Justítia indútus sum, et vestívi me, sicut vestiménto et diadémate, judício meo: oculus fui cæco et pes claudo: pater eram páuperum, alleluia...

Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sancti Joánnis Confessóris exémplo in scientia Sanctórum proficiéntes atque áliis misericórdiam exhibéntes; ejus méritis, indulgéntiam apud te consequámur. Per Dóminum. 

Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietáte custódi: ut a cunctis adversitátibus, te protegénte, sit líbera, et in bonis áctibus tuo nómini sit devóta. Per Dóminum.








Today is Tuesday in the 21st week post Pentecosten, the 3rd of October, and it is the feast of the Confessor Saint John of Kanty, whose Mass is Miseratio hominis circa proximum. At Le Barroux, the video-recording of yesterday's Mass pro pace continues to be playing this morning; according to the ordo it was to have been today the Mass of Sunday. 

The Roman Martyrology today, for tomorrow October 21st, the 12th day before the Kalends of November.

Introitus. Eccli. 18, 12-13. Miserátio hóminis circa próximum: misericórdia autem Dei super omnem carnem. Qui misericórdiam habet, docet et érudit quasi pastor gregem suum. Ps. 1, 1. Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, et in cáthedra pestiléntiæ non sedit. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sancti Ioannis Confessóris exémplo in scientia Sanctórum proficiéntes atque áliis misericórdiam exhibéntes; ejus méritis, indulgéntiam apud te consequámur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli.
Jac. 2, 12-17.
Sic loquímini, et sic fácite sicut per legem libertátis incipiéntes judicári. Judícium enim sine misericórdia illi, qui non fecit misericórdiam: superexáltat autem misericórdia judícium. Quid próderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habére, ópera autem non hábeat? Numquid poterit fides salváre eum? Si autem frater et soror nudi sint, et indígeant victu quotidiáno, dicat autem áliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacímini et saturámini: non dedéritis autem eis, quæ necessária sunt córpori quid próderit? Sic et fides si non habeat ópera, mórtua est in semetípsa.

Graduale. Ps. 106, 8-9. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: et mirabília ejus fíliis hóminum. V. Quia satiávit ánimam inánem: et ánimam esuriéntem satiavit bonis.





Allelúja, allelúja. V. Prov. 31, 20. Manum suam apéruit ínopi: et palmas suas exténdit ad páuperem. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 35-40.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret pater famílias qua hora fur veníret vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis. Fílius hóminis véniet.

Offertorium. Job 29, 14-16. Justítia indútus sum, et vestívi me, sicut vestiménto et diadémate, judício meo. Oculus fui cæco et pes claudo: pater eram páuperum.





Secreta. Has, quǽsumus, Dómine, hóstias sancti Joánnis Confessóris tui méritis benígnus assúme: et præsta; ut, te super ómnia et omnes propter te diligéntes, corde tibi et ópere placeámus. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Luc. 6, 38. Date et dábitur vobis: mensúram bonam et confértam et coagitátam et supereffluéntem dabunt in sinum vestrum.





Postcommunio. Pretiósi Córporis et Sánguinis tui, Dómine, pasti delíciis, tuam súpplices deprecámur clementiam: ut, sancti Ioannis Confessóris tui méritis et exémplis, ejúsdem caritátis imitatóres effécti, consórtes simus et glóriæ: Qui vivis et regnas.




✠      ✠      ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.

Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur asséqui quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum.




Laus Deo Virginique Matri




Comments