Beátus servus quem cum venerit dóminus invénerit vigilántem: amen dico vobis super ómnia bona sua constítuet eum, alleluia...

 Deus, qui nos ánnua beáti Clementis Martyris tui atque Pontíficis sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, virtútem quoque passiónis imitémur. Per Dóminum.

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, beátæ Felicitátis Martyris tuæ sollémnia recenséntes, méritis ipsíus protegámur et précibus. Per Dóminum.

Excita, quǽsumus. Dómine, tuórum fidélium voluntátes: ut, divíni óperis fructum propénsius exsequéntes; pietátis tuæ remédia majóra percípiant. Per Dóminum.

Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur asséqui quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saecula per ignem. Amen.








Today is Monday in the 24th and final week post Pentecosten, the last of the liturgical year, and it is the feast of Pope Saint Clement I, whose Mass is Dicit Dominus Sermones mei. It is also the feast of the Martyr Saint Felicity whose Mass, in ordinary circumstances commemorated, is Me clamaverunt. In spite of the fact that the copy of the Missale Romanum I have provides Dicit Dominus Sermones mei, I will hazard a guess that at Le Barroux it is Si diligis me Simon Petre that was sung; I don't recall from last year. It may be that because the Apostle mentions adiutor eius Clemens (who may be understood to be Saint Clement) in the Epistle that this Mass was retained in the re-arrangements of Pius XII; in any case, Dicit Dominus Sermones mei was indeed sung at Le Barroux.

At Saint-Eugène, M l'Abbé Cuchet offered Holy Mass, the Mass Dicit Dominus Sermones mei of the Holy Martyr with the commemoration of Saint Felicity.

The Roman Martyrology today, for tomorrow November 24, the 8th day before the Kalends of December.

Introitus. Is. 59, 21; 56, 7. Dicit Dóminus: Sermónes mei, quos dedi in os tuum, non defícient de ore tuo: et múnera tua accépta erunt super altáre meum. Ps. 111, 1. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V. Glória Patri.





Oratio. Deus, qui nos ánnua beáti Clementis Martyris tui atque Pontíficis sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, virtútem quoque passiónis imitémur. Per Dóminum.

Oratio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, beátæ Felicitátis Martyris tuæ sollémnia recenséntes, méritis ipsíus protegámur et précibus. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippenses.
Philipp. 3, 17-21; 4, 1-3.
Fratres: Imitatóres mei estóte, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nostram. Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis (nunc autem et flens dico) inimícos Crucis Christi: quorum finis intéritus: quorum Deus venter est: et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt. Nostra autem conversátio in cœlis est: unde étiam Salvatórem exspectámus, Dóminum nostrum Jesum Christum qui reformábit corpus humilitátis nostrae configurátum córpori claritátis suæ, secúndum operatiónem qua étiam possit subjícere sibi ómnia. Itaque, fratres mei caríssimi et desideratíssimi, gáudium meum et coróna mea: sic state in Dómino, caríssimi. Evódiam rogo et Sýntychen déprecor idípsum sápere in Dómino. Etiam rogo et te, germáne compar, ádjuva illas, quæ me cum laboravérunt in Evangélio cum Cleménte et céteris adiutóribus meis quorum nómina sunt in libro vitæ.

Graduale. Ps. 109, 4 et 1. Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætér num, secúndum órdinem Melchísedech. V. Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis.





Allelúja, allelúja. V. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 24, 42-47.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vigilate, quia néscitis, qua hora Dóminus vester ventúrus sit, Illud autem scitóte, quóniam, si sciret pater famílias, qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique, et non síneret perfodi domum suam. Ideo et vos estóte paráti: quia qua néscitis hora Fílius hóminis ventúrus est. Quis, putas, est fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus suus super famíliam suam, ut det illis cibum in témpore? Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus ejus, invénerit sic faciéntem. Amen, dico vobis, quóniam super ómnia bona sua constítuet eum.

Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.





Secreta. Múnera tibi, Dómine, obláta sanctífica: et, intercedente beáto Cleménte Mártyre tuo atque Pontífice, per hæc nos a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per Dóminum.

Secreta. Vota pópuli tui, Dómine, propitiátus inténde: et, cujus nos tríbuis sollémnia celebráre, fac gaudére suffrágiis. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Matth. 24,46-47. Beátus servus, quem, cum venerit dóminus invénerit vigilántem: amen dico vobis super ómnia bona sua constítuet eum.





Postcommunio. Córporis sacri et pretiósi Sánguinis repléti libámine, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quod pia devotióne gérimus; intercedénte beáto Cleménte Mártyre tuo atque Pontífice, certa redemptióne capiámus. Per Dóminum.

Postcommunio. Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, intercedéntibus Sanctis tuis, et tua in nobis dona multíplices, et témpora nostra dispónas. Per Dóminum.


✠        ✠        ✠



Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.

Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur asséqui quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saecula per ignem. Amen.


Laus Deo Virginique Matri




Comments