Comédite pínguia et bíbite mulsum, et míttite partes his, qui non præparavérunt sibi: sanctus enim dies Dómini est, nolíte contristári: gáudium étenim Dómini est fortitúdo nostra...

 Praesta, quǽsumus, Dómine, famíliæ tuæ supplicánti: ut, dum a cibis corporálibus se ábstinet, a vítiis quoque mente jejúnet. Per Dóminum.

Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Linum Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beátæ Theclæ Vírginis et Mártyris tuæ natalítia cólimus; et ánnua sollemnitáte lætémur, et tantæ fídei proficiámus exémplo. Per Dóminum.Da, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo diabólica vitáre contágia: et te solum Deum pura mente sectári. Per Dóminum.








Today is Wednesday in the 17th week post Pentecosten, the 4rd of September, and it is the feast of Saint Linus, Pope and Martyr, whose Mass is Si diligis me Simon Petre. It is also the feast of Saint Thecla, Virgin and Martyr, whose Mass is Loquebar. However, as I pointed out last week, since the re-arrangements of Pius XII and Ioannes XXIII, the Ember Days of the season are observed this week (because it was decided to count as Sundays of September only those Sundays actually occurring in the calendar month) and, since the Ember Day Masses are kept at Le Barroux and Saint-Eugène, these feasts will be commemorated only. The Mass of the Wednesday Ember Day is Exsultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Jacob. The Schola Sainte-Cécile's page is here and the libellus for Holy Mass is here.

Am having to go out to do errands (the pharmacy, some shopping) this morning (the silly pharmacists don't open up until 0900) but ought to be back here by 1000 for the Mass from Saint-Eugène; I hope.

The Roman Martyrology today, for tomorrow September 24, the 8th day before the Kalends of October.


Statio ad Sanctam Mariam majorem


Introitus. Ps. 80, 2, 3, 4 et 5. Exsultáte Deo, adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob: súmite psalmum jucúndum cum cíthara: cánite in inítio mensis tuba, quia præcéptum in Israël est, et judícium Deo Jacob. Ps. ibid., 6. Testimónium in Joseph pósuit illud, cum exíret de terra Ægýpti: linguam, quam non nóverat, audívit. ℣. Glória Patri.





Post Kýrie, eléison, dicitur: Orémus. Flectámus génua. ℞. Leváte.

Oratio. Misericórdiæ tuæ remédiis, quǽsumus, Dómine, fragílitas nostra subsístat: ut, quæ sua conditióne attéritur, tua cleméntia reparétur. Per Dóminum.

Léctio Amos Prophétæ.
Amos 9, 13-15.
Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, dies véniunt: et comprehéndet arátor messórem, et calcátor uvæ mitténtem semen: et stillábunt montes dulcédinem, et omnes colles culti erunt. Et convértam captivitátem pópuli mei Israël: et ædificábunt civitátes desértas et inhabitábunt: et plantábunt víneas et bibent vinum eárum et fácient hortos et cómedent fructus eórum. Et plantábo eos super humum suam: et non evéllam eos ultra de terra sua, quam dedi eis: dicit Dóminus, Deus tuus.

Graduale. Ps. 112, 5-7. Quis sicut Dóminus, Deus noster, qui in altis hábitat, et humilia réspicit in cœlo et in terra? ℣. Súscitans a terra ínopem et de stércore érigens páuperem.





Hic dicitur ℣. Dóminus vobíscum, sine Flectámus génua. Orémus.

Oratio. Praesta, quǽsumus, Dómine, famíliæ tuæ supplicánti: ut, dum a cibis corporálibus se ábstinet, a vítiis quoque mente jejúnet. Per Dóminum.

Oratio. Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Linum Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Oratio. Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beátæ Theclæ Vírginis et Mártyris tuæ natalítia cólimus; et ánnua sollemnitáte lætémur, et tantæ fídei proficiámus exémplo. Per Dóminum.

Léctio libri Esdræ.
Neh. vel 2 Esdr. 8, 1-10.
In diébus illis: Congregátus est omnis pópulus quasi vir unus ad platéam, quæ est ante portam aquárum: et dixérunt Esdræ scribæ, ut afférret librum legis Moysi, quam præcéperat Dóminus Israéli. Attulit ergo Esdras sacérdos legem coram multitúdine virórum et mulíerum, cunctísque qui póterant intellégere, in die prima mensis séptimi. Et legit in eo apérte in platéa, quæ erat ante portam aquárum, de mane usque ad médiam diem, in conspéctu virórum et mulíerum et sapiéntium: et aures omnis pópuli erant eréctæ ad librum. Stetit autem Esdras scriba super gradum lígneum, quem fécerat ad loquendum. Et apéruit librum coram omni pópulo: super univérsum quippe pópulum eminébat: et cum aperuísset eum, stetit omnis pópulus. Et benedíxit Esdras Dómino, Deo magno: et respóndit omnis pópulus: Amen, Amen: élevans manus suas: et incurváti sunt et adoravérunt Deum proni in terram. Porro levítæ silentium faciébant in pópulo ad audiéndam legem: pópulus autem stabat in gradu suo. Et legérunt in libro legis Dei distíncte et apérte ad intellegéndum: et intellexérunt, cum legerétur. Dixit autem Nehemías, et Esdras sacérdos et scriba, et levítæ interpretantes univérso pópulo: Dies sanctificátus est Dómino, Deo nostro, nolíte lugére et nolíte flere. Et dixit eis: Ite, comédite pínguia et bíbite mulsum, et míttite partes his, qui non præparavérunt sibi: quia sanctus dies Dómini est, et nolíte contristári: gáudium étenim Dómini est fortitúdo nostra.

Graduale. Ps. 32, 12 et 6. Beáta gens, cujus est Dóminus Deus eórum: pópulus, quem elégit Dóminus in hereditátem sibi. ℣. Verbo Dómini cœli firmáti sunt: et spíritu oris ejus omnis virtus eórum.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.
Marc. 9, 16-28.
In illo témpore: Respóndens unus de turba, dixit ad Jesum: Magíster, áttuli fílium meum ad te, habéntem spíritum mutum: qui, ubicúmque eum apprehénderit, allídit illum, et spumat et stridet déntibus et aréscit: et dixi discípulis tuis, ut ejícerent illum, et non potúerunt. Qui respóndens eis, dixit: O generátio incrédula, quámdiu apud vos ero? quámdiu vos pátiar? Afférte illum ad me. Et attúlerunt eum. Et cum vidísset eum, statim spíritus conturbávit illum: et elísus in terram, volutabátur spumans. Et interrogávit patrem ejus: Quantum temporis est, ex quo ei hoc áccidit? At ille ait: Ab infántia: et frequénter eum in ignem et in aquas misit, ut eum pérderet. Sed si quid potes, ádjuva nos, misértus nostri. Jesus autem ait illi: Si potes credere, ómnia possibília sunt credénti. Et contínuo exclámans pater pueri, cum lácrimis ajébat: Credo, Dómine: ádjuva incredulitátem meam. Et cum vidéret Jesus concurréntem turbam, comminátus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spíritus, ego præcípio tibi, exi ab eo: et ámplius ne intróëas in eum. Et exclámans et multum discérpens eum, éxiit ab eo, et factus est sicut mórtuus, ita ut multi dícerent: Quia mórtuus est. Jesus autem tenens manum ejus, elevávit eum, et surréxit. Et cum introísset in domum, discípuli ejus secreto interrogábant eum: Quare nos non potúimus ejícere eum? Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exíre nisi in oratióne et jejúnio.

Offertorium. Ps. 118, 47 et 48. Meditábor in mandátis tuis, quae diléxi valde: et levábo manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi.





Secreta. Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta: et ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora mentésque sanctíficet. Per Dóminum.

Secreta. Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubique succéssus, et gratifiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Secreta. Súscipe, Dómine, múnera, quæ in beátæ Theclæ Vírginis et Mártyris tuæ sollemnitáte deférimus: cujus nos confídimus patrocínio liberári. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
2. Esdr. 8, 10. Comédite pínguia et bíbite mulsum, et míttite partes his, qui non præparavérunt sibi: sanctus enim dies Dómini est, nolíte contristári: gáudium étenim Dómini est fortitúdo nostra.





Postcommunio. Suméntes, Dómine, dona cœléstia, supplíciter deprecámur: ut, quæ sédula servitúte, donánte te, gérimus, dignis sénsibus tuo múnere capiámus. Per Dóminum.

Postcommunio. Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

Postcommunio. Auxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáta Thecla Vírgine et Mártyre tua, sempitérna fáciant protectióne gaudére. Per Dóminum.


✠      ✠      ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur asséqui quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matri






Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Saint-Eugène-Sainte-Cécile




Comments