26. 31:29. Post dies octo, jánuis clausis, stetit Jesus in médio discipulórum suórum, et dixit: Pax vobis. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 20, 19-31. 34:26.
In illo témpore: Cum sero esset die illo, una sabbatórum, et fores essent clausæ, ubi erant discípuli congregáti propter metum Judæórum: venit Jesus, et stetit in médio, et dixit eis: Pax vobis. Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus et latus. Gavísi sunt ergo discípuli, viso Dómino. Dixit ergo eis íterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hæc cum dixísset, insufflávit, et dixit eis: Accípite Spíritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittúntur eis; et quorum retinuéritis, reténta sunt. Thomas autem unus ex duódecim, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis, quando venit Jesus. Dixérunt ergo ei alii discípuli: Vídimus Dóminum. Ille autem dixit eis: Nisi vídero in mánibus ejus fixúram clavórum, et mittam dígitum meum in locum clavórum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Et post dies octo, íterum erant discípuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus, jánuis clausis, et stetit in médio, et dixit: Pax vobis. Deinde dicit Thomæ: Infer dígitum tuum huc et vide manus meas, et affer manum tuam et mitte in latus meum: et noli esse incrédulus, sed fidélis. Respóndit Thomas et dixit ei: Dóminus meus et Deus meus. Dixit ei Jesus: Quia vidísti me, Thoma, credidísti: beáti, qui non vidérunt, et credidérunt. Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspéctu discipulórum suórum, quæ non sunt scripta in libro hoc. Hæc autem scripta sunt, ut credátis, quia Jesus est Christus, Fílius Dei: et ut credéntes vitam habeátis in nómine ejus.
Secreta. Suscipe múnera, Dómine, quǽsumus, exsultántis Ecclésiæ: et, cui causam tanti gáudii præstitísti, perpétuæ fructum concéde lætítiæ. Per Dóminum.
Communio. Joann. 20, 27. 1:01:03. Mitte manum tuam, et cognósce loca clavórum, allelúja: et noli esse incrédulus, sed fidélis, allelúja, allelúja.

Allelúja, allelúja. V. Matth. 28, 7. 29:44. In die resurrectiónis meæ, dicit Dóminus, præcédam vos in Galilǽam.

Offertorium. Matth. 28, 2, 5 et 6. 39:48. Angelus Dómini descéndit de cœlo, et dixit muliéribus: Quem quǽritis, surréxit, sicut dixit, allelúja.
Secreta. Suscipe múnera, Dómine, quǽsumus, exsultántis Ecclésiæ: et, cui causam tanti gáudii præstitísti, perpétuæ fructum concéde lætítiæ. Per Dóminum.
Secreta. Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubique succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.
At Barroux the Sanctus begins at 45:19 and the Agnus Dei at 55:44.
Communio. Joann. 20, 27. 1:01:03. Mitte manum tuam, et cognósce loca clavórum, allelúja: et noli esse incrédulus, sed fidélis, allelúja, allelúja.
Postcommunio. Quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut sacrosáncta mystéria, quæ pro reparatiónis nostræ munímine contulísti; et præsens nobis remédium esse fácias et futúrum. Per Dóminum.
Postcommunio. Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.
LDVM
Comments
Post a Comment