Ecce dedi verba mea in ore tuo: ecce constítui te super gentes et super regna ut evéllas et destruas et ædífices et plantes, alleluia...

Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Evaristum Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.

 Deus, refúgium nostrum et virtus: adésto piis Ecclésiæ tuæ précibus, auctor ipse pietátis, et præsta; ut, quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur. Per Dóminum.






Today is Monday in the 22nd week post Pentecosten and it is the feast of the Martyr Pope Saint Evaristus, whose Mass was Statuit ei Dominus in testamentum pacis before the re-arrangements of Pius XII and is Si diligis me Simon Petre after. At Le Barroux, the ordo provides that the Mass of Sunday, Si iniquitates observaveris Domine, be celebrated.

The Roman Martyrology today, for tomorrow October 27th the 6th day before the Kalends of November.

Introitus. Joann. 21, 15, 16 et 17. Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. Ps. 29, 2. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Evaristum Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
l. Petri 5, 1-4 et 10-11.
Caríssimi: Senióres qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus quæ in futúro revelánda est glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum neque turpis lucri grátia sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris sed forma facti gregis ex ánimo. Et cum appáruerit princeps pastórum percipietis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu módicum passos ipse perfíciet confirmábit solidabítque. Ipsi glória et imperium in sǽcula sæculórum. Amen.

Graduale. Ps. 106, 32, 31. Exáltent eum in Ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum. ℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus; et mirabília ejus fíliis hóminum.





Allelúja, allelúja. ℣. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 16, 13-19.
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi et interrogábat discípulos suos dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, alii vero Jeremíam aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus dixit ei: Beátus es Simon Bar Jona quia caro et sanguis non revelávit tibi sed Pater meus qui in cœlis est. Et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram erit ligátum et in cœlis et quodcúmque sólveris super terram erit solútum et in cœlis.

Offertorium. Jerem. 1, 9-10. Ecce dedi verba mea in ore tuo: ecce constítui te super gentes et super regna ut evéllas et destruas et ædífices et plantes.





Secreta. Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubique succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum nostrum Jesum Chri stum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

Præfatio Apostolorum.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:


Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.





Postcommunio. Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.


✠      ✠      ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.

Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur asséqui quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saecula per ignem. Amen.



Laus Deo Virginique Matri





Comments