Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit: iustus autem meus ex fide vivit, alleluia...
Deus, qui nos ánnua sanctórum Mártyrum tuórum Januarii Episcopi et Sociorum eius sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, quorum gaudémus méritis, accendámur exémplis. Per Dóminum.
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Matthǽi Apóstoli tui et Evangelístæ, quam prævénimus, veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum.
Tua nos, quǽsumus, Dómine, grátia semper et prævéniat et sequátur: ac bonis opéribus júgiter præstet esse inténtos. Per Dóminum.
Today is Saturday in the 16th week post Pentecosten, the 3rd of September, and the Saturday Ember Day of the season (i.e. traditionally, prior to the re-arrangements of Pius XII). It is the feast of the Martyrs Saints Januarius, Bishop, and Companions; their Mass is Salus autem iustorum a Domino, entirely from the Common apart from the proper Gospel, which is Sedente Iesu super montem Oliveti.
Because the feast of Saint Matthew Apostle and Evangelist occurs on the 21st, its Vigil is anticipated today (since Vigils, being of a penitential character, are not observed on Sundays). Myself, were I universal disposer of matters liturgical, would be tempted to simply omit Vigils that occur on Sundays, freely admitting that that would be an imperfect solution. In any case, the orations of the Vigil Mass are added here as commemorations.
And at Le Barroux, the commemoratio of Our Lady on Saturday was kept, with the Mass Salve sancta Parens.
The Roman Martyrology today, for tomorrow September 20, the 12th day before the Kalends of October.
Introitus. Ps. 36, 39. Salus autem justórum a Dómino: et protector eórum est in témpore tribulatiónis. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui nos ánnua sanctórum Mártyrum tuórum Januarii Episcopi et Sociorum eius sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, quorum gaudémus méritis, accendámur exémplis. Per Dóminum.
Oratio. Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Matthǽi Apóstoli tui et Evangelístæ, quam prævénimus, veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Hebr. 10, 32-38.
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapinam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere! confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necéssaria est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.
Graduale. Ps. 33, 18-19. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. ℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 24, 3-13.
In illo témpore: Sedénte Jesu super montem Olivéti, accessérunt ad eum discípuli secréto, dicéntes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum advéntus tui et consummatiónis sǽculi? Et respóndens Jesus, dixit eis: Vidéte, ne quis vos sedúcat. Multi enim vénient in nómine meo, dicéntes: Ego sum Christus: et multos sedúcent. Auditúri enim estis proelia et opiniónes prœliórum. Vidéte, ne turbémini. Opórtet enim hæc fíeri, sed nondum est finis. Consúrget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestiléntiæ et fames et terræmótus per loca. Hæc autem ómnia inítia sunt dolórum. Tunc tradent vos in tribulatiónem et occídent vos: et éritis ódio ómnibus géntibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabúntur multi, et ínvicem tradent, et odio habébunt ínvicem. Et multi pseudoprophétæ surgent, et sedúcent multos. Et quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multórum. Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.
Offertorium. Sap. 3, 1, 2 et 3. Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiae: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.
Secreta. Oblátis, quǽsumus, Dómine, placáre munéribus: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Januarii Episcopi et Sociorum eius, a cunctis nos defénde perículis. Per Dóminum.
Secreta. Apostólici reveréntia cúlminis offeréntes tibi sacra mystéria, Dómine, quǽsumus: ut beáti Matthǽi Apóstoli tui et Evangelísta; suffrágiis, cujus natalítia prævenímus; plebs tua semper et sua vota deprómat, et desideráta percípiat. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Matth. 10, 27. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
Postcommunio. Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Januarii Episcopi et Sociorum eius cœléstis remédii fáciat esse consórtes. Per Dóminum.
Postcommunio. Sancti Apóstoli tui et Evangelístæ Matthǽi, quǽsumus, Dómine, supplicatióne placátus: et véniam nobis tríbue, et remédia sempitérna concéde. Per Dóminum.

✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur asséqui quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri

--solesmes.png)

Comments
Post a Comment